WILLIAM OF TYRE
HISTORIA RERUM IN PARTIBUS TRANSMARINIS GESTARUM
LIBER OCTAVUS DECIMUS

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34

CAPUT PRIMUM. Rainaldus de Castellione, princeps Antiochenus, patriarcham Antiochenum ignominiose tractat; ille in regnum confugit. Oritur fames valida super terram.

Interea Rainaldus de Castellione, qui domini Raimundi, principis Antiocheni viduam duxerat, de quo facto superius diximus, videns quia domino patriarchae factum non multum placuerat ab initio, et adhuc in eodem perseverabat, suspectas ejus omnes habebat vias. Ille autem tanquam vir et ditissimus et potens, et supremae auctoritatis, libere satis, tam de ejus persona, quam de ejus actibus, tum in secreto, tum in publico saepius loquebatur. Erant autem nonnulli, sicut in talibus frequenter solet contingere, qui hujusmodi verba, odiorum fomitem quarentes, reportabant: unde motus in indignationem et iram inexorabilem princeps, domino patriarchae violentas injecit manus; et ausu diabolico captum, in castellum quod civitati Antiochenae supereminet, ignominiose deduci fecit; quodque satis videtur abominabile, sacerdotem longaevum, Petri apostolorum Principis successorem, virum aegrotativum, et pene perpetuo infirmantem, nudo capite et melle delibuto, per diem aestivum in sole ferventissimo compulit sedere, nemine contra solis importunitatem praebente remedium, vel gratia pietatis muscas abigente. Hoc audiens dominus rex Hierosolymorum, in stuporem raptus, viri dementis admirans insaniam, et prae admiratione in se ipso deficiens, missis venerabilibus nuntiis, domino Frederico Acconense episcopo, domino Radulpho ejus cancellario, per eos litteras dirigit, et auctoritate regia praedictum dementem corripit, et a perpetrata redire monet insania. Ille autem, visis nuntiis et regiis perlectis apicibus, postquam eum multis affecerat contumeliis, remisit liberum; bona etiam quae ab eo et suis violenter rapuerat plene restitutit. Tandem vero dominus patriarcha Antiochenam deserens dioecesim, in regnum se contulit Hierosolymorum. Ubi a domino rege et ejus matre discretissima, domino quoque patriarcha et regni universis episcopis benigne habitus, per aliquot mansit annos.

Facta est autem anno sequenti fames valida super universam terram; et iratus nobis Dominus, omne firmamentum panis contrivit, ita ut tritici modius aureis quatuor venderetur. Quod nisi fuisset frumenti copia, quae in urbe Ascalonitana, ea devicta, inventa est, fame regionem oppugnante, populus pene deperisset universus. Sequentibus tamen annis, ex quo regio Ascalonae adjacens, quae annis quinquaginta metu hostilitatis inculta jacuerat, postquam agricolarum curam sensit, et populus regionis, metu hostium propulsato, libere terram exercere potuit, tanta universum regnum replevit ubertate, ut omne quod effluxerat tempus, habita comparatione ad praesens, jejunum et sterile merito quis posset appellare. Diu enim culturae nescia, vomeris usum non sustinens, integris in se subsistens viribus, postquam rusticam sensit adesse sollicitudinem, credita semina, cum fenore multiplici et fructu sexagesimo reportavit.

CAPUT II. Defuncto Anastasio, substituitur ei Adrianus. Imperator Fredericus Romae coronatur. Inter papam et regem Siciliae Willelmum graves oriuntur inimicitiae.

Dum haec in partibus geruntur Orientalibus, Romae defuncto Domino Anastasio papa quarto, substitutus est ei dominus Adrianus tertius; hic Anglicus natione, de castello Sancti Albani, apud Avinionem civitatem Provinciae, in Arelatensi dioecesi, abbas fuit canonicorum Regularium in ecclesia Sancti Rufi; unde ad Ecclesiam Romanam a domino bonae memoriae Eugenio vocatus, in episcopum Albanensem ordinatus est, Nicolaus nomine. Hic, defuncto domino Anastasio, qui praedicto domino Eugenio successerat, de Norwegia, Occidentali et ultima provincia, ad quam missus fuerat ab eodem legatus, electioni interfuit, et a clero et populo unanimiter electus est, et Adrianus appellatus.

Contigit autem eodem anno, quod dominus Fredericus Teutonicorum rex, nondum tamen imperator, in Italiam cum infinita suorum manu descenderat, et Dertona, una ex urbibus Lombardiae, quam diu obsederat, subacta, Romam venire et ibi coronari disposuerat. His autem diebus, inter dominum papam Adrianum (de quo praediximus) et regem Siciliae dominum Willelmum, domini Rogerii bonae memoriae filium, graves ex causis quibusdam ortae erant inimicitiae: ita quod usque ad odium manifestum et guerram noxiam prodierat res, ita ut sententiam excommunicationis dominus papa in eum jacularetur. Dominus tamen Fredericus, de quo praediximus, propositum urgens, accelerato itinere, infra paucos dies de Lombardia Romam venerat, ita ut subitus ejus adventus domino papae et universae Ecclesiae Romanae suspectus esset admodum. Tandem per internuntios pacis ordinatores, interpositis conditionibus solitis, in ecclesia beati Petri solemniter et ex more VI Kal. Julias coronatus est, et Augustus appellatus: inde subsecuto triduo, ambo sub civitate Tiburtina, in loco qui dicitur ad pontem Lucanum, festo die Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, hic imperiali schemate decoratus, ille summi pontificatus singularia habens insignia, junctis agminibus, exsultantibus clero et populo processerunt laureati. Unde post diei festi consummationem, in bona pace divisi ab invicem, dominus imperator ad partes properavit Anconitanas, quo eum imperii cura trahebat, domino papa circa partes Romanas, in montanis urbibus moram faciente.

Interea rex Siciliae Beneventanam urbem Ecclesiae Romanae familiare domicilium, principibus suis mandat obsideri, et urgentissimis angustiis ejus praecipit arctari habitatores. Quod verbum dominus papa moleste ferens supra modum, vicem ei aequa lance volens refundere, principes proprios contra eum nititur armare; nec in ea parte fraudatus est a desiderio suo. Nam potentissimum regni sui comitem, ejusdem regis amitae filium, Robertum videlicet de Bassavilla, cum multis aliis viris nobilibus, quibus auxilium consiliumque Romanae Ecclesiae perpetuo non defuturum pollicebatur, contra eum insurgere persuasit. Exsules quoque, quos tam ipse quam pater ejus de regno ejiciens, bonis fecerat extorres paternis, viros inclytos et potentes, dominum videlicet Robertum de Surrento, principem Capuanum, comitem quoque Andream de Rapacanina, et alios multos, exhortationibus suis provocaverat, ut in regnum redirent et ad jure haereditario sibi debitas accederent possessiones, Romanam Ecclesiam in perpetuum eis non defuturam, in verbo pontificali spondens eis firmissime. Utrumque nihilominus imperatorem, Romanorum videlicet et Constantinopolitanum, alterum ore ad os et manifeste, qui adhuc erat in Italia; alterum vero per litteras, sed occulte, ad occupandum Siculi regnum sollicitat.

CAPUT III. Inter dominum patriarcham et fratres Hospitalis quaestiones suscitantur de decimis, et quibusdam injuriis, quae ab Ecclesiis eis inferebantur.

Sic igitur dum in Italia turbantur tam Ecclesiae quam regni Siculi negotia, non fuit quoque tractus Orientalis noster absque turba. Nam per idem tempus, urbe Ascalonitana divino favore Christianis restituta, cum regni satis prospere procederent negotia, laetis frugibus, coepit inimicus homo superseminare zizania, et a Domino praestitae invidere tranquillitati. Raimundus enim magister domus Hospitalis, una cum fratribus suis, eodem spiritu repletis, licet alias vir religiosus et timens Deum crederetur, tam domino patriarchae quam caeteris Ecclesiarum praelatis, multas tam super parochiali jure quam super jure decimationum, coeperunt inferre molestias; nam a suis episcopis excommunicatos vel nominatim interdictos, et ob scelera sua separatos ab Ecclesia, ad divinorum celebrationem, passim et sine delectu recipiebant; aegrotis eisdem et viaticum et supremam unctionem, mortuis vero sepulturam non negabant. Ob enormia vero commissa, si quando silentium ecclesiis universis, vel alicujus civitatis, vel cujuslibet municipii imponebatur, hi primum et campanarum pulsatione, et vociferatione solito majore interdictos populos ad divina vocabant, ut oblationes et caeteras obventiones matricibus ecclesiis debitas, ipsi haberent, et aliis lugentibus, soli ipsi laetarentur: obliti illius verbi egregii praedicatoris: Gaudete cum gaudentibus; et flete cum flentibus (Rom. XII, 15). Sacerdotes suos, nec admittentes juxta sanctorum antiquam sanctionem decretorum, locorum episcopis praesentabant, ut cum eorum conscientia in suis dioecesibus divina celebrarent; nec abjicientes, sive juste sive injuste, hoc notum faciebant episcopis. De praediis autem suis, et universis reditibus, quocunque jure ad eos devolutis, omnino decimas dare negabant. Haec omnium querela adversus eos pontificum; haec jactura omnibus cathedralibus Ecclesiis, ubique ab eis irrogabatur; specialiter autem domino patriarchae, et sanctae Hierosolymorum Ecclesiae, hanc Christianis omnibus odibilem inferebant injuriam; nam ante sanctae Resurrectionis ecclesiae januas, in ipsius contemptum et contumeliam Ecclesiae, aedificia coeperunt erigere multo sumptuosiora et sublimiora plurimum, quam illa habet ecclesia, quae Domini salvatoris in cruce dependentis pretioso dedicata est sanguine, et ei post crucis patibulum in se ipsa gratissimam praestitit sepulturam. Insuper quotiescunque de more dominus patriarcha, ut ad populum loqueretur, ad locum in quo mundi Salvator pro salute nostra pependit, et totius orbis celebrata et apud cum copiosa redemptio, ascendebat, ipsi ut ejus actibus et dispensationi sibi creditae aliquod praestarent impedimentum, pulsatis campanis tot [et] tantis, et [tam] studiose, et tam diu [contendebant], ut nec domini patriarchae sermo sufficeret ad clamandum, nec populus eum, licet multum laborantem, audire merebatur; cumque super hujusmodi temeritate saepius conquereretur dominus patriarcha ad cives, et eorum praesentibus argumentis, deprehenderetur malitia, conventi a pluribus, incorrigibiles inventi sunt, comminantes etiam se aliquando graviora molituros. Quod et factum est; nam etiam usque ad eam temeritatem, ausu diabolico et spiritu furoris concepto, pervenerunt ut, armis correptis, tanquam in domum alicujus gregarii irrumperent in praedictam Deo amabilem ecclesiam, et sagittas tanquam in speluncam latronum jacularentur multas, quas postmodum collectas et redactas in manipulum, ante locum Calvariae, ubi crucifixus est Dominus, fune dependentes, et nos ipsi vidimus, et alii viderunt infiniti. Hujus autem tanti mali primitivam originem Romana Ecclesia, licet fortasse nesciens, nec multo ponderans libramine, quid ab ea peteretur, diligenter considerantibus videtur intulisse; nam locum praedictum, a domini patriarchae Hierosolymitani jurisdictione, cui diu et merito subjacuerat, emancipavit indebite, ut nec ad Deum, timorem, nec ad homines, nisi quos timent, habeant reverentiam. Nec tamen omnes uno judicio et sublata discretionis differentia, in hanc, Deo odibilem et vitiorum matrem omnium, involvimus superbiam, credentes vix posse contingere, ut in tanto corpore omnes eodem gradiantur itinere et sit nulla differentia meritorum. Ut autem, ex quam modico jactu seminis, tantum locus memoratus coeperit incrementum, quamque indebite contra Dei cclesias Erecalcitraverit et usque hodie recalcitrare non desinat, sumpto aliquantulum altius exordio, praesenti duximus mandandum historiae, veritatis regulam omnino, auctore Domino, non praetermittentes.

