WILLIAM OF TYRE
HISTORIA RERUM IN PARTIBUS TRANSMARINIS GESTARUM
LIBER SEPTIMUS

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25

CAPUT PRIMUM. Diriguntur nuntii ad imperatorem Hugo Magnus et comes Heumacorum; Balduinus comes in via defecit; Hugo Magnus non revertitur. Podiensis episcopus moritur; lues oritur.

Rebus igitur in urbe sic dispositis, de communi decernunt consilio, ut dominum Constantinopolitanum imperatorem per nuntios suos sollicitent, quatenus juxta pacta quae cum eis inierat, eis auxilium in propria persona non differat ministrare; sed proficiscentes Hierosolymam, sicut tenebatur ex promisso, mature subsequatur; alioquin pactorum seriem negligenti, ipsi nullatenus vellent se obligatos teneri. Electi autem sunt ad id muneris prosequendum viri nobiles et clarissimi, dominus videlicet Hugo Magnus, domini Philippi Francorum regis frater, et dominus Balduinus Heumaucorum comes: quorum alter irruentibus in itinere hostibus, comparere desiit, cujus usque hodie dubius est exitus, aliis dicentibus eum in acie cecidisse, aliis ab hostibus captum et mancipatum vinculis, in ulteriora deductum Orientis, asseverantibus. Dominus vero Hugo Magnus irruentium insidias declinans hostium, ad imperatorem pervenit incolumis, ubi insignibus gestis ejus multam nubem induxit, et titulo generis derogavit non modicum. Nam cum in expeditione multa gessisset egregie, unde sibi famam pepererat immortalem, in ea legatione meritum denigravit, dum expleto negotio, ad eos qui eum miserant nec responsa detulit, nec curavit redire. Fuitque in eo delictum hoc, tanto notabilius, quanto ipse genere erat praeclarior: nam juxta verbum nostri Juvenalis:

Omne animi vitium, tanto conspectius in se
Crimen habet, quanto qui peccat major habetur.

Suscitata est itaque, ex causis occultis, statim urbe capta et consummata victoria, postquam res jam erant in tranquillo collocatae, tanta clades in populo, ut vix aliqua praeteriret dies, in qua triginta vel quadraginta non efferrentur funera; ita quod de populo supererat, jam quasi penitus deleretur. Qua lue pestifera et contagione, cunctos longe lateque indifferenter involvente, vir vitae venerabilis et immortalis memoriae, dominus Ademarus Podiensis episcopus viam universae carnis ingressus est, atque cum gemitu et lacrymis et intimis omnium suspiriis, tanquam pater et praecipuus plebis universae moderator, in basilica beati Petri, in eo loco ubi lancea Domini reperta fuisse dicebatur, cum multa sepultus est honorificentia. Ejusdem cladis acerbitate Henricus de Ascha, vir et generis titulo et strenuitate commendabilis, apud castrum Turbessel consumptus est, ibique sepultus. Sed et Rainardus de Amesbach, miles pariter et manu et sanguine clarissimus, eodem occubuit casu, sepultus in vestibulo basilicae Principis apostolorum. Sexus quoque femineus ibi pene universus eadem lue deperiit, ita ut infra paucos dies pene quinquaginta millia deficerent. Cujus tanti mali, quidam circa hoc curiosi, causas assignare cupientes, dissentiebant ab invicem; dicentibus aliis quod ex occultis quibusdam aeris passionibus hoc accideret; aliis vero id pro causa assignantibus, quod populus longo tempore famis acerbitate vexatus, postquam alimentorum attigit abundantiam, cibos cum aviditate sumens nimia, praeteritos defectus quaerens redimere, sibi ipsi causam mortis immoderata gulositate inferebat. Idque pro suae opinionis assertione in evidens trahebant argumentum, quod sobriis et iis qui sibi parce sumebant alimenta, multo melius erat, et redibant ad convalescentiam.

CAPUT II. Vociferatur populus ut Hierosolymam eatur; differtur iter usque ad Kal. Octobris. Boamundus in Ciliciam descendit, et regionem recepit universam.

Interea vero tum cladis effugiendae gratia, tum assumptae peregrinationis intuitu coepit vociferari populus, et instanter acclamare, ut ad iter versus Hierosolymam, cujus causa venerant iterum principes se accingerent, et Domini praeirent exercitui, causae principali, quae omnes de regionibus suis exciverat, satisfacientes. Qua ex causa principes convenientes in unum, super hac populi postulatione tam favorabili et exauditione digna, deliberationem ingressi sunt, in qua alius sic, alius aliter afficiebatur: quibusdam enim id videbatur expedientius, ut statim sine dilatione iter arriperent, et populi satisfacerent desideriis; quibusdam vero ob instantis fervorem aestatis et aquarum penuriam, et populi famis acerbitate diutius afflicti debilitatem, et equorum defectum, usque ad clementioris initium temporis et Kal. Octobr. iter differendum videbatur, ut hoc medio tempore, equis de novo acquisitis et refocillatis veteribus, populo quoque alimentis et requie in statum pristinum reformato, et omnium viribus reparatis, ad laborem itineris possent resurgere fortiores. Placuit tandem omnibus posterior sententia, et usque ad tempus praetaxatum de communi conniventia receptae sunt feriae. Ut vero interim et cladis declinarent imminentis periculum, et necessariorum majorem alibi reperirent abundantiam, divisi sunt principes ab invicem, ea conditione, ut sine dilatione, tempore redirent condicto. Boamundus enim in Ciliciam descendens, Tharsum, Adanam, Manistram, Anavarzam urbes recepit, et, custodibus deputatis, regionem sibi vindicavit universam. Alii quoque per urbes dispersi finitimas, seorsum a turbis, equis et sibi, agentes, indulgebant. Multi etiam tam de plebe quam de nobilioribus ad dominum balduinum ducis fratrem, ut ab eo aliquid accipere mererentur, edessam, cui praeerat, transito euphrate, certatim properabant. quos ille cum multa honestate suscipiens, et apud se commorantes tractans benignius, multis donatis muneribus, hilares remittebat ad suos.

CAPUT III. Dominus Hasarth contra dominum suum Rodohan a duce petit auxilium. Dux, evocato fratre Balduino, illuc properat.

Accidit autem per eosdem dies quod Rodohan Halapiensium princeps, cum quodam de suis satrapis, qui castello Hasarth praeerat, contraxerat inimicitias; eoque odium inter eos pervenerat, quod, convocata ex universis sibi subditis regionibus militia, castrum praedictum obsederat. Videns autem praesidii dominus, quia non facile nisi per auxilium Francorum, domino potenti et irato posset resistere, missa legatione ad ducem Godefridum per quemdam Christianum fidelem suum, missis muneribus, ut ejus sibi facilius conciliaret gratiam, ejus amicitiam postulat; servitium suum cum devotione spondet, indissolubili nexu foederis ei se cupiens obligare; et ut verbis ejus pleniorem haberet fidem, et nulla ex parte de ejus promisso dubitaret, filium suum ei destinat obsidem, orans et petens, ut a praesenti eum solvat periculo, condignam pro meritis tempore opportuno retributionem percepturus. His et hujusmodi vir venerabilis persuasus, praedicto nobili amicitia foederatur, in suam eum gratiam recipiens, missoque nuntio, fratrem suum Edessanum comitem cum militaribus copiis ad se praecipit evocari, ut amicum obsidione soluta expediat. Vixque praedictus Rodohan circa castrum Hasarth per quinque dies cum suis expeditionibus consederat, cum ecce dux Godefridus in magna multitudine tam fidelium suorum, quam amicorum, quos ad persequendum propositum invitaverat, ab Antiochia egressus in manu forti, ad partes illas ut amico subveniret, impiger properabat. Qui autem a praedicto nobili viro ad dominum ducem missi fuerant, videntes quia prospere et pro votis cuncta compleverant, in conspectu ducis domino suo gratiam obtinentes cumulatiorem, quoniam ipsi in persona propria dominum suum super eo nullatenus poterant reddere doctiorem (exercitus quippe hostilis ita undique castrum vallaverat, ut nec introitus alicui pateret, vel exitus) duas emiserunt columbas, ad id muneris prosequendum instructas apprime, quibus litterulas legationis suae seriem continentes, ad caudas religaverunt, quibus dominum suum super his omnibus quae obtinuerant, instruerent diligentius. Quae suae libertati restitutae, in momento ad locum unde eductae fuerant redeuntes, ab earum custode pariter et alumno captae sunt, et dissolutae paginulae praesentatae sunt domino. Quibus perlectis, in tantam spem erectus est, ut qui prius obsidentem veritus multitudinem, de resistendo diutius desperaverat, eosdem sponte lacessere non vereretur.

CAPUT IV. Balduinus fratri occurrit cum ingentibus copiis. Reliqui principes ministrant auxilium. Fugit Rodohan. Quidam ex nostris in via pereunt; occiduntur hostium ad decem millia.