CAPUT IV. Describitur unde habuit ortum et initium domus Hospitalis.

Regno Hierosolymorum cum universa Syria et Aegypto, cum adjacentibus provinciis, peccatis nostris exigentibus, in manus hostium nominis et fidei Christianae, secundum quod antiquae tradunt historiae, devolutis: quod tempore domini Heraclii Romanorum imperatoris, invalescentibus contra eum Arabiae populis, certum est accidisse; non defuerunt de Occidentalibus multi, qui loca sancta, licet in hostium potestate redacta, aut devotionis, aut commerciorum, aut utriusque gratia, visitarent aliquoties. Inter eos autem qui negotiationis obtentu, de Occidentalibus per illa saecula, loca praedicta adire tentaverunt, fuerunt viri de Italia, qui ab urbe quam incolunt dicuntur Amalfitani. Est autem Amalfia civitas inter mare et montes eminentissimos constituta, ab Oriente habens urbem nobilissimam Salernum, vix septem milliaribus marino ab ea distantem itinere; ab occidente vero Surrentum et Neapolim Vergilianam; ab austro vero Siciliam, ducentis milliaribus, plus minusve modico, remotam, Tyrrheno mari interjacente. Hujus regionis habitatores, ut praediximus, primi merces peregrinas, et quas Oriens prius non noverat, ad supranominatas partes lucri faciendi gratia inferre tentaverunt; unde et optimas conditiones apud illarum partium praesides, pro rebus necessariis quas inferebant, et sine difficultate accessum, et populi nihilominus gratiam merebantur. Possidebat illis diebus princeps Aegyptius universas maritimas regiones, a Gabulo civitate, sita in littore maris juxta Laodiciam Syriae, usque in Alexandriam, quae est novissima civitas Aegypti. Et per praesides singulis civitatibus deputatos, imperium suum late reddebat formidabile. Praedicti vero Amalfitani tam regis quam principum suorum plenam habentes gratiam, loca universa, quasi negotiatores et tractatores utilium, tanquam merces circumferendo, confidenter poterant circumire; unde et traditionum paternarum non immemores et fidei Christianae, loca sancta, quoties opportunitas dabatur, visitabant; non habentes autem in eadem urbe familiare domicilium, ubi moram possent facere aliquantulum, sicut in urbibus habebant maritimis, congregatis de suo populo, quotquot ad opus conceptum poterant convocare, calipham Aegyptium adeunt, et obtenta familiarium ejus gratia, petitionem suam scripto porrigunt, et votis consone recipiunt impetratum.

CAPUT V. Quomodo Aegyptius calipha ad petitionem Amalphitanorum, locum eis designari praecipit, ubi Ecclesiam aedificent.

Scribitur ergo Hierosolymorum praesidi, ut viris Amalfitanis, amicis, et utilium introductoribus, locus Hierosolymis juxta eorum desiderium, in ea parte quam Christiani habitant, ad construendum ibi domicilium, quale voluerint, designetur amplissimus. Erat autem civitas, sicut et hodie est, in quatuor partes pene divisa aequaliter, ex quibus sola quarta, in qua Sepulcrum Dominicum situm est, fidelibus concessa erat ad habitandum; reliquas autem cum Templo Domini, soli infideles habebant domesticas. Designatur ergo eis de mandato principis, qui sufficiens videbatur ad construenda necessaria locus, sumptaque a negotiatoribus quasi per symbolum pecunia, ante januam ecclesiae Dominicae Resurrectionis, quantum vix lapidis jactus est, monasterium erigunt, in honore sanctae et gloriosae Dei genitricis, perpetuaeque virginis Mariae, simul cum et iis officinis, quae ad usus monachorum et suae gentis hospitum susceptionem, poterant aliquam praestare commoditatem. Quo facto de partibus suis tam monachos quam abbatem transferentes, locum regulariter instituunt, et Domino conversatione sancta reddunt placabilem. Et quoniam viri Latini erant, et qui locum fundaverant, et qui in religione conservabant, idcirco ab ea die usque in praesens, locus ille monasterium de Latina dicitur. Accedebant etiam per illa nihilominus tempora, ut loca deoscularentur venerabilia, sanctae viduae et continentes, quae timoris oblitae feminei, et periculorum, quae multiplicia occurrebant, non habentes formidinem; quibus advenientibus, cum non esset intra septa monasterii, ubi colligerentur honeste, congrua satis provisione procuratum est ab eisdem sanctis viris, qui locum fundaverunt ut, advenientibus devotis feminis, non deesset seorsum oratorium, domus familiaris et locus in diversorio. Tandemque, divina favente clementia, ordinatum est ibi monasteriolum in honore piae peccatricis, Mariae videlicet Magdalenae; et sorores sub certo numero, ad obsequium adventantium mulierum constitutae. Confluebant etiam per illa periculosa tempora nonnulli ex aliis gentibus, tam nobiles quam secundae classis homines, quibus quoniam ad sanctam civitatem non nisi per terras hostium erat accessus, de suis viaticulis cum ad urbem pervenissent, omnino non fiebat residuum; sed miseros et inopes ante civitatis portam, tam diu cum summo labore, fame, siti et nuditate exspectare oportebat, quousque, dato aureo numismate, urbem eis licebat introire. Ingressis autem et locis sanctis ex ordine peragratis, non erat eis vel ad unum diem refectionis spes ulla, nisi quantum eis de praedicto monasterio fraterne ministrabatur; nam omnes alii civitatis habitatores Sarraceni erant et infideles, excepto domino patriarcha, et clero et popello misero Surianorum; qui diebus singulis tot angariis, parangariis, et sordidorum munerum praestationibus vexabantur, ut vix sibi, in suprema paupertate constitutis, in continuo timore mortis, liceret respirare. Nostris ergo miseris, et ad supremum afflictis et egentibus, cum non esset qui tectum praeberet, procuratum est a beatissimis viris, qui monasterium Latinorum incolebant, ut misericorditer victui et tegumento detrahentes, ad opus talium, intra ambitum sibi designatum, xenodochium erigerent, ubi tales sanos vel aegrotantes colligerent, ne de nocte per vias reperti jugularentur; et in eodem loco congregatis, de reliquiis fragmentorum utriusque monasterii, tam virorum quam mulierum, ad quotidianam sustentationem qualemqualem, aliquid ministraretur. Erexerunt etiam in eodem loco altare in honore beati Joannis Eleymon. Hic vir Deo placens et per omnia commendabilis, natione fuit Cyprius; tandem suffragantibus meritis, factus est Alexandrinus patriarcha, vir in operibus pietatis singulariter excellens, cujus pia studia et liberales eleemosynas in perpetuum enarrabit omnis ecclesia sanctorum. Unde et a sanctis Patribus vocatus est Eleymon, quod interpretatur misericors. Huic autem loco venerabili, quod ita charitative se porrigebat ad homines, neque redditus erant, neque possessiones; sed praedicti Amalfitani annis singulis, tam qui domi erant, quam qui negotiationes sequebantur, collecta inter se quasi per symbolum pecunia, per eos qui Hierosolymam proficiscebantur, abbati, qui pro tempore ibi erat, offerebant, ut inde fratribus et sororibus ad victum et tegumen provideretur et de residuo fieret advenientibus Christicolis in xenodochio aliqua misericordia. Ita ergo per multorum annorum curricula, quousque placuit summo rerum opifici, civitatem illam, quam proprio cruore mundaverat, a superstitionibus gentilium purgare, sub iis conditionibus mansit locus ille. Adveniente namque Christiano populo et principibus a Deo protectis, quibus regnum illud Salvator tradi voluit, in monasterio feminarum inventa est, abbatissae fungens officio, quaedam Deo devota et sancta mulier, Agnes nomine, nobilis secundum carnem, natione Romana; quae etiam postquam civitas restituta est fidei Christianae, per aliquot vixit annos; et in xenodochio similiter repertus est quidam Geraldus, vir probatae conversationis, qui pauperibus in eodem loco tempore hostilitatis, de mandato abbatis et monachorum, multo tempore devote servierat; cui postea successit Raimundus iste, de quo nobis sermo est in praesenti.

CAPUT VI. Patriarcha cum plurima parte episcoporum orientalium, Romam proficiscitur, ad Adrianum papam.

Sic ergo de tam modico incrementum habentes, praedictae domus fratres, prius a jurisdictione se subtraxerunt abbatis; deinde multiplicatis in immensum divitiis, per Ecclesiam Romanam a manu et potestate domini patriarchae sunt emancipati; qua perniciosa libertate impetrata, nullam prorsus ecclesiarum praelatis deinceps exhibentes reverentiam, decimas sibi ex quibuscunque praediis ad se quocunque jure devolutis, penitus negant. Hoc exemplo multa de iis locis, quae dicuntur venerabilia, tam monasteria quam xenodochia, quibus Ecclesiae de mera liberalitate et solitae pietatis officio prima praestiterunt fundamina et ad optata perduxerunt incrementa, tandem ex adipe recalcitrantes, ab uberibus piae matris, quibus ab initio quasi modo geniti infantes lacte pasti et solido pro tempore cibo saginati, divisi sunt, ita ut merito de eis conqueri possit Ecclesia: Filios enutrivi et exaltavi; ipsi autem spreverunt me (Isa. I, 2). Parcat eis Dominus et ad cor redire concedat, ut matri suae, quam dereliquerunt, discant servire in timore; et illi etiam amplius indulgeat, quae cum haberet centum oves, unicam vidit pauperis, et invidit; cui a Domino dicitur: Occidisti, et possedisti (III Reg. XXI, 19). Vae illi, quicunque sit ille, quia juxta judicium prophetae, vir sanguinum est (II Reg. XVI, 8). Postquam ergo saepe ac saepius, tam dominus patriarcha quam reliqui ecclesiarum praelati apud eosdem fratres sua jura reposcendo non proficiebant, ut praemisimus, ad Romani pontificis hinc inde processum est auditorium. Assumens ergo sibi dominus patriarcha, licet longaevus esset et fere centenarius, de ecclesiarum praelatis dominum Petrum Tyrensem archiepiscopum et de suffraganeis ejus dominum Fredericum Acconensem episcopum, dominum Amalricum Sidoniensem episcopum, dominum quoque Balduinum Caesariensem archiepiscopum, dominum Constantinum Liddensem episcopum, dominum Renerum Sebastenum episcopum, dominum Herbertum Tiberiadensem episcopum, vernalis temporis gratia respirante, cum primum mare flatibus exagitatum hibernis, spirante Favonio, coepit se reddere placabilius, iter aggressi, auctore Domino, Hydruntum Apuliae urbem maritimam prospero cursu attigerunt.

CAPUT VII. Imperator Constantinopolitanus, consentiente papa, Apuliam invadit. Dominus patriarcha cum suis ad curiam pervenit.

Interea, dum pontifices Orientis una cum domino patriarcha fines attigissent Apuliae, ut praemisimus, Constantinopolitanus imperator verbum domini papae secutus, immissis de principibus suis, cum infinita pecunia, consentientibus illarum partium proceribus, regionem violenter invaserat, ita ut postquam dominus patriarcha cum suis ab Hydrunto usque Brundusium pervenisset, domini imperatoris familia urbem praedictam, tradentibus eam civibus, jam recepisset in suam, solo praesidio civitatis in quo pauci erant, in fidelitate domini regis perseverante. Comes quoque Robertus, de quo superius fecimus mentionem, cum iis qui partes suas, tam regis odio quam ejus gratia sequebantur, Tarentum, Barum, egregias metropoles, et omnem maritimam regionem usque ad regni terminos violenter occupaverat. Praedicti vero magni et inclyti viri, Robertus princeps Capuanus et comes Andreas, universam Campaniam, quae vulgari appellatione dicitur terra Laboris, usque Salernum, et usque Neapolim, et usque ad Sanctum Germanum, sibi vindicaverant; eratque tota regio in tanto motu, ut nusquam quies, nusquam securitas esset transire volentibus. Romanorum etiam imperator, dominus Fredericus, circa partes Aconitanas cum exercitibus suis moram faciens, tantam in legionibus, quas in Italiam introduxerat, cladem patiebatur ut, deficientibus majoribus et nobilioribus imperii principibus, vix decimus superesset: unde eos qui supererant, ad propria redire volentes, cohibere non valens, ipse quoque ad reditum, licet invitus accingebatur. Multa enim supererant negotia, et maxime contra eumdem Siculum regem, quae ejus exigebant praesentiam.

Dominus porro patriarcha cum sui consortibus itineris anxie deliberabat, qua via ad dominum papam in tanto tumultu posset accedere; undique enim praelia, undique seditiones omnem videbantur aditum praeclusisse. Ansquetinus quoque, quidam regis Siciliae cancellarius, urbem obsederat Beneventanam, nuntiis domini patriarchae, qui ad hoc missi fuerant, ut ei a praedicto cancellario ducatum implorarent, omnino negans per partes illas transitum, quae tamen via multo caeteris erat compendiosior. Tandemque habito quorumdam prudentum consilio, viam maritimam secutus, cum omni comitatu suo Anconam pervenit; missis inde ex latere suo quibusdam episcopis, qui dominum imperatorem Romanorum, jam ut praediximus, ad propria redeuntem, verbis illius salutarent, et pro negotiis ejus ad dominum papam litteras obtinerent imperiales. Quod et factum est, licet ipse urbem Senogallias et Pisaurum jam pertransiisset, pro redeundo sollicitus. At vero dominus patriarcha cum suo comitatu Romam versus iter dirigens, dominum papam a civitate Narniensi egressum, quasi fugientem persequebatur. Tandem Romam veniens, ibique per dies aliquot facta mora, cum ei nuntiatum esset dominum papam apud urbem Ferentinam gressum fixisse, illuc incunctanter properat ut de negotio pro quo venerat experiri tentaret. Dicebant quidam dominum papam, ut eum taedio afficeret et gravaret sumptibus, eum studiose declinare; nam muneribus infinitis corruptus, in partem Hospitalariorum dicebatur se dedisse proclivem, qui jam ad eum multo ante praevenerant. Alii dicebant, urbis Beneventanae gratia, quae obsidione claudebatur, ut diximus, eum tam maturato advenisse itinere. Illud tamen erat evidens, favorem suum et familiarium suorum, Hospitalariis nimis familiariter indulsisse; dominum vero patriarcham cum suis, quasi adulterinos filios, fastu quodam et indignatione a se repellere, quasi indignos.

CAPUT VIII. Adrianus papa Beneventum properat; patriarcha illuc festinat, proponit actiones; sed corrupta muneribus curia, justitiam opprimit. Revertitur infecto negotio patriarcha.

Postquam igitur ad praedictam urbem pervenit, obtulit se de more apostolicis conspectibus; ubi et male receptus, et pejus habitus, invitis ex plurima parte cardinalibus, certum de domini papae mentis conceptu et habitudine reportavit argumentum. Ille tamen quorumdam prudentum amicorum suorum fretus consilio, totum hoc dissimulans, sicut homo severus erat, dominum papam frequentabat, diebus festis assiduus erat in consistorio, episcoporum suorum coetu venerabiliter circumseptus; cui etiam advocatorum turba, quoties opus erat, jugis assistebat, officium adimplere parata. Data igitur utrisque partibus audientia, cum jam per dies multos utrinque inutiliter esset decertatum, videns dominus patriarcha, et per quosdam familiares amicos suos intelligens, quod non proficeret, sumpta licentia, conditionem referens deteriorem, confusione indutus et reverentia, aggressus est ad propria redire. De tanta autem cardinalium turba, vix reperti sunt duo vel tres, dominus videlicet Octavianus, dominus Joannes de Sancto Martino, qui ejusdem domini patriarchae, dum esset Tyrensis archiepiscopus, archidiaconus fuerat, qui Christum sequentes, ejus ministrum in causa sua pie vellent vovere. Alii omnes abeuntes post munera, secuti sunt vias Balaam, filii Bosor. Dominus vero papa urgentibus eum curis domesticis, transcursa Campania Beneventum pervenit. Interea rex Siciliae, dominus Willelmus, audiens et crebris edoctus legationibus, quod in partibus Apuliae, comes Robertus de Bassavilla, una cum Graecis regionem occupassent violenter; in Campania vero princeps Capuanus, et comes Andreas late sua diffunderent imperia, dominus quoque papa in Beneventum se receperat, unde omnibus praedictis vires et animos ministrabat, congregatis ex universa Sicilia et Calabria militaribus copiis, cum ingentibus expeditionibus in Apuliam pervenit. Ubi statim circa Brundusium, fugiente comite Roberto, primo Marte Graecorum fudit copias; et attrito penitus eorum exercitu, duces eorum captos, vinculis mancipavit. Cazas quoque, quas intulerant, valde multiplices, suis intulit tam potenter quam feliciter vestiariis: inde recepta universa regione, quae ab eo defecerat et populis gratia restituta, Beneventum obsidet; ubi tantis tam dominum papam cum suis cardinalibus, quam cives universos affecit molestiis, ut et victus deficeret et de salute redderet valde sollicitos: ubi nuntiis intercurrentibus, quibusdam occultis conditionibus, reformata est pax inter eos, exclusis omnibus illis a foedere, qui domini papae suasionibus, tantis se laboribus immerserunt et periculis. Videntes ergo praedicti nobiles viri, quod contra spem accidisset eis, et quod dominus papa, non obtenta eis domini regis gratia, pacem sibi et Romanae Ecclesiae, illis exclusis fecerat, solliciti pro se, anxie coeperunt disquirere, quonam pacto possent, sani et incolumes, extra regnum se facere. Comes itaque Robertus et Andreas, cum quibusdam aliis nobilibus viris in Lombardiam properantes, ad dominum imperatorem se contulerunt. Princeps vero Capuanus, caeteris infelicior, dum Garilianum navigio transire parat, a suis vectoribus, cum suos jam praemisisset et ipse cum paucis in ripa citeriore jamjam transiturus exspectaret, captus est; et regis fidelibus traditus, in Siciliam deductus est, ubi continuo carcere et caecitate violenter inducta, miserabiliter vitam finivit.

CAPUT IX. In Aegypto tumultus excitatur civilis; fugit soldanus ab eis, et occiditur a nostris; capitur ejus filius Nosceradinus.

Per idem tempus, regno Hierosolymorum satis prospere per Dei misericordiam se habente, contigit regiones ei adjacentes ex utroque latere, quasi inopinato miserabiliter concuti. Nam Aegyptiorum quidam potentissimus, soldanatus agens officium, dominum regionis, calipham videlicet, quem Aegyptii pro summo numine colere solent et venerari, accedens ad eum familiariter, tanquam negotiorum ejus domesticus procurator, in secretiore palatii cubiculo fraudulenter occidit: hoc autem ea intentione dicitur fecisse, ut filium suum Noseredinum in calipham erigeret, et in regni administratione, filio praesidente, sine cura et sollicitudine perseveraret. Arbitratus est autem per dies aliquot rem posse occultari, quousque recepto palatio majore et thesauris occupatis ex integro, coetuque amicorum et familiarium convocato, volentibus ei hoc quod egerat ad mortem imputare, resistere posset. Sed res longe aliter accidit. Nam modico interjecto tempore, scelus commissum innotuit, et omnis populus a maximo usque ad minimum, tanquam vir unus, conveniens, domum illius, in quam se, perpetrato homicidio, contulerat, undique vallantes, ad poenas una voce virum sanguinum exigunt, qui domino regionis ausu nefario mortem intulerat. Dumque instant protervius, videns aliam salutis non superesse viam, thesauros aperiens, aurum, gemmas, et quaecunque habebat desiderabilia per fenestras vociferanti projicit populo, ut, dum in colligendo esset sollicitior, ipse quocunque modo ad iter se praepararet. Quid plura? Egressus cum honesto filiorum ac nepotum comitatu, invitis eis qui eum obsederant, iter arripit versus solitudinem, Damascum, ut dicebatur, profecturus; illi autem nihilo segnius eum insectantes, impedire laborabant. At vero filius ejus primogenitus, et alii de famili viri prudentes et in armis strenui, eos a se longius arcentes, sustinebant impetus et ad suos propius accedere non permittebant. Interdum etiam et vasa aurea sive argentea, vestesque pretiosas, et holoserica aestimationis non modicae, post se relinquebant ex industria, ut eis properantibus moras innecterent, et pro dividendis quae colligebant, materiam inferrent contentionis. Tandem videntes Aegyptii se non posse proficere, infecto negotio, domum sunt reversi; ille vero profectus, dum fatorum se putat subductum esse insidiis, dum securo graditur itinere, nihil superesse difficultatis arbitrans, dum Scyllam fugit, decidit in Charybdim. Nostri enim, audito ejus transitu, casu praestruentes insidias, in eis more nocere volentium, absque strepitu latebant: ille ex improviso in praedictas irruens insidias, primis congressionibus est confossus lethaliter, ibique statim gladio vitam finivit. Erat autem nobili viro nomen Habeis, filius vero ejus Noseredinus, et omnis omnino familia, et universae illae divitiae, quas secum ex Aegypto detulerant, in manus hostium tradita sunt. Sic ergo opimis onusti spoliis, et qualia orbis noster prius non audierat, subfarcinati, praedam more solito dividentes, ad propria sunt reversi. Accidit autem quod inter caeteros qui eidem negotio interfuerant, fratres militiae Templi plures habuerunt milites; et potiores reportaverunt, pro numero militum, manubiarum et praedae portiones. Cecidit enim eis in sortem praeter caetera in funiculo distributionis, praedicti nobilis viri filius Noseradinus, vir audacissimus, rei militaris singularem apud Aegyptios habens experientiam; cujus etiam nomen populis illius regionis esset formidabile, aspectus vero terrorem incutiens, sine consolatione. Hunc porro, cum diebus multis praedicti fratres habuissent in vinculis, et avidissime petens in Christo regenerari, litteras jam didicisset Romanas, prima fidei Christianae rudimenta edoctus, pro sexaginta millibus aureorum Aegyptiis eum ad mortem postulantibus vendiderunt. Traditum autem vinctum manibus et pedibus catenis ferreis, in cavea ferrea camelis imponentes, in Aegyptum deduxerunt, ubi inhumanis desideriis suis satisfacientes, eum mordicitus decerpentes, in frusta minutissim conciderunt.