Interea cum jam diei unius itinere dux cum suo comitatu processisset, occurrit ei frater ejus cum tribus millibus virorum fortium, et armatorum optime: quo cum plena charitate et pietatis affectu benigne suscepto, propositi pandit seriem, et gratiam quam cum praedicto nobili vero contraxerat, aperit diligenter: quae omnia frater approbans, ante omnia monet, ut quoniam ejus vires, ad tantam obsidionem violenter dissolvendam, non videbantur posse sufficere; antequam procedat, principes qui apud Antiochiam remanserant in suum evocet auxilium, ut confidentius valeat in facto procedere. Acquiescens ergo dux fraternis monitis, missa legatione, dominum Boamundum, dominumque Tolosanum comitem multa precum exorat instantia, et sub obtentu fraternitatis invitat humiliter, ut sibi pro amico laboranti, opem ferre non differant, vicem condignam tempore accepto recepturi. Invitaverat autem eos et prius, antequam urbem egrederetur, et multum amice illorum sibi postulaverat suffragium; sed invidiae stimulis agitati, eo quod praedictus vir nobilis, ducis prius quam suum expetierat adminiculum, eum sequi detrectaverant: at nunc iterata vocatione commoniti, videntes quod non possent cum sua honestate ducis preces non admittere, convocatis copiis dominum ducem secuti, ejus se expeditioni sociaverunt. Qui postquam convenerant adinvicem, facti sunt omnes quasi ad triginta millia pugnatorum. Rodohan vero, licet Turcorum quadraginta diceretur habere millia, tamen diffidens de viribus, et nostrorum timens adventum, quos in proximo adfuturos per suos noverat exploratores, soluta expeditione, reversus est Halapiam. Dum autem nostrorum exercitus fugae Rodohan ignarus, coeptum adhuc continuant iter, multique ab Antiochia utriusque ordinis viri de remoto sequerentur, ut proficiscentibus se associarent legionibus, in quasdam hostium, quas illi studiose praetenderant, non pauci, casu descenderunt insidias, longe a praecedenti, ut diximus, agmine separati: quos longe et industria et viribus impares exsuperantes Turci, captivatis nonnullis, plurimos ex eis occiderunt. Quod postquam duci caeterisque principibus innotuit, a coepto desistentes itinere, praedictos malefactores unanimiter insecuti, antequam in suos se possent secessus recipere, et solita reperire diverticula, eos casu habuerunt obviam: quos gladiis excipientes et irruentes in eos animosius, dissolverunt in momento; et retentis nostris, quos captivos abducebant in compedibus, interemptisque ex eis quampluribus, et captivatis innumeris, in fugam verterunt, pene ad supremam deletos internecionem. Erant autem hi ex electa saepe dicti Rodohan millitia, ex familiaribus et domesticis ejus quasi decem millia. Quo peracto, iterum rediens in unum noster exercitus, ad locum destinatum cum victoria pervenerunt: quibus cum trecentis equitibus praesidii dominus occurrens, in conspectu universarum legionum, prono capite, defixis in terram genibus, primo duci, dein principibus aliis in multa devotione magnas agens gratiarum actiones, se coram omni populo praebitis corporaliter juramentis, Christianis principibus fidelem obligavit et tradidit, asserens, quod ab eorum gratia et obsequiis, nulla dies, casus nullus, illum avelleret in perpetuum. Sic igitur feliciter consummato negotio, et amico pro votis expedito, exercitus reversus est Antiochiam, domino Balduino fratre ducis Edessam redeunte.

CAPUT V. Dux cladem declinans, in terram fratris secedit; quorumdam proditorum illic oppida diruit. Properant illuc et alii quidam principes, ut Balduini munificentiam consequantur.

Dux ergo videns adhuc praedictam in urbe regnare pestilentiam, et cladem magis ac magis in populo dominari, fratris acquiescens petitionibus, qui eum praesens quam intime rogaverat, ut in suam descenderet regionem, ibique Augusti fervorem et pestilentis aeris declinaret malitiam: assumpto familiari comitatu, et indigentium maxima manu, ut eis in necessariis charitative provideret, in terram fratris descendit, in finibus Turbessel, Hatab et Ravandel habitans, regione tota pro suo utens arbitrio, et fratris saepius habens praesentiam. Accidit autem, dum moram ibi faceret, quod regionis incolae, et maxime viri religiosi, qui in monasteriis, quae illinc erant plurima, graves de Pancratio et Covasilio ejus fratre in ejus praesentia fundebant quaestiones. Erant autem hi duo fratres, Armenii natione, viri praeclari, sed subdoli supra modum; habentes in ea regione municipia, de quorum munimine praesumentes, regionis habitatores, et maxime monasteria, gravibus et indebitis molestabant exactionibus; processeratque eo usque eorum temeritas, quod etiam domini comitis Edessani nuntios cum muneribus ad fratrem directos, dum adhuc obsidio circa Antiochiam perseveraret, in itinere spoliare praesumerent, et destinata domino duci munera, domino dirigerent Boamundo ut ejus sibi adversus comitem Edessanum conciliarent gratiam. Auditis ergo querimoniis, et justa motus indignatione, missis quinquaginta de numero suorum equitibus, cum populo regionis, eorum praesidia effregit violenter, et effracta solotenus dejecit, ut eorum intolerabilem aliquatenus comprimeret insolentiam. Duce igitur in partibus illis commorante, universi pene majores nostri exercitus, sed de popularibus infiniti, ut contra imminentes paupertatis angustias aliquod reperirent solatium, ad dominum comitem praedictum certatim confluebant: et maxime ex quo praesidium Hasarth, quod in medio itinere constitutum erat, in nostrorum devenerat gratiam. Quos omnes in tanta suscipiebat honorificentia, et tanta remunerabat liberalitate, et ipsi etiam qui ad hoc venerant, mirarentur.

CAPUT VI. Cives Edessani, indignati quod comes eorum solis uteretur Latinis, adversus eum conspirant: super quo Balduinus commonitus, conspiratores interficit.

Factum est itaque quod nostrorum turbis ad urbem saepe dictam confluentibus, tanta erat in ea Latinorum multitudo, quod civibus jam inciperet esse molestum: frequentes enim eis in hospitio suscepti inferebant molestias, supra modum in populo dominari volentes. Jamque civium consilio nobilium, quorum beneficio tantam urbem acquisierat, minus et minus utebatur. Unde vehementi indignatione adversus eum suosque succensi sunt, poenitentes admodum, quod eum sibi praefecissent; timentes, una die, ab eo cui nihil sufficere videbatur, bonis omnibus spoliari. Facta ergo conspiratione cum principibus Turcorum finitimis, tractare coeperunt quomodo dominus Balduinus aut casu occideretur repentino, aut urbe saltem pelleretur. Ut autem ad hoc propositum invenirentur paratiores, thesauros suos, et omnem substantiam per castella et urbes finitimas apud suos deposuerant familiares. Dumque circa id plena sollicitudine tractarent frequentius, factum est ut relatione cujusdam, qui erga eumdem plurima fidei et dilectionis sinceritate abundabat, hujusmodi ad eum sermo perveniret: cui rei plurima et digna fide reperiens argumenta, missa satellitum suorum numerosa manu, omnes homicidas illos teneri praecepit, et vinculis alligari. Tandem re per eorumdem confessionem plenius intellecta, factionis illius principes excaecari praecipiens; alios vero, qui minus deliquerant, confiscatis eorum bonis, urbe fecit extorres; aliorum autem substantiam suos applicans aerario, urbis habitatione clementer indulta, pecunialiter tantum multavit. Unde, suscepta ad viginti aureorum millia quantitate, his qui ad se venerant, quorumque ope urbes et finitima sibi subjiciebat municipia, multa liberalitate erogabat stipendia; et tam civibus quam populis adjacentibus, solo nomine inferebat formidinem. Unde et de ejus exterminio multi cum omni sollicitudine cogitabant; ita ut socer ejus timens, nec pro dotis residuo, quam cum filia promiserat, necdum persolverat, graves quaestiones pateretur, in montes, ubi sua habebat praesidia, clam aufugit.

CAPUT VII. Balas proditionem adversus comitem molitur; comes sibi praecavet; capiuntur ex ejus sociis quidam. Fulcherus Carnotensis casum reddit leviorem. Balduc proditor occiditur.

Erat porro in eadem regione nobilis quidam, genere Turcus, Balas nomine, eidem comiti confoederatus, qui aliquando Sororgiae dominus fuerat, ante illum Latinorum frequentem accessum comiti plurimum familiaris. Hic videns quod circa eum comitis amor intepuerat, sive rogatu civium, sive propria ductus malitia, accessit ad eum orans et petens ut unicum, quod ei supererat praesidium, veniens ipse in propria persona, susciperet: asserebat enim, sibi ejus gratiam sufficere, et pro multa haereditate reputari. Uxorem autem ac liberos, et omnem substantiam suam in urbem Edessanam asserebat se velle introducere: multum enim contribulium suorum indignationem fingebat severeri, eo quo Christianis factus esset familiaris. Quibus verbis comes persuasus, diem condixit, ut ad locum perveniens, ejus satisfaceret voluntati. Statuta autem die, assumptis secum ducentis equitibus, ad locum praevio Bala destinatum pervenit. Balas autem oppidum occulte praemunierat, Turcos centum fortes viribus et armis optime instructos introducens, qui ita latebant in praesidio, ut nullus ex eis compareret. Cum ergo ante oppidum constitissent, rogavit comitem ut cum paucis et familiaribus castrum ingrederetur, ne forte omni illa intromissa multitudine, ipse in substantia sua aliquam jacturam sustineret. Et jam pro voto cuncta pene persuaserat, cum proditionem quodammodo praesagientes quidam, qui circa eum erant nobiles et viri circumspecti, ingredi volentem quasi violenter detinuerunt, hominis suspectam merito habentes malitiam, et tutius judicantes per alias personas hoc primum fieri experimentum. Quorum prudenti comes acquiescens consilio, duodecim de suis viros robustissimos et armatos egregie, in praesidium jussit introire; ipse autem exterius in loco satis vicino cum reliqua millitia subsedit quietus, donec rei exitum fide conspiceret oculata. Qui autem ingressi sunt, fraudem et malitiam iniqui proditoris in seipsos experti sunt: nam egressi de latibulis armati ad unguem Turci, de quibus praediximus centum, seductos equites resistere volentes, sed incassum, violenter comprehenderunt, vinculis eos mancipantes.

Quo cognito, comes pro suis fidelibus, quos ita fraudulenter amiserat, tristis admodum et maxime sollicitus, accedens propius ad praesidium, coepit Balas diligenter commonere; et sub obtentu juramentorum, quae illi de observanda fidelitate exhibuerat, attentius convenire ut, sumpta immensitate pecuniae, quos proditiose ceperat, restitueret; negavit penitus, nisi ei Sororgia redderetur. Comes autem videns quod non proficeret; erat enim praesidium in excelsis rupibus situm, arte et viribus insuperabile, reversus est Edessam, suorum aegre ferens captivitatem, et fraudem quam pertulerat animo revolvens anxietate nimia. Praeerat autem praedictae urbi Sororgiae, quidam Fulbertus Carnotensis, vir in militaribus negotiis expertissimus, centum expeditissimos sub se habens equites. Hic dolum comperiens quem dominus ejus passus fuerat, tota mente compassus, aestuabat animo, quomodo tantam ulcisceretur injuriam. Unde die quadam positis in loco ad id opportuno insidiis, ante saepius memoratum oppidum, quasi praedam abacturus, cum paucis studiose, ut eum insequerentur, accessit; qui autem erant in municipio, videntes quod ex pascuis praedam abigeret, armis correptis, certatim illum ultra quas idem posuerat insidias, insectati sunt fugientem. Unde resumptis viribus, et erumpentibus his qui latuerant, in eos irruentes, quibusdam interfectis, aliis in oppidum vix refugium habentibus, ex eis sex vivos comprehendit; pro quibus totidem de suis, modico temporis intervallo, facta compensatione, recepit; quatuor vero ex eisdem, deceptis custodibus elapsi, in suam se receperunt libertatem; duos vero, qui de illorum supererant numero, vir nequam et impius decollari praecepit. Unde factum est ut ab ea die dominus Balduinus Turcorum declinaret amicitiam, et suspectam penitus haberet fidem: quod statim evidenti docuit argumento. Erat enim in eadem regione quidam ejusdem generis, Balduc nomine, qui urbem Samosatum veterem et munitissimam, pretio interveniente, eidem comiti vendiderat. Hic uxorem et liberos, et universam familiam in urbem Edessanam traducere tenebatur ex compacto; sed calvas quaerens occasiones, propositum adimplere differebat, malignandi quaerens opportunitatem: hunc ad se more ingressum solito, et morae causas allegantem frivolas, ne simile aliquid ab eo pateretur, decapitari jussit.

CAPUT VIII. Comes Tolosanus Albaram occupat: episcopum in ea constituit. Classis Teutonicorum applicat in portu. Clades non cessat.

Interea vero dum circa Turbessel dux moram faceret, et haec circa partes Edessanas agerentur, comes Tolosanus cum suo comitatu et multo pauperum populo egressus Antiochia, ne interim otiosus torpesceret, Albaram urbem munitissimam in Appamiensi provincia constitutam, ab Antiochia quasi duorum dierum itinere distantem, obsedit, et obsessos in ea cives violenter compulit ad deditionem. Urbe vero capta, et adjacente sibi cum universis suburbanis subjecta regione, quemdam Petrum Narbonensem genere, de suo comitatu, virum honestae conversationis, et valde religiosum, in ejusdem loci elegit episcopum; cui statim dimidium civitatis et universi contulit territorii, Deo gratias exhibens, quod per ejus operam et studium Oriens episcopum haberet Latinum: qui Antiochiam ut suae consecrationis munus susciperet, de mandato comitis profectus, pontificalis adeptus est plenitudinem potestatis. Postmodum vero Antiochena ordinata Ecclesia, per dominum Bernardum ejusdem civitatis patriarcham Latinorum primum, suae metropolis in eamdem Ecclesiam transtulit dignitatem, suscepto ab eodem pallii genio, factus archiepiscopus. Erat per idem tempus cum domino comite Tolosano quidam nobilis Willelmus nomine: hic effracta urbe Antiochena, casu fortuito uxorem Aciani, Antiochenorum principis, cum duobus nepotibus ex filio Samsadolo parvulis ceperat, et apud se detinebat in vinculis: pro quorum redemptione, praedictus Samsadolus, supra nominato nobili viro infinitam dedit pecuniae summam, matre cum liberis pristinae restitutis libertati. Eodem quoque tempore ingens virorum multitudo de regno Teutonico, de partibus Ratisponensibus, numero quasi mille quingenti prospero vecti navigio, in portu Sancti Simeonis applicaverant; qui omnes infra modicum tempus eadem clade consumpti sunt. Tribus enim mensibus continuis usque ad Kalend. Decembris. morbus ille pestilens, ita populum afflixerat, ut infra hoc temporis spatium, de equestri ordine ceciderint viri nobiles plus quam quingenti; de plebe vero infinitus erat numerus.

CAPUT IX. Civitatem Marram obsident; obsessam capiunt. Dominus Wilhelmus Aurasicensis episcopus moritur. Gulferus de Turribus insignis habetur.

Kalendis autem Novembribus, cum jam sicut ex compacto tenebantur omnes principes, qui cladem evitantes ab urbe secesserant, essent reversi, capta jam, ut praemisimus, Albariensi urbe, de communi consilio, Marram urbem munitissimam, ab Albara octo distantem milliaribus, ne nil interim ageretur, expugnare proponunt; non enim poterant vociferantis populi, et iter versus Hierosolymam expetentis clamorem tolerare. Praeparatis igitur necessariis, die constituta profecti sunt, ut proposito satisfacerent, comes Tolosanus et Flandrensis, comesque Northmannorum; dux etiam et dominus Eustachius ejusdem frater et Tancredus, una cum illis supranominatam urbem obsidione vallaverunt. Erant autem cives ejusdem loci superbi admodum, et prae multitudine divitiarum arrogantes; eoque maxime, quod semel in quodam conflictu, multos de nostris occiderant; unde adhuc apud se gloriabantur, nostrum contemnentes exercitum et principibus irrogantes convicia. Sed et cruces etiam super turres et moenia figentes, sputis et aliis modis quibusdam probrosis nimium, in nostrorum contumeliam afficiebant. Unde motu majore et indignatione vehementi, quantam poterat incendere sacrilegii dolor, urbem aggredientes, continuis assultibus, si scalarum habuissent copiam, die secunda, qua ad eamdem applicuerant, urbem violenter effregissent. Tertia demum die, adveniens Boamundus cum majoribus copiis, urbem ex ea parte qua inobsessa remanserat, obsidionem continuavit; post cujus adventum diebus aliquot, indignantes nostri, quod ibi tam diu detinerentur inutiliter, crates contexunt, et turres erigunt, ligneas machinasque componunt jaculatorias, et impatientes morae, urbem protervius impugnare satagunt. Complanato igitur multo labore vallo, nostri murum suffodere nitebantur, qui vero intus erant totis viribus resistentes, lapides, ignem, et plena apibus alvearia, calcem quoque vivam, quanta poterant jaculabantur instantia, et eos a muro propellerent; sed Dei virtute et misericordia, de nostris nullos, aut paucos laedere poterant; tantoque nostri instabant vehementius undique urbem impugnantes, quanto cives deficere et eorum evacuari conatus conspiciebant. Cum autem a primo diei crepusculo usque ad solem occiduum continuatus esset assultus, defatigatis labore continuo civibus, et jam minore resistentibus cura, applicatis ad murum scalis, violenter nostri muros conscendunt. Inter quos vir nobilis de episcopatu Lemovicensi Guilferus, cognomento de Turribus, murum primus conscendit; quem plures subsecuti, quasdam civitatis turres occupaverunt; sed in eodem facto procedere et urbem sibi vindicare universam, nox irruens intempesta prohibuit. Differentes autem usque in sequentem diem, nostri equites et majorum manus, negotium, ut summo mane redirent in id ipsum, tota nocte circa urbem, ne hostibus pateret exitus, custodierunt vigilias. At vero plebs indomita longis fatigata laboribus et diutinae famis acerbitate vexata, videns quod hostium nemo compareret in moenibus, quod civitas sine strepitu tota quiesceret, absque majorum conscientia in urbem ingressa est; et eam reperientes vacuam, clam et sine strepitu universa ejus obtinuerunt spolia. Cives enim in speluncas se contulerant subterraneas, ut saluti consulerent vel ad tempus. Mane autem facto, exsurgentes principes, et urbem obtinentes sine praelio, pauca inde sustulerunt spolia; cognoscentes tamen, quod in latibulis subterraneis se cives occultaverant, appositis ignibus et fumo copiosius immisso, eos ad deditionem compulerunt; et inde violenter abstractos partim obtruncaverunt gladiis, partim compedibus mancipaverunt. Mortuus est ibi dominus Willelmus, bonae memoriae, Aurasiacensis episcopus, vir religiosus ac timens Deum. Dux autem cum per dies, cum aliis, ibi moram fecisset, quindecim, cum Flandrensium comite familiaribus tractus negotiis, Antiochiam reversus est.

CAPUT X Dux ad fratrem revertitur, licentiam impetrat: rediens ad exercitum, insidias patitur in via; sed illaesus evadit.

Per idem tempus videns dominus Godefridus Lotharingiae dux, quod populus ad proficiscendum se accingeret et principes ad id ipsum invitaret instantius, proposuit, priusquam a regione illa discederet, fratrem videre et ejus colloquio recreari. Profectus ergo cum familiari comitatu, in fratris regionem descendit: quo viso, completisque pro quibus ierat negotiis, et sumpta licentia, Antiochiam, ad caeteros principes, qui eum exspectabant, revertebatur. Cumque jam urbi per sex vel quinque milliaria esset proximus, accidit quod in loco herbido et amoeno satis, secus fontem, qui dulces et perspicuas emanabat aquas, ipsa loci facie ad id invitante, descendit ut cibum sumeret; dumque in eo sociorum ferveret intentio, et aptus pro loco et tempore prandii fieret apparatus, ecce repente de carecto paludis, quae loco illi erat contermina, hostium equites ad unguem armati, super convivantes irruunt. Dux tamen et sui, antequam ad eos Turci accederent, arma corripuerant equis insidentes: unde factum est ut, habito inter eos conflictu, praevia Domini gratia, dux fieret superior, ita ut, interfectis pluribus, reliquos in fugam adigeret; et inde cum gloria in urbem se recepit.

CAPUT XI. Apud Marram oritur contentio inter comitem Tolosanum, et Boamundum. Boamundus partes comitis apud Antiochiam occupat. Principes apud Rugiam conveniunt, nihil utile statuentes. Populus fame laborat.