CAPUT X. Princeps Rainaldus insulam Cyprum occupat, et ejus habitatores spoliat violenter.

Anno sequente idem Rainaldus de Castellione, princeps Antiochenus, consilio perversorum, quorum maxime studio regebatur, piaculare iterum committens flagitium, Cyprum insulam nobis vicinam, populis refertam fidelibus, regno nostro utilem, et amicam semper, immissis hostiliter legionibus, violenter occupavit. Causa autem hujus tam abominandae invasionis videbatur haec esse: in partibus Ciliciae circa Tarsum, erat quidam nobilis et potentissimus Armenus, nomine Toros, qui domini imperatoris gratiam, ejus efficiente inconstantia, frequentius demerebatur et incurrebat offensam. Confisus enim de eo quod ab imperio remotus erat plurimum, et quod in montibus arduis habebat domicilia, per plana Ciliciae praedam agebat et manubias, non veritus terram domini sui, modis quibus poterat, damnificare et imperii fidelibus cujuscunque conditionis graves et indebitas inferre molestias. Audiens hoc imperator, scripsit praedicto Rainaldo, quatenus convocata militia, praedictum Toros a suis arceret finibus, et Cilicum sibi subjectorum possessiones ab ejus incursionibus redderet securas; quod si ad opus complendum pecunia esset necessaria, ipse de thesauris suis tempore opportuno mitteret sufficientem. Factum est ergo quod, congregatis militaribus copiis, ut imperialibus deserviret mandatis, in Ciliciam ingressus, praedictum Toros expulit et exercitum ejus usque ad supremam internecionem delevit. Exspectans ergo honestam Rainaldus pro tanto facto retributionem, videbatur ei differri plurimum, unde morae impatiens, ad praedictum maleficium convolavit. Erant autem insulani a quibusdam de nostris diligenter praemoniti: unde et de tota insula vires contraxerant, qualesquales; sed ingrediens praedictus princeps Rainaldus, eorum statim fudit exercitum; et universas eorum eatenus contrivit copias, ut deinceps nec unus inveniretur, qui contra eum manum auderet erigere. Habens igitur liberos per totam insulam discursus, urbes contrivit, dejecit oppida, monasteria tam virorum quam feminarum impudenter confregit, expositis ludibrio sanctimonialibus et virginibus tenellis; nam auri et argenti, et vestium pretiosarum non erat numerus, neque finis; sed amittendi haec populo, comparatione laesae pudicitiae, quasi stercora reputabantur. Sic ergo per dies aliquot per totam debacchantes regionem, dum non esset qui resisteret, aetati non parcunt, vel sexui, conditionum quoque nullam habentes differentiam. Tandem comportatis undecunque spoliis et manubiarum infinitate omnimodarum, ad mare se recipiunt, et inde praeparatis navigiis, in partes descenderunt Antiochenas, profligatis intra modicum tempus, quas male acquisierant divitiis, juxta id quod proverbialiter dici solet: Non habet eventus sordida praeda bonos.

CAPUT XI. Rex contra pacta et pacis foedus, quod cum eis pepigerat, Turcos et Arabes in silva capit Paneadense.

Per idem tempus, convenerat praeter solitum multitudo inaudita Arabum et Turcomannorum, qui nihilominus in tentoriis habitant, et de fructu animalium vitam solent, sicut Arabes, propagare, in silva quae Paneadensi adjacet civitati, et ab ea hodie cognomen ducit vulgare; nam antiquitus, tam quae ad septentrionem quam quae ad austrum protenditur, quaeque ipsum Libanum protegit, omnis silva saltus Libani dicebatur, unde et de Salomone legitur, quod in ea sumptuosi operis et mirabilis aedificii domum construxit, quae dicta est domus saltus Libani. Nunc autem ab urbe, ut praediximus, proxima, silva cognominatur universa. In hanc praenominati populi, impetrata tamen prius domini regis gratia et pace solemniter concessa, animalia introduxerant, equosque maxime, ad numerum infinitum, pascuorum sequentes commoditatem. Accesserunt porro ad dominum regem viri impii, filii Belial, Domini timorem prae oculis non habentes; suggesseruntque ei, et in malitia sua facilius involverunt, persuadentes ut prodigus fidei, et immemor foederis quod cum eis pepigerat, subito in praedictos viros, qui pabulandi gratia tam greges in silvam, quam armenta induxerant, irruptionem faceret; et tam eos quam eorum pecualia, suis daret ad praedam: quo et factum est. Rex enim aere gravatus alieno et multis obligatus debitis, cum non haberet unde creditoribus satisfacere posset, proclivius, ad hoc ut quocunque modo se expediret, patulam pravis incentoribus aurem praebuit, et eorum acquievit suggestionibus; nam post consilium abiens impiorum, convocata militia, repente irruit super eos, incautosque et nihil tale verentes reperiens, hostiliter circa eos versatus, suis exposuit in direptionem; qui enim ex eis aut equorum usi velocitate, fuga saluti consulere potuerunt; aut silvarum latebris hostem declinare, ipsa necessitate docente, satagerunt, vitae reservati sunt: reliquis omnibus aut occisis gladio, aut durae servituti mancipatis. Facta est igitur manubiarum et praedae tanta et tam inaudita multitudo, ut par ei in nostris regionibus non dicatur fuisse. Cuivis de popularibus et de plebeis, equorum in sortem ceciderat numerus maximus; nec tamen nostris ad aliquem gloriae vel laudis propagandae titulum ascribi potest, cum pacis violatores et effractores foederis, homines incautos, de regis gratia praesumentes, dum non esset qui eis resisteret, male pro arbitrio tractaverunt. Sed justus retributor Dominus, Deus ultionum, non diu passus est nos tam turpibus emolumentis laetari; sed significans quod etiam infidelibus fidei tenor observandus sit illibatus, in nostram confusionem, et commissi criminis poenam adducens cum eo ultionem, pro omnibus peccatis nostris reddidit duplicia, et multiplicato fenore, intulit confusionem, sicuti in sequentibus dicetur.

CAPUT XII. Henfredus constabularius urbem Paneadensem pro parte dimidia, Hospitalariis concedit; capitur a Noradino subsidium quod inferebatur, et civitas obsidetur.

Nihilominus etiam per eosdem dies, Henfredus de Torono, regius constabularius, cum saepe dictam urbem Paneadem, quae ejus erat haereditaria possessio, sumptibus et cura continua fatigatus, jam solus commode regere et conservare non posset, de consensu domini regis, cum fratribus Hospitalis ex aequo dividit, ita ut totius civitatis et suburbanorum omnium fratres praedicti habentes dimidium, impensas tam utiles quam necessarias ex dimidio ministrarent, civitatis pro parte altera debitam gerentes sollicitudinem. Erat autem civitas in confinio hostium posita, eisque valde contermina, ita ut nulli, nisi in manu forti, aut clandestino nimis itinere accedenti, accessus vel discessus inde posset esse, nisi cum periculo. Factum est autem, postquam praedicti fratres civitatem inde suam pro parte susceperunt, ut congregatis alimentorum, armorum, virorum copiis, locum certa die diligentius communire curarent: collectoque maximo ad propositum sufficiente camelorum, et omnimodorum animalium ad sarcinas deputandorum comitatu, simul et militia, quae omnem illam expeditionem violenter in urbem introducerent, ad locum accedebant, urbem ad multa sequentia tempora necessariis communituri. Dumque proficiscendo cum omnibus impedimentis suis urbi appropinquarent, ecce hostes, eorum adventu praecognito, eis occurrentes, instantes gladiis, caesis ex eis quam pluribus, agmen dissolvunt, caeteris autem fuga vitae et saluti consulentibus, sarcinas occupant; qui effugere nequeunt, hostium instantia praeventi, aut gladiis intereunt, aut vinculis mancipantur. Sicque quae pro instruenda civitate congesta fuerant, in ejus laesionem hostibus sunt concessa. Saepe autem nominati fratres, similium casuum formidantes dispendia, a pactis resilientes prius placitis, urbem cum suis tam oneribus quam emolumentis, domino constabulario resignaverunt. Nec mora, sumpta ex tempore opportunitate, Noradinus, ex praedicto successu factus elatior, apposuit eamdem urbem, casu praedicto consternatam, obsidere: convocataque militia et machinis comportatis, ex improviso ante urbem consistens, locatis agminibus per gyrum, eam vallat obsidione. Erat autem in parte civitatis praesidium, munitum admodum armis, viris, et pro temporis articulo, victualibus; in quo poterat esse civibus secundum capta urbe refugium. Tamen praesumentes de civitatis munimine, et quod similia saepius fuerant in ea perpessi, urbem tueri, atque pro ea viriliter stare decreverunt; potuissentque, votis consone, eam conservasse intemeratam, nisi de se praesumentes, coepissent incautius negotiari. At vero Noradinus machinis et tormentis instans jaculatoriis, sagittariorum quoque continua et indeficiente utens opera, obsessis requiem negat, et fatigatos multipliciter diu noctuque sine intermissione compellit ad defectum. Interemptis enim pluribus, sauciis quoque lethaliter nonnullis, pauci erant, qui defensionis officium exsequerentur; quod nisi ipse constabularius cum filio, paternae probitatis aemulatore praecipuo, quorum uterque tanquam pro haereditate propria familiarius et certatim stare parati, alios suo exemplo ad resistendum animarent, laboris immensitate superati, et impugnantium viribus impares procul dubio defecissent; sed revocabat eos, ut praediximus, dominorum praesentia; et eorum virtus indeficiens, ad animandum alios efficax, vires reparabat labentes et ad dimicandum reddebat fortiores. Dumque die quadam hostes solito instarent acrius, accidit ut qui in urbe erant, aperta porta, ut cum hostibus committerent, egrederentur; dumque incircumspecte se congressionibus offerunt, hostium in se irritant multitudinem; quos, dum in se irruunt, ferre non valentes, in urbem se tentant recipere. Factumque est ut, cum prae ingredientium tumultu porta claudi non posset, hostes promiscue cum civibus ingressi sint, cum tanto numero ut, obtenta violenter civitate, non sine periculo et multorum strage, nostros in praesidium ingredi cogerent violenter. Nuntiatur interea domino regi, quod praedicta civitas tantas a Noradino patiebatur angustias, et quod ad supremum pene sit inclinata defectum: unde collectis, quas pro tempore habere potuit militaribus tam equitum quam peditum copiis, ad partes illas cum suis legionibus impiger convolat: propositum habens, aut obsidione urbem praedictam absolvere, aut Martios eventus, et belli fortunam cum Noradino experiri.