Capta ergo civitate praedicta, orta est inter dominum Boamundum et Tolosanum comitem grandis controversia. Comes enim Albariensi episcopo eam dare proposuerat; Boamundus vero eam civitatis partem quam occupaverat, pro comitis arbitrio episcopo nolebat concedere, nisi comes eas quas ipse apud Antiochiam possidebat, prius ei resignaret turres. Tandem vero neglecto negotio quod apud Marram gerebatur, dominus Boamundus cum indignatione reversus est Antiochiam, ubi expugnatis turribus quas Tolosani comitis munitas detinebant satellites, ejus inde violenter dejecit familiam; et sic universam absque consorte possedit civitatem. Comes vero videns quod ejus recesserat aemulus, et pro libero arbitrio de urbe capta posset disponere, episcopo eam sicut et prius proposuerat, contulit Albariensi. Dum autem cum eodem ordinaret episcopo, quomodo deputatis ex utroque ordine custodibus, urbem possent ab hostibus conservare indemnem, sentiens hoc populus, moleste nimium coepit ferre; et apud se conqueri, quod moras innecterent principes, et pro singulis captis urbibus lites inter se suscitarent et jurgia, ita ut principale eorum propositum omnino neglectum videretur. Unde convenientes adinvicem ordinaverunt apud se, ut quacunque ex causa absente comite, urbem diruerunt, ne de caetero eorum votis aliquot praestaret impedimentum.

Contigit vero interea, quod convenientibus apud Rugiam, quae quasi in medio inter Antiochiam et praedictam Marram sita est, principibus, ut ad vociferationes populi, super itinere deliberationem haberent, comes vocatus illuc pervenit. Ubi dissentientibus ab invicem, nihil consonum, nihilque utile de proposito constitutum est: ubi dum comes moram faceret, populus qui apud Marram relictus fuerat, nacta occasione ex comitis absentia, multum prohibente et renitente plurimum praedicto episcopo, turres et moenia dejecerant funditus, ut comes rediens, ulterius innectendi moram ex eo causas non haberet. Redeunte vero comite, tristis admodum pro casu, qui acciderat, videns tamen populi voluntatem, factum prudenter dissimulavit. Populus vero nihilominus protervius instabat, orans et petens, ut populo Dei ad peragendum iter incoeptum ducem se praeberet: alioquin ipsi unum quemlibet de militibus sibi praeficerent, qui eorum praeesset exercitui, et eos in via Domini praecederet. Erat praeterea in eodem exercitu tanta famis acerbitas, ut deficientibus alimentis, multi contra morem, ferarum animos induti, ad esum immundorum se converterent animalium. Dicitur etiam, si tamen fas est credere, quod multi prae alimentorum inopia, ad hoc ut carnes humanas ederent, prolapsi sunt; sed neque clades deerat in populo, nec merito deesse poterat, ubi tam immundis et pestilentibus cibis (si tamen cibi dicendi sunt, qui contra naturam sumuntur) misera plebs alebatur. Nec enim momentaneum fuerat, nec ad tempus modicum, illa tanta talisque, quae populum afflixerat, inopia; sed quasi hebdomadibus quinque, vel amplius, circa illam quam expugnare nitebantur urbem, moram fecerant cum hoc periculo. Defecerant autem ibidem non solum bellicis casibus verum etiam valetudinibus variis, viri praeclari et nobiles; inter quos perfectissimae indolis adolescens Engelrandus, filius domini Hugonis comitis Sancti Pauli, aegritudine correptus valida, diem clausit extremum.

CAPUT XII. Comes in terras hostium ingressus, praedas inde ducit; populum vociferantem non perferens, iter arripit. Junguntur ei Normannorum comes et Tancredus.

His omnibus vir inclytus et insignis dominus comes Tolosanus, mente anxiatus et spiritu, infra se ipsum fluctuabat dubius; nam et periclitantis populi eum affligebat molestia, et fatigabat necessitas; et itineris desiderium, quo tam majores quam minores succensi erant, ita ut etiam cum clamoribus assiduis et frequenti contestatione id importunius exigerent, requiem penitus denegabant. Volens igitur utrique morbo congruum aptare remedium, certus tamen quod alii principes eum in hac parte sequi nollent, ut populo vociferanti et suae satisfaceret conscientiae, diem ad iter aggrediendum populo praefixit quintumdecimum, et ne medio tempore fame, quae nimis invaluerat, populus periclitaretur, assumpta parte militiae, et de turbis pedestribus his, qui videbantur validiores, parte reliqua infra urbem relicta, in terras hostium descendit, ut vitae necessaria plebi quocunque periculo procuraret. Ingressus igitur cum maximo comitatu, regionem hostium opulentissimam, effractis municipiis pluribus, et succensis suburbanis aliquot, greges inde retulit et armenta, servosque et ancillas et alimentorum ingentes copias, ita ut usque ad satietatem plenam, jejunus et esuriens reficeretur populus; et sociis qui apud Marram urbem tuentes remanserant, portiones pro sorte virili deputarent. Regressus igitur coepit comes aestuare, quid faceret, populo iterum clamante, quod ad iter aggrediendum praefixa jam instaret dies et dilationes omnes respueret. Videns autem quod causam foveret populus honestam, et quod corum non posset amplius sustinere instantiam, licet solus esset, nec eum de principibus aliquis sequi decrevisset, cum suo tantum comitatu, succensa urbe et in favillam redacta, iter aggressus est. Videns autem quia non multos haberet equites, episcopum rogavit Albariensem, ut secum proficisceretur: qui benigne preces admittens comitis, quemdam nobilem virum, Willelmum videlicet de Cumliaco, super res suas cum septem equitibus et peditibus triginta praeficit; qui bona fide et plena devotione res suas conservans commendatas, infra paucos dies, pro septem equitibus habuit quadraginta, et pro triginta peditibus octoginta vel amplius recepit, res domini multiplicans in immensum. Igitur statuta die iter arripiens profectus est, neminem aliorum operiens. Erant autem in ejus comitatu quasi decem virorum millia, ex quibus vix trecenti quinquaginta erant equites. Cui proficiscenti, Northmannorum comes et dominus Tancredus, uterque cum quadraginta equitibus et numerosa peditum manu se aggregaverunt, comites in itinere se praestantes indivisos. Profecti autem, tantam in itinere rerum invenerunt opulentiam, ut populo nihil amplius esset necessarium. Transeuntes enim per Caesaream, Hamam et Emissam, quae vulgari appellatione Camela dicitur, a principibus earum et ducatum merebantur habere, et rerum venalium forum optimis conditionibus; insuper et dona plurima in auro, argento, gregibus et armentis, et victualibus omnimodis, a municipalibus et oppidanis, per quorum fines transibant, ut eorum parcerent regioni. Sicque per dies singulos eorum augebatur exercitus, et in meliorem proficiebat statum, rebus ad omnem sufficientiam abundans necessariis. Equorum etiam, quorum maximam passi fuerant indigentiam, tam gratis quam pretio ingentem sibi comparaverunt multitudinem, ita ut antequam cum reliquis convenirent principibus, mille et ampliores, exceptis prioribus, in suo haberent exercitu. Tandem cum per dies processissent aliquot, iter agentes mediterraneum, de communi decretum est consilio, ut ad oram redirent maritimam, ut de statu reliquorum principum, quos in finibus Antiochenis post se dimiserant, facilius instruerentur; et a navibus quae ab Antiochia et Laodicea per mare ascendebant, rerum necessariarum assequerentur commercium.

CAPUT XIII. Praedonum incursus in itinere, comitis sustinet exercitus: contra quos comes prudenter irruit. Castrum repugnans effringitur. Ante Archis castra locantur, et finitimorum nuntii ad principes accedunt.

Fuerant sane toto illo itinere, ex quo a Marra discesserant, eis cuncta satis prospera, nisi quod saepius circa expeditionis novissima, praedones quidam occulte consueverant irruere; et de senibus et valetudinariis, qui exercitum non poterant aequis subsequi passibus, nonnullos interimebant aut captivabant, quorum fraudibus comes argute obvians, praeeuntibus exercitum domino Tancredo, domino quoque Northmannorum duce Roberto, una cum Albariensi episcopo, ipse cum quibus viris insignibus et egregiis post exercitum remansit in insidiis, ut praedictis malefactoribus, qui proficiscentem exercitum pone sequebantur, ut incautos opprimerent, tempore occurreret opportuno. Factumque est ut more solita irruentibus maleficis, comes e latebris egrediens, eis se daret obviam; et repente irruens prosterneret universos, equos eorum et spolia, et de captivis aliquot, cum multa laetitia in expeditionem referens. Ab ea die tute et sine difficultate incedebat populus, rebus necessariis affluenter abundans; nec fuit in omni regione quam praeterierunt proficiscentes, a dexteris vel a sinistris civitas ulla, vel municipium, cujus cives exercitui et ejus ducibus non dirigerent munera; foedus non impetrarent a transeuntibus et amicitiam: excepto uno, cujus habitatores de sua multitudine et loci praesumentes munimine, nec forum eis obtulerunt rerum venalium, nec impetrato foedere, ducibus miserunt exenia; sed junctis agminibus nostrorum expeditioni conati sunt impedimentum praestare. Quod videntes nostri, justa indignatione succensi, in eos irruerunt unanimiter; et in momento dissolutis eorum manipulis, et captivatis nonnullis, eorum oppidum effregerunt violenter; gregesque eorum et armenta, equos etiam, qui in subjectis pascuis alebantur, et omnem eorum substantiam diripientes, adduxerunt secum. Erant autem in eodem exercitu finitimorum principum nuntii, ad hoc ut pacem impetrarent missi. Hi nostrorum videntes vires et audaciam, ut plenam pacem suis obtinerent dominis, ad propria revertebantur, ut qui eos miserant, de nostrorum muribus et fortitudine plenius instruerent; sed mox cum equis et aliis muneribus revertebantur. Post dies autem aliquot, regione media cum omni tranquillitate decursa, in campestria urbis antiquae et loci situ munitissimae, haud longe a mari, quae Archis appellatur, descenderunt, satis in vicino juxta urbem castrametantes.

CAPUT XIV. Describitur Archis. Captivi ex nostris qui in urbe Tripolitana detinebantur, urbem obsidendam significant.