CAPUT XIII. Rex illuc properans, obsidionem solvit; sed incaute rediens noster exercitus, hostium insidias in itinere patitur periculosas.

Audiens igitur praefatus princeps quod ea intentione dominus rex adveniret, nolens se dubiis bellorum submittere casibus, soluta obsidione, prius tamen urbe, quam violenter expugnaverat, igni succens et suffossa, ad propria reversus est; suam tamen, quam semel collegerat, non passus ab invicem discedere militiam, sed eam secum detinens et ampliorem convocans, in nemoribus finitimis (quasi mentem habens praesagam) latebat in insidiis, rei exitum praestolaturus. Rex vero ad urbem accedens, et optatum obsessis praestitit solatium, et tam diu praesentem se exhibuit, quoadusque lapsa erigerentur, consolidarentur fracta, et civitas in pristinum, reparatis moenibus, reformaretur statum. Convocatis enim ex urbibus finitimis, et de regno universo caementariis, et quicunque architecturae aliquam habere videbantur experientiam, instantia diligenti turres ac moenia reparant, renovant antemuralia; et intra murorum ambitum civibus instaurant ex integro domicilia, et publicis aedificiis statum restituunt pristinum; quae omnia Noradinus eo tempore, quo eam obtinuerat, funditus dejecerat studiose, ut praediximus. His ita peractis, arbitratus rex cum suis principibus, moram suam in urbe praedicta, civibus non multum deinceps esse necessariam; quippe restitutis jam in integrum universis, municipio quoque, armis, victu, hominibus quoque diligenter satis pro tempore communito: dimissis peditum manipulis, ipse cum solis equitum turmis Tiberiadem redire proposuit. Egressus ergo ex eadem urbe et in austrum iter dirigens, secus lacum, cui nomen Meleha, castrametatus est, ubi nocte illa longe aliter quam disciplina militaris exigeret, et imprudenter se habens, non observata castrorum lege, requievit exercitus. Solet enim usu inter homines evenire, ut in prosperis et pro voto successibus circumspecte minus se consueverint habere. Nam miseris regulariter solet adesse solertia rebus. Unde fortasse dictum est: Cadent a latere tuo mille, sinistro videlicet; et decem millia a dextris tuis (Psal. XC, 7); plures enim, acti prosperis et successibus elati, solent in praeceps ruere: e diverso vero dispendiis et adversis casibus defatigati, propriis edocti periculis, didicerunt se in dubiis habere circumspectius; et semper timere fortunam, quam saepius experti sunt in suis negotiis amaram. Rex igitur mente recolens, quod tantum principem ab impugnatione urbis obsessae dimoverat, ratusque eum eum suis expeditionibus longius abiisse, nec facile in suam aut suorum injuriam iterum tot nationes in unum convenire posse arbitratus, imprudentius aliquantulum, et pro singulorum arbitrio indulgentius coepit se, ut praediximus, habere. Nuntiatur porro hostibus in insidiis commorantibus, quod dimissis pedestribus alis domini regis exercitus, circa lacum Meleha secure nimis et imprudentius se haberet; quodque de principibus ejus nonnulli, Philippus videlicet Neapolitanus, et quidam alii cum suis comitatibus discessissent: videntes rem pro votis accidere, castra movent subito; et eorum prudentissimo principe rem (prout expedire noverat) accelerante, ad partes illas contendunt, et ad Jordanem, qui medius erat inter eos, usque perveniunt; quo transito, in eo loco qui vulgari appellatione vadum Jacob appellatur, cis Jordanem, qua regius exercitus crastina transiturus erat die, se locant in insidiis. At vero luce terris reddita, iterum ad proficiscendum noster exercitus, nocturnarum insidiarum nescius, et eorum quae ab hostibus interim praestructa fuerant ignarus, versus eas partes quas Turci clam occupaverant, iter arripiunt; dumque securi, et nihil prorsus sinistri formidantes proficiscuntur, ecce subito ex insidiis prodeunt, qui ad hoc specialiter convenerant, ut incautos aggrederentur; securisque, et nihil tale verentibus, strictis se offerunt gladiis, more hostium vulnera et mortem ministraturi. Nostri porro, licet sero, expergefacti, dimissis diversis confabulationibus, videntes rem agi serio, equos armaque corripiunt; sed antequam ad resistendum praeparari et convenire possent, ex ordine, dissoluta sunt (hostibus importune instantibus, et gladiis cominus strenue decertantibus) agmina, ita ut nusquam de nostris nisi paucissimi cohaererent.

CAPUT XIV. Rex apud castrum Saphet, fugiens de praelio, se recipit; prosternitur exercitus, et de principibus plurimis capiuntur.

Rex autem cum paucis qui ei adhaeserant, videns acies dissolutas, confusum exercitum hostibus undique patere ad praedam; hostes undique invalescere, nostros vero jam non deficere, sed ab initio potius defecisse; ut saluti consuleret, prudenter subiit in montem qui vicinus erat: unde cum summis periculis hostes nunc a dextris nunc a sinistris, equi cui insidebat beneficio, declinans, in castrum cui Sephet nomen, quod in eodem monte situm erat, vix et cum multa difficultate se recepit. Capta est illa die de principibus nostris maxima multitudo, caesi vero pauci; nam omnes indifferenter, tam qui rei militaris dicebantur habere prudentiam, et usum praecipuum, quam gregarii, hostibus tanquam vilia mancipia ignominiosae servitutis jugum, et perpetuae infamiae notam non abhorrentes, ut miserae vitae consulerent, sine contradictione se tradebant. Captus est inter caeteros ibi vir nobilis et inclytus, dominus Hugo de Ibelim; Oddo quoque de Sancto Amando, regius marescalcus, Joannes Gotmanus, Rohardus Joppensis, et Ballianus frater ejus: Bertrandus de Blanquefort, magister militiae Templi, vir religiosus et timens Deum, et alii multi, quorum nomina non tenemus. Refudit nobis Dominus juxta meritum viarum nostrarum fructum; et qui innocentes et de nostra praesumentes fide, spretis humanitatis legibus, oppresseramus indebite, aequa lance pensam reportavimus confusionem. Dati sunt enim inclyti nostri, gentibus in opprobrium; et hostium expositi ludibrio, peccatis nostris exigentibus, traditi sunt in commotionem capitis in populis (Psal. XLIII, 16); zelus Domini exercituum fecit haec (Isa. IX, 7). Bene tamen et misericorditer, non oblitus misereri, nec continens in ira sua misericordias suas, nobiscum fecit; providens ut regem salvum faceret, qui si illa die defecisset, regnum omne procul dubio in supremum, quod Deus avertit, descendisset periculum. In milite enim, quantumvis eximio, unius sors est; in rege vero, universorum periculum; quod satis attendit diligenter qui pro rege sollicitus erat, David fidelis, dicens: Domine, salvum fac regem (Psal. XIX, 10). Rumor interim de rege varius longe lateque regionem pro ea sollicitam afficiebat, dicentibus aliis, quia gladiis confossus interierat; aliis, quod inter concaptivos vinctus, hostibus id ignorantibus, abductus erat; aliis, quod divina eum protegente clementia illaesum, bellicis tumultibus se subduxerat. Anxie ergo nimis, et quasi mater unicum habens filium, piam pro eo gerit plebs universa sollicitudinem; et dum ignorat quid circa eum geratur, quidquid deterius accidere potest, id eum passum affectuosissime compatiens suspicatur. Ipse vero, regione ab hostibus aliquantulum expedita, cum paucis admodum, qui cum eo in praedictum oppidum se contulerant, adjunctis sibi nonnullis qui casu de hesternis evaserant periculis, ad Acconensem properans urbem, cum plausu populi et exsultatione non modica, quasi redivivus exceptus est. Factum est hoc anno regni domini Balduini quarto decimo, mense Junio, XIII Kal. Julii.

CAPUT XV. Noradinus iterum Paneadem obsidet, sed rege rursum occurrente non proficit.

Noradinus vero, sicut erat vir strenuus, et successus suos continuare impiger, transcursis universis regionibus, et praedis hinc inde comportatis, factus locupletior; convocatis iterum militaribus copiis; et lege edictali ex Damasco et omnibus finibus ejus, accitis amplioribus, adjicit iterum ut Paneadem obsideret; nihil minus suspicans quam quod per regem vel ejus principes, quorum vires attriverat, obsessis ministraretur subsidium. Locata igitur secundum propositum, circa saepedictam urbem obsidione, more iterum hostili, machinis frequentibus et ordine congruo dispositis, turres concutit, moenia debilitat, et crebra sagittariorum opera, et telorum instar grandinis immissione, eos qui intus se receperant, vices prohibet exercere resistentis. Cives autem loci illius, memores quomodo in proxime praeterita obsidione, civitatem tueri cupientes, in proposito defecerant, praevenire cupientes, in praesidium sponte se receperant universi. Praefecerat autem eidem loco et curam supremam tradiderat constabularius, abiens, et aliis tractus negotiis, cuidam consanguineo suo, Guidoni videlicet de Scandalione, rei militaris experientissimo; sed modicae fidei, et Deum prorsus ignoranti. Is cum mandantis intuitu, tum praetextu propriae existimationis, ne quos in rebus bellicis egregie gestis titulos offuscaret, verbo simul et exemplo alios ad resistendum animabat; nec defuturum in proximo subsidium, et perennem gloriam bene merentibus certius promittens: unde erat, quod omnes quasi pro re propria dimicantes, stupendos se et admirabiles, pro indeficientibus vigiliis et continuis laboribus, hostibus darent. Qui nihilominus, omnino resistentibus omnino adversari parati, sine intermissione molestias inferunt; et majores habentes numeros, qui alternatim sibi succedere praecipiebantur, eos qui unde vires repararent, penitus non habebant, ad defectum, anxietatibus quotidianis compellebant. Nuntiatur interea domino regi, sed et principes qui residui erant in regno non latebat quantis anxietatibus, qui in civitate obsessi erant, premerentur. Unde missis legationibus tam ad principem Antiochenum, quam ad Tripolitanum comitem, ut, mora postposita, ad subveniendum maturarent; rex vero, quod residuum erat in regno militiae missis convocat praeconibus; et accidit, Divinitate propitia, ut intra paucos dies, et exspectato citius, uterque praedictorum illustrium, cum honesto comitatu, regiis se castris, sub Castello novo, in loco qui dicitur Nigraguarda, unde civitatem obsessam erat cominus intueri se intulerint. Audiens ergo Noradinus, quod principes praedicti cum domino rege convenerant et in procinctu erant, ut ad urbem accedere; sicuti vir providus erat et in negotiis suis circumspectissimus, licet oppidum jam ex partibus pluribus effregisset, et jam obsessis nulla spes esset resistendi, tamen bellorum declinans insidias et casus praeliorum ancipites obsidione soluta, in ulteriores sui regni partes se contulit.