Est autem Archis una de urbibus provinciae Phoenicis, ad radices Libani, in colle sita munitissimo, quatuor aut quinque a mari distans milliaribus, longe lateque diffusa, optimi soli, et glebae uberis habens planitiem; cui etiam et laetissima non desunt pascua, et aquarum commoditates viventium. Hanc, ut veterum habent traditiones, Aracheus septimus filiorum Chanaan fundasse dicitur, et de suo nomine Arachis dixisse; sed postea corrupto nomine, Archis dictam fuisse. Circa hanc, ut praemisimus, nostri castra locaverunt sua, non casu fortuito; sed quorumdam ex nostris, qui in vinculis hostium detinebantur, litteris et exhortatione commoniti. Erant enim in civitate Tripolitana, quae est civitas nobilissima in littore maris sita, ab Archis sex aut quinque distans milliaribus, de nostris aliquot, qui in ea violenter detinebantur. Ab initio enim obsidionis Antiochenae, et maxime post urbem debellatam, coeperunt nostri ut sibi victum propagarent, compellente inopia, imprudenter circuire regiones, et se hostibus circumjacentibus ultro ad praedam exponere. Unde factum erat, ut vix esset civitas vel oppidum, quod de populo nostro non haberet captivos; juxta quem modum in urbe Tripolitana, de qua praemisimus, de nostris plus quam ducenti eadem detinebantur conditione. Qui nostrorum intelligentes adventum, significaverunt principibus, ut nullatenus ab Archis discederent, sed eam vallarent obsidione; sic enim aut urbem infra paucos dies possent recipere; aut a rege Tripolitano, ut ab obsidione desisterent, infinitam extorquere pecuniam et captivorum fratrum obtinere liberationem. Quod et factum est; nam statim accedentes ad urbem, propius castris circumpositis obsidione vallaverunt: tum ut id tentarent quod eis intimatum fuerat; tum ut reliquos principes operirentur, qui eos in proximo subsecuturi credebantur.

CAPUT XV. A castris egressi quidam, urbem Antaradon occupant viriliter; unde cum spoliis uberibus ad castra redeunt, et continuant obsidionem.

Egressi autem de castris eisdem equites centum, cum peditum ducentorum duobus manipulis; et Raimundum Pelet secuti, usque ad urbem Antaradon, quae vulgari appellatione Tortosa dicitur, ab obsidione viginti vel amplius distantem milliaribus, ut experirentur si quid sibi necessarium et usui futurum reperirent, pervenerunt. Est autem Antarados civitas in littore maris sita, juxta se insulam habens modicam, quasi per duo distantem milliaria, ubi antiqua et per multa saecula insignis civitas, Arados nomine fuit. Hujus Ezechiel propheta memoriam facit, ad principem Tyri dirigens sermonem, ita: Habitatores Sidonii et Aradii fuerunt remiges tui (Ezech. XXVII, 8). Et idem infra: Filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos, in circuitu tuo (ibid., 11). A cujus nomine et praedicta civitas nomen accepit, ut Antarados diceretur, eo quod praedictae Arado esset opposita. Harum utraque sita est in Phoenice provincia, et ejusdem civitatis unus et idem auctor fuit, Aradius videlicet, novissimus natu filiorum Chanaan, filii Cham, filii Noe. Ad hanc itaque urbem accedentes domini Tolosani exercitus pars praedicta, urbem coeperunt acrius impugnare; sed cum resistentibus civibus animose satis, in ejus expugnatione non possent multum proficere, nocte irruente, in diem crastinam distulerunt negotium, ut receptis consortibus, qui eos subsequi decreverant, facto mane ad idem opus fortiores resurgerent. At vero cives timentes ne majores ea nocte accederent copiae, quibus tandem resistere non valerent, cum uxoribus et liberis et familia urbem egressi, ad montes vicinos, ut fugam saluti consulerent, se contulerunt. Nostri porro summo mane se adhortantes adinvicem, casus qui de nocte illa acciderat ignari, ut opus continuarent hesternum et ad urbem impugnandam se armarent, accedentes cominus, et eam reperientes vacuam, intrepide et constanter ingressi sunt, victualibus et spoliis eam invenientes redundantem Unde onerati usque ad supremam satietatem, ad castra reversi sunt; eis quae interim acciderant, cuncta per ordinem edocentes et de successu proprio universum laetificantes exercitum.

CAPUT XVI. Dux Godefridus cum Flandrensium comite et expeditionum residuo. Laodiciam pervenit, Guinimerum a vinculis expedit, classem ei restituens, Boamundus usque ad praedictam urbem abeuntes prosequitur.

Interea circiter Kalendas Martias, populus, qui Antiochiae remanserat; videns praefixam ad iter aggrediendum imminere diem, dominum Lotharingiae ducem Godefridum, dominum quoque Robertum Flandrensium comitem, et alios principes multa coepit urgere instantia, ut iter arriperent; et eis volentibus voti consummationem adimplere, ducatum praeberent. Praetendebant et domini comitis Tolosani, ducis quoque Normannorum, et domini Tancredi fidem et constantiam, et admirabilem gratiam quam plebi Dei exhibuerant, eos jam per dies multos in via Domini fideliter praecedentes. His et hujusmodi persuasi principes antefati, compositis sarcinis et necessariis ad iter praeparatis, assumpta secum universa tam equitum quam peditum multitudine, quibus cordi erat et in proposito versus Hierosolymam proficisci, in Kalendis Martiis apud Laodiciam Syriae quasi ad viginti quinque millia virorum fortium et armatorum convenerunt, praedictos principes secuti. Sed et dominus Boamundus cum suo comitatu illuc usque eos prosecutus est; non tamen aut cum eis proficisci, aut ibi moram facere longiorem poterat, ne forte recens captam Antiochiam hostibus circumpositis, temere vel ad tempus inobservatam negligere videretur; tamen ut societatis memor et gratiae, quam in via Domini cum aliis contraxerat proceribus, eos usque ad locum prosecutus est supradictum, quidquid officii et humanitatis poterat prompta exhibens devotione, ut sui memoriam altius imprimeret abeuntibus. Reversus est ergo salutatis principibus, et sumpta cum multo gemitu et suspiriis licentia, ut civitatis sibi creditae curam ageret diligentem, populo apud Laodiciam derelicto. Est autem Laodicia, civitas nobilis et antiqua, sita in maris littore, quae fideles habens habitatores, sola de urbibus Syriae, imperatoris Graecorum jurisdictioni erat supposita. Ad hanc Guinimerus quidam Boloniensis, quem superius cum classe apud Tharsum Ciliciae, dum dominus ducis frater Balduinus eam occupasset, applicuisse meminimus, cum eadem classe sua pervenerat. Et dum eam imprudenter, non comparatis viribus aggrederetur impugnare et suae mancipare ditioni, captus erat a civibus et carceri cum omni suo pene comitatu mancipatus. Hunc quia de terra patris sui advenerat, et apud Tharsum praedictam, fratri suo utilitati fuerat et honori, dominus dux a praeside civitatis et loci primatibus sibi petiit restitui; qui verbo ducis non audentes in quopiam contraire, praedictum Guinimerum cum sociis universis et classe quam induxerant, duci restituerunt; quem suae classi dux praeficiens, aequis eum passibus per terras gradientem subsequi praecipit: quod et factum est.

CAPUT XVII. Dux, et qui cum eo erat exercitus, Gabulum obsidet. Tolosani fraus intercedit. Archis properantes reliquis associantur principibus; obsidio non proficit.

Egressus igitur Loadicia Syriae praedictus exercitus, receptis his quos in eadem urbe repererant, et qui ab Antiochia et Cilicia et urbibus finitimis, causis familiaribus et occupationibus domesticis detenti, tardius egressi fuerant, oram legentes maritimam, ad urbem Gabulensem, quam vulgari appellatione Gibellum dicunt, quae a praedicta Laodicia duodecim distat milliaribus, pervenerunt. Ubi cum per aliquod temporis intervallum castris in gyrum locatis urbem obsedissent, is qui civitati praeerat, principis Aegyptii procurator (nam haec prima de urbibus maritimis Aegyptiorum erat sujecta potestati) aureorum sex millia duci obtulerat, insuper ingentia munera, si ab obsidione desisteret; quem, tanquam sordidorum contemptorem munerum, cum flectere nequivisset, ad alia se convertens studia, legatos de quorum fide praesumebat et industria, ad comitem direxit Tolosanum, praedictam pollicens pecuniam, si eum a ducis manibus posset expedire. Ille autem, ut dicitur, clam oblata sumpta pecunia, confinxisse dicitur, quod infinita hostium multitudo a tractu descenderet Persico, propositum habens eas injurias ultum ire, quas Persarum populus sub duce Corbagath passus fuerat apud Antiochiam, et quod non inferius priore bellum parabatur redivivum: et super his omnibus nuntios se dicebat recepisse fide dignos, de quorum verbo nullatenus esset ambigendum. Missa igitur legatione per virum venerabilem, dominum Albariensem episcopum, et directis epistolis, dominum ducem et comitem Flandrensium anxie nimis sollicitat ut, obsidione soluta, properare non differant, sed communibus periculis fraterna compassione occurrant. Illi vero, audita fratrum necessitate, et quod imminere dicebatur periculo, in simplicitate spiritus gradientes, soluta statim obsidione et itinere maturato, transeuntes urbem Valeniam, quae sub oppido Margat, in littore maris sita est; deinde Marecleam, quae prima de urbibus Phoenicis a Septentrione venientibus occurrit, Antaradum, quae vulgari appellatione Tortosa dicitur, quae similiter una est de urbibus supra nominatae provinciae, in littore maris similiter constituta, pervenerunt. Quam reperientes habitatoribus vacuam, insulae quae ab Occidente eidem objecta est civitati, ubi et nostrorum naves aliquot opportuna statione locatas invenerant, vicinitatem admirati sunt. Unde compendia secuti, infra paucos dies ante urbem Arscensem cum omni sua multitudine constiterunt. Quibus dominus Tancredus occurrens, fraudem comitis universam seriatim edocuit: unde et seorsum, longe a tabernaculis eorum qui praecesserant, castrametati sunt. Videns autem comes, quod ab eo aliorum principum esset alienatus animus, missis muneribus, eos sibi reconciliare satagebat. Unde factum est ut, post modicum temporis intervallum, reconciliatis sibi principibus, excepto domino Tancredo, qui adversus eum graves suscitabat quaestiones, in unum corpus circa urbem convenerint expeditiones. Cumque comes ante ducis adventum multis jam diebus inutiliter ibi consumpsisset operam, spes erat quod in adventu reliquorum principum, urbs facile superari posset, et obsidentium labor optato fine consummari; sed contra spem accidit. Nam, neque prius neque posterius propitium in eo facto habuit populus Dominum; quoties enim urbem nitebantur impugnare, et ad varia se attollebant nocendi argumenta, ut vel * agerent ad dejiciendum murum, vel contra eum assultus committerent, toties nova occurrebant impedimenta, et omnis eorum evacuabatur conatus, frustrabantur opera, impensa deperibat: ita ut manifeste daretur intelligi, quod in eo opere, eorum conatibus favor se subtraxisset divinus. Quippe occidebatur populus, et viri nobiles et praeclari inutiliter decumbebant. Ceciderunt ibi viri nobiles et praeclari, casu miserabili, uterque jactu lapidis, Anselmus de Riburgismonte, vir in armis strenuus et perpete dignus memoria; et Pontius de Baladuno, vir nobilis et familiaris domino comiti Tolosano.

Propterea et populus invitus ibi detinebatur, cui erat in proposito iter inceptum consummare: unde nec operam dabat cum studio, nec multam in facto impendebat sollicitudinem, maxime autem post ducis adventum; etiam qui cum comite Tolosano advenerant ejus familiares et domestici, se subtrahebant ex industria, ut comes affectus taedio, aliorum principum vias sequeretur, qui etiam inviti et compellente comite contra conscientias detinebantur.

CAPUT XVIII. Renovatur quaestio de lancea Domini: Inventor rogum intrat accensum; paucis post diebus moritur.

Renovata est ibi quaestio de lancea, quae apud Antiochiam reperta fuerat: utrum ea esset, qua de latere Domini sanguis et unda profluxit; an res esset commentitia. Dubitabat enim valde super hoc populus; sed et majores penitus fluctuabant incerti; aliis dicentibus quod vere ipsa esset, quae Domini cruore maduerat, ejus latus aperiens, et per inspirationem divinam in consolationem plebis revelata; aliis asseverantibus, quod versutiarum Tolosani comitis esset argumentum, et gratia quaestus adinventio ficta. Hujus autem dissensionis auctor erat praecipuus quidam Arnulphus, domini Normannorum comitis familiaris et capellanus; vir quidem litteratus, sed immundae conversationis et scandalorum procurator; de quo in sequentibus multa dicenda occurrent. Cumque diu super hoc in populo sermo hic discurreret contradictorius, hic qui eam revelationem sibi factam fuisse asserebat, ut populo fidem faceret et omnem toleret ambiguitatem, rogum copiosum praecepit accendi, pollicens se, auctore Domino, certo per ignem experimento fidem se facturum incredulis, quod nihil confictum, nihil commento adumbratum in eo facto intercessisset; sed sola revelatione divina, ad notitiam hominum et eorum consolationem, totum esset procuratum. Accenso igitur rogo copioso admodum, cujus incendii fervor etiam circumpositos terrere poterat, convenit universus populus a majore usque ad minorem, in ea sexta feria, quae sanctum Domini Pascha praecedit, in qua et mundi Salvator pro nostra salute passus esse legitur, ut tantae rei plenum haberet experimentum. Qui vero tam periculosum examen sponte subiturus erat dicebatur Petrus Bartholomei, clericus quidem, sed modice litteratus, et quantum ad humanum diem dijudicare pertinet, homo simplex videbatur; qui oratione facta in conspectu circumpositarum legionum, assumpta secum praedicta lancea, per ignem transivit, quantum populo videbatur, illaesus. Verum hoc ejus factum non solum non amputavit quaestionem, sed majorem suscitavit; nam infra paucos dies vita decessit, cujus accelerati obitus occasionem, cum homo sanus et vitalis prius videretur, quidam asserebant tentatum incendium, dicentes quod in eo tanquam fraudis patronus, mortis causam collegisset. Alii vero dicebant quod ab incendio sanus evaserat et incolumis; sed egressum ab igne, turbae, causa devotionis irruentes, oppresserant et contriverant eatenus, ut vitae finem ministrarent. Sicque res, quae in dubium venerat, nullam recipiens decisionem, majus induxit ambiguum.

CAPUT XIX. Nuntii, qui a nostris principibus missi fuerant in Aegyptum, revertuntur.

Per idem tempus legati nostri qui, invitantibus Aegyptiis, qui ad obsidionem Antiochenam missi a calipha Aegyptio venerant, ut praemisimus, descenderant in Aegyptum, post annum quo tam violenter quam dolose detenti fuerant, ad principes, qui eos miserant, sunt reversi; venerantque cum eis Aegyptiorum principis legati, verba deferentes multum ab his quae prius attulerant, dissimilia. Cum enim multa prius obtinere laborassent precum instantia, ut nostrorum principum contra insolentiam Turcorum et Persarum haberent gratiam et auxilium; nunc mutato cantico, pro summo beneficio se arbitrabantur nostris indulgere, si Hierosolymam ducentos aut trecentos simul permitteret inermes accedere et completis orationibus redire incolumes. Quod verbum nostri principes pro ludibrio habentes, praedictos nuntios redire compulerunt, significantes quod non secundum propositas conditiones particulatim illuc accederet exercitus; sed junctis agminibus Hierosolymam proficiscerentur unanimes, regno ejus periculum illaturi. Hujus autem mutationis causa fuerat quiddam, quod ex nostra victoria, quae apud Antiochiam acciderat, habuerat ortum. Nam Turcis ita ibi periclitantibus, ita per omnem Orientem eorum confractus est gladius; et sublimis quae fuerat gloria, versa est in confusionem, ut ubicunque cum aliis nationibus erat eis negotium, in omni loco succumberent, et calculum reportarent in omni conflictu deteriorem. Juxta quam eorum conditionem, invalescente super eos Aegyptiorum regno, per manum cujusdam, cui erat nomen Emireius, principis militiae regis Aegyptiorum, Hierosolymam amiserant, quam triginta et octo annis ante ab eisdem Turci eripuerant violenter. Unde factum est, ut hostes, quos prius quasi fortiores horruerant, nunc per nostrorum operam dejectos, et confractis viribus, in imo videntes constitutos, nostrorum auxilium, quod prius instanter nimis expetierant, contemnebant.

CAPUT XX. Imperatoris legati adsunt, de Boamundo conquerentes. Imperatorem nuntiat venturum; principes dissentiunt; pugnatur cum Tripolitanis, et vincuntur hostes; nostri victores in castra redeunt.

Advenerant praeterea Constantinopolitani imperatoris legati, multum conquerentes de domino Boamundo, qui contra legem pactorum et exhibiti tenorem juramenti Antiochiam praesumebat detinere; allegantes in conspectu principum, quod domino suo praebitis corporaliter juramentis, omnes qui per eum transierant, tractis sacrosanctis Evangeliis, promiserant quod neque de oppidis, neque de civitatibus aliquam, quae de imperio ejus fuerant, usque Hierosolymam, detinere praesumerent, sed ea capta, ejus imperio resignarent; de reliquis vero habitae conventionis partibus, nullam omnino habebant memoriam. Certum est autem, quod id inter eum et principes, apud Constantinopolim convenerat; sed in fine conventorum fuerat annexum, quod ipse cum omni suo comitatu, et ingentibus copiis eos deberet sine dilatione subsequi, et auxilium in suis necessitatibus ministrare. Quibus de communi principum consilio responsum est, quod imperator pacta conventa prior violaverat; unde merito et ab his quae juxta legem pactorum sibi poterant competere, casum patiebatur. Iniquum enim est ei fidem servari, qui contra pactum nititur versari. Nam, cum nostris principibus ex compacto teneretur obligatus, quod convocatis exercitibus, statim eos sequeretur; et per mare navibus continuum eis ministrari faceret commercium, et rerum venalium toto itinere exhiberi praeciperet opulentiam, utrumque neglexit fraudulenter adimplere, cum sine difficultate utrumque posset effectui mancipare. Unde quod de Antiochia factum fuerat, quoniam id jure fecisse videbantur, ratum volebant permanere et inconvulsum, ut is eam jure haereditario possideret in perpetuum, cui de communi liberalitate concessa fuerat. Instabant praeterea ejusdem imperatoris legati, persuadere cupientes, ut ejusdem imperatoris adventum, quem in Kal. Julii adfuturum promittebant, praestolaretur exercitus, pollicentes quod singulis principibus ingentia daturus esset munera; sed et plebeis cum multa liberalitate stipendia, unde honeste sustentari possent, esset largiturus. Super quo deliberationem habentes, dissentiebant ab invicem. Nam Tolosanus comes exspectandum esse tanti principis adventum utile judicabat, sive ex eo quod ita futurum arbitraretur; sive ex eo quod ea occasione principes et populum detinere laboraret: quousque urbem quam obsederat, sibi posset vindicare. Turpe enim et ignominiosum reputabat, si a proposito ita manifeste deficeret, desiderium non valens adimplere. Aliis autem, opposita longe melior videbatur sententia, videlicet ut coepto instarent itineri, et votum pro quo tot labores pertulerant, feliciter consummarent: fraudes enim imperatoris, et ejus versutias, quas saepius experti fuerant, declinare judicabant commodius, ne ejus labyrinthis et ejus ambagibus iterum se involverent, a quibus non satis facile postmodum possent expediri. Effusa est igitur inter principes contentio, et eorum pene in nullo consonabant desideria. Unde et is, qui urbi praeerat Tripolitanae, cum prius infinitam obtulisset pecuniae summam ut, obsidione soluta, ab ejus finibus nostrae migrarent expeditiones, cognito schismate, quod inter principes erat exortum, non solum dare pecuniam prius oblatam renuit, verum nostris sponte occurrere, et cum eis experiri proposuit. Factum est autem, quod de communi consilio, relicto Albariensi episcopo, et aliis nonnullis viris potentibus in obsidione, qui castra tuerentur, principes indicto praelio, instructis aciebus, et ordine congruo dispositis, versus Tripolim agmina dirigunt: quo pervenientes, ejusdem loci praesidem, cum universa civium multitudine tam equitum quam peditum extra urbem reperiunt, ubi, ordinatis pari modo agminibus, nostrorum adventum praestolabantur intrepidi. Cum enim duobus mensibus et amplius aliquid, comes Tolosanus in praedicta obsidione operam consumpsisset inutiliter, nec profecisset quidpiam, coeperant eos Tripolitani contemnere, et nostrum exercitum minus et minus habere suspectum, quasi ab ea virtute quam prius audierant, facti degeneres, in seipsis strenuitatis consuetae paterentur defectum. Postquam ergo ad urbem ventum est, et hostium contra se positas nostris datum est intueri legiones, in eos statim irruerunt animosius, et primo impetu dissolutis eorum cohortibus hostes in fugam versos, infra urbem certatim se recipere proterva compulerunt instantia, septingentis ex eorum numero gladio peremptis; de nostris vero tres aut quatuor cecidisse dicuntur. Ibi celebraverunt pascha, quarto Idus Aprilis.