CAPUT XVI. Comes Flandrensium Theodericus applicat. Mittuntur nuntii Constantinopolim, qui domino regi uxorem petant.

Cum haec igitur in regno ita varie multipliciterque geruntur, et captivatis nostris ex maxima parte principibus, regnum in desolatione jaceret, accidit, divina nos respiciente clementia, comitem Flandrensium, dominum Theodoricum, inclytum et magnificum virum, cujus introitus in regno saepefuerat utilis et necessarius, cum uxore Sibylla, quae domini regis ex patre soror era t, in portu Berytensium applicuisse; cujus adventum, tanta mentis exsultatione universus suscepit populus, ut jam quasi praesagire videretur, regni pressuras importabiles, ejus et suorum introitu, ex parte plurima relevandas fore; nec fraudati sunt a desiderio suo, qui pro regni tranquillitate erant pie solliciti. Nam statim post ejus ingressum, adfuit magni consilii Angelus, qui nostrorum vias dirigens ad regni compendia et Christiani gloriam nominis, eos misericorditer praecessit, sicut consequenter dicetur. Interea tamen videntes regni principes, tam ecclesiastici quam saeculares, quod rex virilem jam nactus aetatem, sine conjuge hactenus fuerat, et pro liberis solliciti, prout oportebat, ut ei filius tanquam haeres legitimus in regnum succederet, consuluerunt in medium, ut regi liberos non habenti, in honesto matrimonio provideatur. Tandem post multas deliberationum partes, multiplici concurrente ratione visum est omnibus expedientius esse, cum domino Constantinopolitano imperatore, super hujusmodi negotio verbum tentare; tum quia nobilium virginum et proxima consanguinitate junctarum, in palatio suo non deerat ei copia; tum quia princeps potentissimus et inter mortales locupletior, de suis copiis, nostram, qua regnum maxime laborabat, poterat relevare inopiam et tenuitatem mutata conditione reddere superabundantem. Missi sunt ergo de communi consensu, ad explendum, auctore Domino, quod conceperant, Attardus Nazaraenus episcopus, dominus quoque Henfredus de Torono, regius constabularius; qui dispositis pro tempore rebus mare ingressi, navigio illuc iter arripuerunt,

CAPUT XVII. Rex cum universis regni viribus et comite Flandrensium Antiochiam properat. Noradinus desperatam incurrit aegritudinem.

Interea ne tanti principis totque nobilium fortiumque qui cum eo venerant, deses et sine fructu jaceret adventus, adjiciunt de communi consilio, divina eis aspirante gratia, cum omnibus militaribus copiis ad partes se transferre Antiochenas; significatoque eo ipso, tam domino principi quam domino comiti Tripolitano, suggeritur utrique familiarius, ut certa die praeparatam habeat uterque eorum militiam, ut subitus in terras hostium, die condicta, eorum possit esse introitus. Factum est autem, praevio coelesti favore, quod in Tripolitanis partibus, in eo loco qui vulgo appellatur La Boquea, licet ex partibus diversis, convenerunt unanimes. Inde hostium fines ordinatis agminibus violenter sunt ingressi. Sed tamen prima fronte, non multo laetati sunt successu; nam hostium oppidum, cui vulgaris appellatio est castrum Rugium, multa expugnantes instantia, penitus non profecerunt. Sed debile principium melior fortuna secuta est; suggerente enim domino Rainaldo Antiochenorum principe, et ad id obtinendum plurimum pro viribus elaborante, universi principes qui convenerant, cum suis expeditionibus ad partes Antiochenas auspiciis se dirigunt felicioribus. Quo cum pervenissent, eis in civitate praedicta, dum deliberant quid pro tempore sit expedientius, moram facientibus: ecce gratissimi rumoris nuntius regem adit et principes, certo certius asserens quod Noradinus hostium nostrorum potentissimus, qui juxta castrum Nepam cum multa militia castra locaverat, aut mortuus erat, aut in incurabilem et desperatam deciderat aegritudinem. In argumentum autem suae assertionis allegabat, quod pridie castra ejus adeo turbata viderat, ut servos ejus et maxime familiares, resque domesticas passim et sine delectu diripere volentibus, data esse ad praedam assereret; et cum ejulatu et fletu maximo, et cum intimi doloris evidentibus argumentis, soluta agmina, et confusum exercitum, ad partes diversas secessisse. Erat autem vero consentaneum, quod praedictus nuntius attulerat; nam in aegritudinem inciderat desperatissimam, ita ut extra ordinem solutis agminibus rapinae in exercitu impune fierent, et nullius cohiberetur violentia, sicut apud eos, defuncto domino, solet accidere. Ipse autem in lectica, quasi membris officia negantibus, corpore impotens, per manus fidelium suorum usque Halapiam delatus est. Comperto igitur nostri rerum statu, videntesque omnia ad propositum cooperari, communi voto et approbato consilio, nuntios ad potentissimum Armenicorum principem dominum Toros dirigunt, rogantes intime, et modis quibus possunt id persuadere laborantes ut, omni excusatione postposita, cum militaribus auxiliis, Antiochiae cum eis adesse procuret et tam fructuosi laboris tantis principibus se dignetur adhibere consortem. Ille vero suscepta legatione gavisus, sicut vir impiger erat et strenuus, convocatis suorum ingentibus copiis, maturato itinere, Antiochiam pervenit; quo recepto, nostri gaudentes plurimum, eductis expeditionibus urbem egressi, versus Caesaram castra dirigunt.

CAPUT XVIII. Obsidetur Caesarea, et post modicum violenter effringitur.

Est autem Caesara civitas, super Orontem fluvium, qui Antiochiam praeterlabitur, sita; hanc vulgari appellatione quidam Caesaream appellant et putant eam esse, quae est Cappadociae metropolis eximia; cui beatus et egregius doctor praefuit Basilius; sed a vero, qui hoc credunt, exorbitant. Nam praedicta metropolis ab Antiochia distat plus quam itinere dierum quindecim, vel circa id. Haec autem est in Syria Celes, quae alia provincia est, a Cappadociana dioecesi multis mediis provinciis disjuncta; nec Caesarea dicitur, sed potius Caesara; una de suffraganeis urbibus Antiocheni patriarchatus. Est autem civitas satis commode sita, cujus pars inferior in plano jacet, superior vero in sui fastigio praesidium habet munitissimum, longum satis, sed angustum admodum; cui ex altera parte civitas, ex altera fluvius, praeter naturalem munitionem, robur praestant et accessum reddunt impervium. Ad quam nostri, ordinatis juxta rei militaris disciplinam agminibus, accedentes, urbem primo adventu, locatis ordine congruo singulorum principum agminibus, obsidione claudunt. Obsessa igitur civitate et civibus hostium metu infra urbem collectis, rex et qui deforis castra locaverant, locatis machinis et jaculatoriis instrumentis, urbem non cessant molestiis quibus possunt, opera continua et continuis laboribus fatigare. Certant principes quisque pro sua portione, quae ab initio sorte obtigerat, suos invitando et pollicendo praemia, urbem vehementius impugnare; dumque certatim priores urbem effringere cupiunt; dum quisque sibi palmam de prima irruptione vindicare quaerit, tantam civibus inferunt molestiam, ut ex parte qualibet, mortem sibi arbitrentur imminere. Erant enim cives loci illius rerum militarium expertes, negotiationi dantes operam; praeterea et praesentis casus ignari, nihil minus unquam quam obsidionem formidabant, praesumentes et de domini sui, quem sospitem arbitrabantur, potentia, et de loci munitione. Erant ergo ad hujusmodi portanda onera, propter praedicta, impares; et assultus continuos simul et Martios congressus ferre non valentes. Factum est igitur ut, post dies aliquot deficientibus omnino civibus, ad impugnantium jugem instantiam effractis moenibus irruerint nostri in urbem mediam; et capta violenter civitate, oppidanis in praesidium se recipientibus, tradita sunt eis quaecunque in inferioris civitatis parte erant residua et omnia indifferenter sunt ad praedam concessa; usi ergo pro arbitrio et civium domiciliis, et quae in eis reperta sunt per dies aliquot. Cum satis in expedito videretur esse, ut et praesidium nihilominus cum omnibus qui evadendi gratia in illud se receperant, si debita adhiberetur instantia, facilius occuparetur, orta est inter principes nostros, frivola satis, sed tamen multum noxia contentio. Dominus enim rex, volens patriae saluti consulere, videns quia dominus comes Flandrensium cum militibus, tum pecunia sufficienter instructus, locum poterat contra hostium vires et insidias indemnem conservare, ei civitatem ab initio destinaverat; eaque intentione et praesidium instantius decreverat impugnare, ut utrumque receptum domino comiti traderet conservandum et jure perpetuo haereditarioque nihilominus possidendum assignaret. Hoc autem cum caeteris principibus valde videretur idoneum, et ad hoc gratuito unanimiter convenirent assensu, princeps Rainaldus ambages intexuit, dicens: Urbem illam cum suis pertinentiis ab initio haereditatis Antiocheni principis portionem esse; ideoque oportere ut quicunque eam possideat, Antiocheno principi fidelitatem exhibeat. Comes autem supradictus pro eadem possessione domino regi fidelitatem devote paratus erat exhibere; principi autem Antiocheno, sive domino Rainaldo, qui in praesenti administrabat principatum, sive adolescenti Boamundo, qui in proximo sperabatur princeps futurus, omnino se exhibiturum negabat, asserens Se nunquam nisi regibus fidelitatem exhibuisse. Orta ergo, peccatis nostris exigentibus, super hujusmodi quaestione, inter principes controversia, neglecto negotio, quod utile plurimum, et ad obtinendum facile imminebat, suffarcinati spoliis et praeda usque ad satietatem onusti, Antiochiam cum suis legionibus reversi sunt.