CAPUT XXI. Praeses Tripolitanus multa pecunia et muneribus a nostris pacem impetrat. Principes de fidelium consilio, qui in illis partibus habitabant, viam eligunt maritimam.

Obtenta igitur victoria, in castra iterum reversi sunt, ubi nihilominus vociferari et acclamare coepit populus universus, ut, illa perniciosa obsidione dimissa, versus Hierosolymam, quo eorum omnino festinabat desiderium, iter arriperent; obtinuitque proterva instantia populus, ut incensis castris, dux et Flandrensium comes, nec non et Normannorum comes, sed et Tancredus, populo satisfacientes, invito et plurimum retinente comite Tolosano, obsidionem deserentes, versus Tripolim, tanquam iter continuaturi, expeditiones direxerunt. Erantque in eo facto procliviores, qui ab initio praedicti comitis castra fuerant secuti ita ut eum deserentes, praedictos principes certatim sequerentur: quo intellecto, videns quod neque precibus neque pollicitis eos revocare poterat, faciens de necessitate virtutem, alios secutus est, licet invitus. Cumque vix quinque milliaribus progressi, ante urbem Tripolitanam castrametati essent, ejus loci praeses, qui Egyptii caliphae in ea regione procurabat negotia, deposita illa tali arrogantia, qua prius cum nostris principibus de pari posse contendere arbitratus fuerat, cognoscens seipsum, missa legatione a principibus, obtinuit ut, datis quindecim millibus aureorum, insuper etiam muneribus in equis, mulis, sericis et vasis pretiosis, et restitutis universis quos de nostro populo detinebat captivis, a sibi commissa discederent provincia; ac tribus, quibus praeerat civitatibus, Archis videlicet, Tripolis ac Biblio cum suis pertinentiis parcerent transeuntes. Misit insuper greges et armenta, et alimentorum uberem copiam, ne prae victualium inopia, suburbana spoliare compellerentur, et agrorum cultoribus inferre molestiam. Accitis etiam quibusdam fidelibus Syris, montis Libani habitatoribus, qui urbibus illis a parte supereminet orientali, excelsus admodum et in sublime juga porrigens, tanquam a viris prudentibus et locorum gnaris, qui ad eos gratulabundi descenderant, ut fraternae charitatis dependerent affectum, consilium ab eis petierunt, qua via versus Hierosolymam tutius possent incedere, et commodius. Illi tandem, compensatis bona fide universarum viarum, quae illuc ducebant tam commoditatibus quam compendiis, novissime viam eis commendaverunt maritimam, ut et directiorem sequerentur, et navium suarum quae proficiscentem subsequebantur exercitum, eis solatium non deesset. Erant autem in nostrorum classe, non solum Guinimeri, sociorumque ejus, qui a Flandria, Normannia et Anglia, ut praemisimus, descenderant; verum et Januensium, Venetorum, Graecorumque naves, quae a Cypro, Rhodo, et aliis insulis rebus onustae venalibus frequenter accedebant, quae nostris legionibus multam inferebant consolationem. Assumptis ergo ducibus itineris, tum ex praedictis fidelibus, tum ex Tripolitani principis familia, oram legentes maritimam, juga Libani a sinistris habentes, Biblium pertranseuntes, supra ripam fluminis secus locum cui nomen est Maus, castrametati sunt, ubi per diem vulgus debile, et eos, qui non ita celeriter subsequi poterant, operientes, habuerunt requiem.

CAPUT XXII. Proficiscentes urbes praetereunt in littore maris sitas, Liddamque et Ramulam perveniunt.

Die demum tertia ante urbem Beritensium, secus fluvium, qui juxta urbem labitur, castrametati sunt: ubi, a praeside loci, ut satis parcerent et arboribus, data pecunia et victualibus ad sufficientiam ministratis, nocte quieverunt una. Sequenti vero die Sidonem pervenientes, secus fluenta, aquarum commoditatem secuti, locaverunt tabernacula. Ubi, nescimus qua fiducia, qui urbi praeerat nostris principibus nullam exhibuit humanitatis gratiam; sed de viribus praesumens suis, exercitum nostrum aggressus est molestare: in quo facto non multum successit ei prospere. Nam quibusdam ex nostris in eos irruentibus, qui eorum discursionibus provocati, diutius dissimulare non poterant, interfectis ex eis aliquot, reliquos infra urbem se recipere compulerunt: unde factum est ut noctem illam in castris, cessantibus eorum molestiis, cum omni tranquillitate peragerent. Mane autem facto, ut aliquantisper recrearetur populus, moram ibi facere decreverunt, mittentes de exercitu expeditiores quosdam, qui de urbanis adjacentibus victui necessaria contraherent: qui comportatis, gregibus et armentis et victualium ingente copia, cum sospitate regressi sunt omnes, excepto quodam nobili viro, Galtero videlicet de Verra, qui, redeuntibus aliis, ad ulteriora progrediens, ut majorem praedam contraheret, dubia sorte sublatus, comparare desiit, universis ejus dubium exitum nimis moleste ferentibus. Sequenti postmodum die transcursis scopulosis ex parte plurima locis, per loca planiora, a dextris relicta antiqua urbe Sarepta Sidoniorum, viri Dei Heliae nutricia, transmisso flumine, qui medius discurrit, egregiam illius regionis metropolim Tyrum, vetustissimum Agenoris et Cadmi domicilium, pervenerunt; ubi circa illum egregium et saeculis admirabilem fontem hortorum et puteum aquarum viventium castrametati, in pomoeriis late patentibus et multa commoditate refertis, nocte quieverunt una: dehinc die restituta, iterum ad iter se accingentes, exsuperatis angustiis, quae inter montes proeminentes et mare periculose nimis jacent mediae, iterum in plana descenderunt, quae urbi Acconensium subjecta sunt. Ubi juxta civitatem, secus fluvium, qui eamdem urbem praeterlabitur, castrametati, a procuratore et civibus munera suscipientes, rerum venalium bonis conditionibus habuerunt commercium; factus est insuper nostris principibus familiaris et amicus, spondens quod si, post captam Hierosolymam, viginti dierum spatio, absque contradictione in regno possent consistere, aut Aegyptiorum vires superare, ipse urbem Acconensem absque difficultate ulla eis resignaret. Inde vero progressi Galilaeam a laeva deserentes, inter Carmelum et mare, Caesaream secundae Palaestinae metropolim, quae prisco nomine Turris Stratonis appellata est, pervenientes, secus fluvium, qui de paludibus eidem urbi adjacentibus defluit, castrametati sunt; ubi et sanctum Pentecostes diem, quarto Kal. Junias celebraverunt, a praedicta urbe, vix duobus distantes milliaribus. Inde post diem tertium, itineris resumentes laborem, relictis a dextra locis maritimis, Antipatrida et Joppe, per late patentem planitiem, Eleutheriam pertranseuntes, Liddam quae est Diospolis, ubi et egregii martyris Georgii gloriosum usque hodie sepulcrum ostenditur, in quo secundum exteriorem hominem in Domino creditur requiescere, pervenerunt. Cujus ecclesiam, quam ad honorem ejusdem martyris, pius et orthodoxus princeps Romanorum augustus, illustris memoriae dominus Justinianus multo studio et devotione prompta aedificari praeceperat, audito nostrorum adventu, solotenus hostes dejecerant paulo ante, timentes ne trabes ecclesiae, quae multae proceritatis erant, in machinas et tormenta ad expugnandam urbem vellent convertere. Compertum autem habentes quod in vicino nobilis quaedam esset civitas, Ramula nomine, cum quingentis equitibus dominum Flandrensium comitem praemiserunt, qui civium praetentarent animos, et quidnam haberent propositi experirentur: qui accedentes ad urbem propius, videntes quod nemo ad eos egrederetur, portas, quas patentes repererunt, ingressi sunt, urbem penitus reperientes vacuam. Nocte enim quae praecesserat, cognito nostrorum adventu, abeuntes cum uxoribus et liberis, et universa eorum familia, urbem vacuam reliquerant: quod statim remisso nuntio, comes legionibus significans, ad urbem eos accedere maturare consuluit. Illi vero, completis de more orationibus, ad urbem accedentes, in omni commoditate frumenti, vini et olei, ibi continuum exegerunt triduum, episcopum eidem ecclesiae praeficientes quemdam Robertum Normannum genere, de episcopatu Rothomagensi, cui utramque urbem, Liddam videlicet et Ramulam cum adjacentibus suburbanis, jure perpetuo possidendas contulerunt, primitias laborum suorum cum omni devotione egregio martyri dedicantes.

CAPUT XXIII. Hierosolymitae viris fortibus, armis et victualibus, urbem communiunt diligenter. Cives fideles ex plurima parte extra urbem projiciunt.

Interea Hierosolymitae, de nostrorum adventu nuntiis edocti frequentibus, scientes quod omnis quae advenire dicebatur multitudo, speciale et praecipuum haberet civitatem illam obtinendi propositum, quanta possunt diligentia, quanta valent sollicitudine, urbem communire satagunt; victui necessaria, armorum genera quaelibet, ligna, ferrum et chalybem, et quaecunque obsessis solent praestare praesidium, corrogare, et in urbem inferre, studiis se invicem provenientibus, contendunt. Sed et princeps Aegyptius, qui multo labore eodem anno, Turcorum expulso principatu, praedictam urbem receperat, comperto quod ab Antiochia noster discesserat exercitus, quanto poterat studio, turres reparari praeceperat et moenia. Civibus ut eorum sibi et fidem conciliaret et gratiam, de proprio aerario cum multa liberalitate ministrari praecipiens stipendia, tributorum et vectigalium praestationes remittens in perpetuum: qui tum ut vitae consulerent et saluti, tum ut tantae libertatis sublimarentur privilegio, regiae satagentes parere voluntati, convocatis vicinarum urbium civibus, viris fortibus et industriis, et armatis, optime, urbem communierant diligenter. Insuper etiam convenientes omnes unanimiter in atrio templi, quod erat spatiosissimum, ut nostrorum praevenire possent adventum et praecidere, decreverunt ut, interfectis universis fidelibus, qui ejus urbis erant habitatores, ecclesiam Dominicae Resurrectionis dejicerent funditus, et sepulcrum Domini ab eadem radicitus convellerent, ne illorum occasione aut orationis gratia, fidelium populus deinceps accedere, aut urbem frequentare proponerent. Sed tandem cognito, quod per hoc majora populorum nostrorum in se conflarent odia, et in suum vehementius irritarent interitum, mutato consilio, extorta ab eis violenter universa pecunia, et quidquid habere videbantur, quatuordecim aureorum millia, tum a patriarcha, qui tunc urbi praeerat, tum a populo civitatis, tum ex adjacentibus monasteriis abstulerunt: unde oportuit eumdem virum venerabilem, ut haberet unde tantam summam extortae pecuniae solvere posset (nam ad id universorum non sufficiebant patrimonia) et ut inopiam suam, et plebis quocunque modo consolaretur tenuitatem, in Cyprum insulam navigare, ut ibi a fidelibus eleemosynarum et piae largitionis mendicaret suffragia, quae attritae et esurienti plebi Dei, quae Hierosolymis et in ejus finibus habitabat, mitteret ad vitae sustentationem. Nec etiam hoc eis visum est sufficere, sed extortis a plebe per quaestiones et gravia tormenta bonis omnibus, exceptis solis senibus et valetudinariis mulieribus et parvulis, omnes alios urbe depulerunt: qui usque ad nostrorum adventum in viculis suburbanis delitescentes, quotidie mortem exspectabant, non audentes urbem introire; sed nec exterius inter persequentem populum, tuta eis dabatur requies, habentibus locorum incolis omnem eorum suspectam operam, et eos usque ad immundas et intolerabiles perurgentibus angarias. Erat praeterea eodem tempore, in eadem Deo amabili civitate, vir vitae venerabilis et fide insignis, Geraldus nomine, qui ei, de quo supra diximus, praeerat xenodochio, in quo pauperes, qui orationis gratia ad urbem accedebant, hospitabantur, et aliqualem pro loco et tempore sumebant refectionem. Hunc credentes pecuniarum aliquam habere repositionem, et suspectum habentes ne in nostrorum adventu aliquid eis moliretur damnosum, vinculis subjecerunt et verberibus, ita ut manuum ac pedum torquendo ejus confringerent articulos, et membrorum partem maximam redderent inutilem.

CAPUT XXIV. Bethlehemitae ad principes legatos dirigunt; dirigitur illuc Tancredus, qui ecclesiam et locum occupat.

Consummato igitur ibi triduo, custodibus ibi aliquot deputatis, qui munitiorem ejusdem civitatis partem ab hostium tuerentur insidiis, summo diluculo ad exsequendum se accingunt propositum. Unde, assumptis itineris ducibus, viris prudentibus, et locorum peritis, pervenerunt Nicopolim. Est autem Nicopolis civitas Palaestinae: hanc, dum vicus adhuc esset, sacer Evangeliorum liber appellavit Emmaus, beatusque Lucas evangelista hanc dicit ab Hierosolymis distare stadiis sexaginta. De hac Sozomenus in sexto Tripartitae Historiae libro ita ait: Hanc Romani post vastationem Hierosolymorum, Judaeamque victoriam, Nicopolim ex eventu victoriae vocaverunt. Ante hanc urbem in trivio, ubi Christus cum Cleopha post resurrectionem noscitur ambulasse, tanquam ad alium vicum iturus, fons quidam est salutaris, in quo passiones hominum diluuntur, et alia pariter animalia diversis detenta languoribus emundantur: quod ut ita contingat, traditur ex quodam itinere apparuisse Christum ad fontem cum discipulis suis, et lavasse pedes: ex quo aqua facta est diversarum medicamen passionum. Haec praedictus historiographus de castello Emmaus ita disserit: Ubi noctem illam in aquarum abundantia, et rerum copia victui necessariarum egerunt tranquillam; ubi circa noctis medium, fidelium qui in civitate Bethlehem habitabant, legatio adfuit ad ducem Godefridum, orans et petens cum multa instantia, ut illuc aliquam militiae partem dirigeret. Convenientibus enim ex universis finitimis oppidis et locis suburbanis hostibus, Hierosolymam properabant, tam ut urbem tuerentur quam ut ipsi etiam in urbe salutis sibi invenirent consilium. Timebant autem praedicti fideles, ne ad partes eorum accedentes, ecclesiam dejicerent, quam multo pretio saepius ab eisdem hostibus, ne dejiceretur, redemerant. Audita igitur et cum pietatis affectu suscepta fratrum fidelium postulatione, electis ex suorum numero centum expeditis equitibus, ad locum praedictum, ut fidelibus opem ferrent, dux praecipit contendere: quibus dominus Tancredus datus est primicerius, et consors itineris: qui ducibus ejusdem loci habitatoribus, ad locum summo diluculo perveniunt destinatum; ubi a civibus cum hymnis et canticis spiritualibus honorifice suscepti, introducente eos populo et clero, ingressi ecclesiam, felicis puerperae diversorium, et Salvatoris praesepe, in quo felicium cibus animalium requievit, beatis oculis conspexerunt. Ubi etiam et cives ejusdem loci, prae gaudii et exsultationis immensitate, votiva Domino cantica psallentes, in signum victoriae, domini Tancredi vexillum super ecclesiam statuerunt. At vero, qui in exercitu remanserant, prae itineris desiderio, loca venerabilia scientes in proximo constituta, pro quorum amore et reverentia tot labores, tot pericula tertio jam anno sustinuerant, noctem ducebant insomnem, votis ardentibus auroram deposcentes, ut itinerarii sui felicem conspicerent clausulam, et tam longae peregrinationis beatam consummationem possent intueri. Videbatur eis nox ultra solitum vices suas producere, partemque lucis futurae sibi usurpare indebite, omnisque mora animis ardentibus periculosa videbatur, eratque abominabilis, juxta id quod proverbialiter dici solet: Animo cupienti nihil satis festinatur; et item illud: Dilatione votum creverat.

CAPUT XXV. Proficiscens exercitus Hierosolymam pervenit; sed interim excitatur tumultus, in quo cadunt nonnulli de hostibus.

Postquam autem in castris cognitum fuit quod Bethlehemitarum nuntios dux nocte illa susceperat, et de suis in eorum subsidium praemiserat quosdam, non exspectata procedendi licentia vel opportunitate, qualem lux exoriens iter agentibus solet ministrare, intempestae noctis silentio, excitantibus se mutuo plebeis et moram arguentibus, invitis principibus, surrexerunt iter arripientes. Cumque processissent aliquantulum, vir quidam nobilis et strenuus, Gastus Biterrensis, assumpto sibi triginta expeditorum equitum comitatu, ab exercitu separatus versus Hierosolymam, aurora jam illucescente, coepit contendere, ut si quas extra urbem gregum aut armentorum reperiret copias, eas secum in expeditionem deduceret. Cumque jam urbi esset proximus, juxta votum occurrerunt ei animalia, quibus pauci praeerant pastores, qui, visa nostrorum militia, in urbem perterriti aufugerunt. Gastus vero interim, relicta absque custodibus secum trahens animalia, ad exercitum revertebatur: cum ecce ad pastorum vocem exciti Hierosolymitae, correptis armis, praedam abactam violenter revocare cupientes, certatim insecuti sunt abeuntem. Vir vero insignis, insectantium veritus multitudinem, relicta praeda, saluti fugiendo consulens, in collis cujusdam culmine cum suo substitit comitatu; dumque ibi rei praestolaretur eventum, ecce per vallem eidem loco subjectam, dominus Tancredus, cum praedictis centum equitibus, a Bethlehem rediens ad exercitum maturabat, quibus praedictus vir nobilis occurrens, casum qui ei acciderat, ex ordine pandit. Conjunctis itaque agminibus, eos qui praedam reducebant verso secuti sunt itinere; et antequam in urbem se reciperent, subito in eos irruentes, interfectis pluribus, reliquisque in fugam versis, praedam iterum receptam violenter abducentes, ad exercitum cum multa laetitia sunt reversi: a quibus cum quaereretur unde praedam illam contraxerant, respondentes quod de agro Hierosolymitano eam abduxissent, audito nomine civitatis, pro qua tot et tantos labores pertulerant, prae fervore devotionis lacrymas et suspiria cohibere non valentes, pronos in terram se dederunt, adorantes et glorificantes Deum, de cujus munere venit, ut sibi a fidelibus suis digne et laudabiliter serviatur; quique populi sui vota benigne exaudire dignatus est, ut juxta eorum desideria, ad loca optata mererentur pervenire. Unde progressi pusillum, e vicino urbem sanctam contemplantes, cum gemitu et suspiriis prae gaudio fusis spirituali, pedites, et nudis ex plurima parte vestigiis, coepto ferventius insistentes itineri, subito ante urbem constiterunt, castra circumponentes eo ordine, quo a majoribus principibus singulis designabatur. Videbatur impletum esse, quod per prophetam praemissum fuerat vaticinium, et exhibitum historialiter verbum Domini: Leva, Hierusalem, oculos, et vide (Isa. XLIX, 18) potentiam regis. Ecce Salvator tuus venit solvere te a vinculo. Et illud: Elevare, elevare, consurge, Hierusalem (Isa. LI, 17); solve vincula colli tui, captiva filia Sion (Isa. LII, 2).

William of Tyre Medieval Latin The Latin Library The Classics Page