CAPUT XIX. Noradini frater ad nos transit. Hierosolymitanus patriarcha Fulcherus moritur. Spelunca trans Jordanem nostris restituitur. Rex in partibus Antiochenis castrum Harenc obsidet; et obsessum occupat.

Eodem tempore Noradini frater, Mirmiram, audito fratris defectu, credensque eum in fata concessisse, Halapiam pervenit, eamque tradentibus civibus, sine difficultate obtinuit; dumque circa praesidium vehementius instaret ut ei traderetur, cognito quia frater ejus adhuc viveret, solutis agminibus ab urbe discessit. Per idem tempus, dominus Fulcherus Hierosolymitanus patriarcha, Latinorum octavus, religiosus ac timens Deum, patriarchatus ejus anno duodecimo, XII Kal. Decembris, viam universae carnis ingressus est. Eodem nihilominus tempore, studio et industria dominae Milisendis reginae, et opera eorum qui in regno residui erant, et maxime Balduini de Insula, cui dominus rex abiens curam regni commiserat, sollicitudine et vigilantia receptum est a nostris praesidium, trans Jordanem in finibus Galaad situm, spelunca videlicet munitissima, quam a nostris incaute se habentibus, paucis ante annis hostes fraudulenter subripuerant. Super quo missus ad dominum regem nuntius universas laetificavit cohortes, et audito successu, reddiderat hilariores.

Interea principes nostri qui Antiochiae demorabantur, etsi prius apud Caesaram aliquantulum dissoni, ut praemisimus, inventi fuerant, habentes tandem, Domino largiente, unanimitatem spiritus, in vinculo pacis, iterum adjiciunt erigere se ad opus insigne aliquod et memoria dignum perpetua. Placuit enim omnibus et de communi processum est conniventia, ut castrum urbi Antiochiae vicinum, vix ab ea distans milliaribus duodecim, praedictae urbi damnosum valde, et cujus larga in suburbanis, quae vulgo casalia appellant, potestas et jurisdictio erat, obsideant. Factumque est ut in die Nativitatis Dominicae, universus circa praedictum municipium unanimiter se locaret exercitus. Noradinus autem ea quae eum occupaverat adhuc detinebatur aegritudine, ita ut ex omni Orientali tractu convocati prudentiores physici, adhibitis remediis quae illius infirmitas minus exaudire videbatur, de vita ejus desperarent penitus. Hoc autem nostris, favorabili coelestis numinis dispensatione, ad propositum maxime cooperari videbatur. Nam vix esse poterat ut, sospite praedicto principe et incolumitatis praerogativa gaudente, noster exercitus in regionibus ei subditis ita liberas ageret ferias. Rex vero, et qui cum eo erant in praedicto exercitu, occasionem temporis ad suum trahentes compendium, tanto ferventius propositum urgent et coepto simul instant operi, quanto praedictum magnificum virum certo certius norunt non posse suis superesse negotiis. Municipio igitur praedicto in gyrum obsidione vallato, machinas erigunt, et ea parant instrumenta, quibus solent in praesidiis obsessi amplius molestari. Erat autem praedictum castrum in colle non multum sublimi situm, ita ut videretur agger, cui superpositum erat, comportaticius et manufactus. Unde maximam dabant, qui in exercitu erant prudentiores, operam, ut scrophas materia competenti intexerent, in quibus libere delitescerent, qui ad suffodiendum aggerem introducerentur. Videbatur enim eis, nec erat a vero dissimile, quod aggere per occultos suffosso cuniculos, aedificiorum quae superposita erant, partem nonnullam corruere oporteret: crates quoque vimineas, scalas etiam mediae quantitatis, et omnia quae in hujusmodi solent usum praestare, maturato accelerant studio. Quibus cum omni diligentia praeparatis, manipulorum quoque pedestrium, turmarum primiceriis, equitumque magistratibus voce praeconia et secretioribus suggestionibus indicunt, omnes ut prompta opera et vigilantiore studio, ad molestandum obsessos operam darent. Sic igitur certis partibus singulis principibus designatis, quisque cum domesticis et familiaribus tanquam sibi soli universum incumberet negotium, instabat vehementius, et dum quisque optimos ostentare curat se habere satellites, tanta opus continuis assultibus et quotidianis congressionibus prosequuntur instantia, ut multorum opus dierum infra duos menses vigili sollicitudine complerent. Accidit sane quadam die quod machina jaculatoria, quae in praesidium diebus pene ac noctibus molares immittebat, casu in castri primicerium, et cui omnis commissa erat cura, decidit, subitoque oppressum, in fragmenta contrivit: quo defuncto, tanquam pastore percusso, dispersae sunt oves, et tanquam arena sine calce, sibi invicem non cohaerentes, destiterunt ab illa quam prius habuerant resistendi pertinacia. Nostri autem eo cognito, tanto coeperunt instare vehementius, quanto interiores eis videbantur ad resistendum esse remissiores; nec mora, paucis interjectis diebus missa ad dominum regem legatione, sub conditione ut liberum et tranquillum habeant exitum et cum rebus suis ad propria reditum, municipium domino regi restituunt, datis eis ducibus, qui eos sine molestia usque ad locum quem ipsi expetierant, securos perducerent. Sic ergo expugnato castro et domino principi, cujus jurisdictionis fuerat, resignato, felici clausula consummatis negotiis, Antiochiam sunt reversi, ubi valedicentes ab invicem, dominus rex, cum magnifico Flandrensium comite, in regnum est reversus, domino comite Tripolitano usque Tripolim eos officiosissime prosequente.

CAPUT XX. Hierosolymis Amalricus prior ecclesiae Dominici Sepulcri in patriarcham eligitur; de ejus electione inter episcopos oritur contentio.

Per idem tempus, cum Hierosolymitana, mortuo domino Fulchero bonae memoriae, vacaret Ecclesia, contigit ecclesiarum praelatos Hierosolymam convenire, ut de substituendo tantae sedis antistite, secundum statuta canonum tractaretur. Factum est autem, ut dicitur, quod contra juris regulas, tam per interventum dominae Milisendis sorore quam domina Flandrensium comitissa Sibylla, domini regis itidem sorore, electus est dominus Amalricus, ecclesiae Dominici Sepulcri prior, natione Francus, de episcopatu Noviomensi, de oppido Neella, vir commode litteratus, sed simplex nimium et pene inutilis; promotus est autem, contradicentibus domino Hernesio Caesariensi archiepiscopo et domino Radulpho Bethlehemita episcopo, et appellationum voces exhibentibus. Tandem ille sede potitus, domino Frederico Acconensi episcopo negotium committit, qui ad Romanam accedens Ecclesiam, apud dominum Adrianum, qui tunc praeerat, absentibus adversariis, multa, ut dicitur, interveniente munificentia, eidem gratiam Romanae sedis obtinuit; et pallium, plenitudinem videlicet pontificalis officii, secum tulit rediens.

CAPUT XXI. Noradinus in regione Suitae, speluncam obsidet nostram; rex occurrens obsidionem solvit; pugnat cum nostris Noradinus, et vincitur.

Convaluit interim medicorum diligentissima Noradinus cura, et domino rege in regnum reverso, ipse quoque sospitatem plenam adeptus, in partes se contulit Damascenas; ubi, ne otium tereret et a consueta diceretur destitisse vigilantia, aestate sequenti praesidium quoddam nostrum, in regione, quae dicitur Sueta, situm, congregato exercitu et ingentibus convocatis auxiliis repente obsidet. Erat autem praesidium spelunca, in latere cujusdam montis arduo et admodum devexo sita; ad quam non erat vel a superioribus vel ab inferioribus partibus accessus; sed ex solo latere, calle nimis angusto, et propter praecipitium imminens periculoso, ad eam veniebatur. Habebat autem interius mansiones et diversoria, quibus suis habitatoribus necessarias poterat praebere commoditates; sed nec etiam aquae vivae et indeficientis eis vena deerat, ut quantum loci patiebatur angustia, locus satis aptus et regioni plurimum utilis haberetur. Quod postquam domino regi fida relatione compertum est, assumpto sibi domino comite Flandrensium et convocatis regni viribus, illuc cum omni celeritate contendit; jam enim qui intus erant, obsidionis onera ferre non valentes, conditiones interposuerant, quales necessitas extorquere solet; videlicet, quod nisi intra decem dies eis subsidium ministraretur, municipium pro certo deinceps resignarent. Porro id ipsum domino regi notum erat; unde et quantum poterat maturans subsidium, juxta Tiberiadem secus pontem, unde de lacu Genezar Jordanis fluenta se dividunt, cum exercitu suo castra locat. Audito igitur Noradinus nostrorum adventu, consilio tractus Syracuni principis militiae suae, viri strenui et de se plurimum praesumentis, soluta obsidione, cum suis expeditionibus nostris obviam se facit. Rex vero audiens quod Noradinus occurrere proposuerat, in castra convocatis summe diluculo principibus, adorato suppliciter vivificae crucis ligno, quod dominus Petrus praedecessor noster, Tyrensis archiepiscopus, piae in Domino recordationis gestabat, de communi consensu, concurrente omnium favore gratissimo, bellum indicitur. Motis igitur expeditionibus et arrepto itinere, exsultantes animo, tanquam de victoria securi, ad locum properant, ubi hostium dicebatur esse exercitus; tandemque pro votis eos habentes in proximo, armati ad unguem, et instructis ordine militari cuneis, quos acies vocant, irruunt in hostes unanimiter, et gladiis instant atrocius, rem pro capite gerentes. Hostes vero nihilominus nostrorum impetus constantissime et imperterrite sustinentes, gladiis vices referunt; et resistendo viriliter, illatas injurias a se repellere contendunt animosius. Tandem vero post varios eventus, nostris est divinitus concessa victoria, et hostibus non sine multa suorum strage in fugam conversis, rex cum suis victor campum obtinuit. Factum est autem hoc Idibus Juliis, anno regni ejus decimo quinto, in loco cui nomem Puthaha. Inde progressus, sicut necessarium videbatur, ad praesidium quod obsessum fuerat, cum universo contendit exercitu, ubi lapsa reparans, et locum armis, victu et viris prudentibus diligenter communiens, feliciter impleto proposito, soluto exercitu et ad propria dimisso, reversus est.

CAPUT XXII. Redeunt nuntii, qui Constantinopolim pro regio matrimonio missi fuerant; et regi uxorem ducunt, neptem imperatoris.

Porro de nuntiis, unde superius fecimus mentionem, qui gratia conjugii domini regis Constantinopolim ierant, mortuus est dominus Attardus Nazarenus archiepiscopus, corpusque ejus ad propriam, studio et vigilantia suorum fidelium, delatum est ecclesiam. Cui successit dominus Letardus, ejusdem ecclesiae prior, vir mansuetus admodum, affabilis et benignus, qui hodie etiam eidem praeest Ecclesiae, vicesimum tertium habens in pontificatu annum. Qui autem de praedictis nuntiis superfuerunt, dominus videlicet Henfredus constabularius, Joscelinus quoque Piselius, et Willelmus de Barris, inclyti et nobiles viri, et in saecularibus exercitati admodum, pro injuncto sibi verbo, apud dominum imperatorem debita instantes diligentia, tandem post innumeras dilationes, et verborum aenigmata, qualia Graeci quaelibet cavillantes, perplexis ambagibus respondere solent, pro votis impetrant: et conditionibus interpositis, tam de dote quam de donatione propter nuptias, destinatur regi uxor virginum illustrissima, quae in sacris imperii penetralibus nutriebatur. Erat autem ejusdem domini imperatoris neptis, domini Isaaci fratris ejus natu se prioris filia, Theodora nomine, annum agens tertium decimum, formae venustate singulariter conspicua, vultus elegantia, et totius corporis habitudine intuentibus favorabilis. Dotis autem quantitas erat in centum millibus Hyperperorum, justi ponderis, exceptis decem aliis ejusdem monetae millibus, quos dominus imperator ad opus nuptialium expensarum liberaliter concessit: et excepto mundo virginali, in quo tam in auro quam in gemmis, vestibus et margaritis, tapetis et holosericis, vasis quoque pretiosis, quadraginta millia justa aestimatione poterant computari. Rex autem proprio scripto apud dominum imperatorem se obligans, quod quidquid ejus nuntii cum eo praecise firmarent, ratum esset habiturus, per legatos spondet firmissime, quatenus post ejus obitum urbem Acconensem cum omnibus ejus pertinentiis, tota vita sua nomine donationis propter nuptias cum omni tranquillitate, sine contradictione esset habitura. Peractis itaque et ad consonantiam redactis utrinque pactis, designatis eidem illustri puellae de majoribus imperii principibus paranymphis, qui ejus iter usque ad dominum regem comitarentur, cum regiis legatis iter arripit, in Syriam, ad maritum profectura. Accidit autem ut, Septembre proximo, cum omni comitatu suo sospes et incolumis apud Tyrum applicans, infra paucos dies Hierosolymis (ut regni obtinuerat consuetudo) consecrata, et regio insignita diademate, peractis solemniter nuptiis, viro tradita est. Et quoniam per idem tempus Hierosolymitanus electus consecrationis suae munus nondum obtinuerat, nec missi ab eo propriae causae patroni, a sede apostolica fuerant reversi: asciscitur de mandato regio Antiochenus patriarcha Aimericus, qui et reginae unctionis gratiam regiae conferret et conjugii usitata solemnia celebraret. Hic demum uxore traducta, omnem illam levitatem, qua usque ad illum diem justo amplius dicebatur laborasse, ita penitus deposuit, ut cum Apostolo videretur posse dicere: Cum essem parvulus, sapiebam ut parvulus, loquebar ut parvulus; ex quo autem factus sum vir, evacuavi quae sunt parvuli (I Cor. XIII, 11). Nam et uxorem postmodum commendabili dilexisse dicitur affectu, et tori fidem usque ad extremum ei creditur conservasse illibatam: postpositis itaque levibus actibus quasi mutatus ab illo, seria coepit amplecti, et attentius tractare salubria.

CAPUT XXIII. Imperator Constantinopolitanus Antiochiam venit; princeps Raynaldus de eo quod in Cyprios commiserat satisfaciens, ei reconciliatur.

Eodem anno, dominus imperator Constantinopolitanus, convocatis pro imperiali magnificentia ex omnibus imperii finibus, militaribus copiis; et ingenti exercitu ex omnibus tribubus et populis et linguis et nationibus congregato, transito Hellesponto, in Syriam descendere proposuit; transcursisque mediis cum omni celeritate provinciis, ex improviso, ita ut vix cuipiam credibile videretur, cum exercitibus suis in Ciliciam, circa Decembris initium, subitus advenit. Hujus autem tam maturati itineris causa erat praecipua, quod quidam Armenorum potentissimus princeps, Toros nomine, de quo superius fecimus mentionem, universam Ciliciam, quae montibus, in quibus ille habebat castra munitissima, subjacebat, ab urbe murata usque ad extremum suburbium violenter occupavit, Tarsum videlicet primae et Anavarzan secundae Ciliciae metropoles; et alias civitates, Mamistram, Adamam, Sisium, ejectis inde imperialium negotiorum procuratoribus, in suam redegerat potestatem. Ut autem eum incautum posset opprimere, et iter acceleraverat, et occultaverat intentionem. Moverat eum etiam nihilominus et Cypriorum causa lugubris, et favore digna, in quos tanquam in hostes fidei et detestabiles parricidas, princeps Antiochenus, ut praemisimus, tam inhumane suam exercuerat tyrannidem. Tam subitus autem, ut praediximus, fuit imperialium exercituum adventus, ut praedictus Toros, qui Tarsi tunc morabatur, vix liberas ferias habuerit, ut ad montes vicinos, gratia salutis, se conferret, cum ecce legiones, et primi de exercitu campis jam infuderant se patentibus. Quo audito, princeps Antiochenus Rainaldus stimulis conscientiae agitatus, eo quod non multo ante ejus adventum tempore, in Cyprios innocentes et immeritos tanta desaevisset insania, et tam eis, eorumque uxoribus et liberis, Deo et hominibus abominabilem intulisset injuriam; timens ejus adventum, ne forte praedictorum vociferantium querulis vocibus excitus ad ulciscendas eorum injurias descendisset, coepit anxius deliberare, nunc secum, nunc si quos habebat magis familiares adhibitis, quid eum facere oporteret; et quo satisfactionis genere imperiali se posset de tanta offensa reconciliare amplitudini. Tantaque eum, ut dicitur, de domini imperatoris adventu formido corripuerat, ut nec domini regis, quem tamen in proximo venturum sperabat, vellet exspectare praesentiam; cum tamen certo certius nosse potuerat, ejus interventione et studio, et maxime novae affinitatis gratia, in causa praedicta, longe meliores se inventurum conditiones. Usus ergo domesticorum consilio, assumptis ex eis pro arbitrio nonnullis, domino quoque Girardo venerabili Laodicensium episcopo, sibi facto itineris consorte, in Ciliciam, ubi dominus imperator erat cum suis expeditionibus, obtenta tamen prius quorumdam familiarium domini imperatoris gratia, qui verbi hujus interpretes discurrebant, ad urbem Mamistram pervenit: ubi post multos circuitus, cum summa ignominia et populi nostri confusione imperiali reconciliatus est excellentiae. Nudis enim, ut dicitur, pedibus, indutus laneis manicis usque ad cubitum decurtatis, fune circa collum religato, gladium habens in manu nudum, quem mucrone tenens, cujus capulum domino imperatori porrigeret, coram universis legionibus, domino imperatori praesentatus est: ibique ante pedes ejus ad terram prostratus, tradito domino imperatori gladio, tam diu jacuit, quousque cunctis verteretur in nauseam, et Latinitatis gloriam verteret in opprobrium, et in delinquendo et satisfaciendo vehementissimus.

CAPUT XXIV. Rex ad partes illas properans, ab eodem imperatore honeste suscipitur, et infinita reportat munera.

Dominus quoque Hierosolymorum rex, audito domini imperatoris adventu, assumpto sibi fratre et de regni principibus electissimo comitatu, relicto domino comite Flandriae, qui in proxime futuro transitu ad propria decreverat redire, versus Antiochiam festinus contendit: quo perveniens, nuntios ad dominum imperatorem, dominum videlicet Gaufridum abbatem Templi Domini, Graecae linguae habentem commercium, et nobilem virum dominum Joscelinum Pessel dirigit, debitae salutationis affatum per eos officiosissime dependens, et de ejus sciscitans beneplacito, utrum eum ad se velit accedere, et domini regis sibi habere praesentiam. Quibus datum est in responsis, ut regem moneant et invitent, ut ad eum venire non pigritetur. Insuper et de imperiali latere mittitur illustris apocrisiarius, qui et litteris et viva voce, tanquam imperii dilectissimum filium, regem sollicitet, ut ad eum accedere non recuset. Statuta ergo die, assumpto sibi egregiorum equitum selecto comitatu, illuc perveniens, honestissime susceptus est; nam statim in occursum ei ab eo diriguntur duo nepotes ejus, fratres uterini, Joannes videlicet Protosevasto et Alexius Protostrator, qui inter illustres sacri palatii primum obtinebant locum, cum maximo nobilium comitatu. Deinde ipsis eum ducentibus usque ad ostium tentorii, ubi dominus imperator cum suis illustribus residebat, cum multa gloria introductus, humanissime ab eo salutatus, et ad osculum pacis erectus, secus eum in sede honesta, humiliore tamen, locatus est. Ubi et ejus consortibus tam debitae salutationis affatu, quam pacis osculo ab eo humanissime honoratis, de incolumitate tam domini regis quam suorum, qui cum eo advenerant, diligenter quaerit; et vultum exhibens solito laetiorem, verbo et toto corporis gestu significat eorum se adventum gratissime suscepisse, et oblata tanti principis et suorum delectari praesentia. Crebris itaque collocutionibus tam secretis quam in coetu procerum, et grata circa dominum imperatorem conversatione per dies decem, quibus apud eum jugem se exhibuit, sicuti vir gratiosus erat, tantum domini imperatoris et principum suorum favorem meruit, et tanto charitatis vinculo eorum cordibus conglutinatus est, ut et viventem unice de caetero tanquam filium dilexerint, et defuncti, apud eos ejus memoria usque hodie non desinat esse in benedictione. Et ne apud dominum imperatorem mora ejus esset infructuosa, sicuti vir argumentosus erat, et oculum in saecularibus habens perspicacem; videns quod dominus imperator extra urbem castra locari praeceperat, ut contra praedictum Toros, quem odio persequebatur insatiabili, dirigeret exercitus, impetrata prius licentia, coepit tractare diligentius, quomodo praedictum principem domino imperatori reconciliare posset. Vocatoque eo et praesente constituto, resignatis praesidiis quae dominus imperator reposcebat, in gratiam eum restituit pleniorem; ita ut fidelitatem ligiam, per ejusdem domini regis interventionem, antequam ad propria reverteretur, manualiter eidem exhiberet. Tandem a domino imperatore, prout magnificentiam decebat imperatoriam, cum suis principibus donis uberioribus, et immensa munerum liberalitate cumulatus, prosequente eum universorum gratia, Antiochiam reversus est. Audivimus a quibusdam, omni exceptione majoribus et fide dignis, quod exceptis illis, quae ejus consortibus prodiga liberalitate contulerat, quae infinita credebantur, soli domino regi viginti duo millia hyperperorum, et tria millia marcarum argenti examinatissimi, exceptis vestibus et holosericis, et vasis pretiosis, dicebatur largitus. Antiochiam vero veniens, fratrem suum dominum Amalricum Joppensem et Ascalonitanum comitem, cum domino Hugone de Jebelino, qui nuperrime de hostium vinculis redemptus, postliminio reversus fuerat, ibidem reperit. Qui et ipsi dominum imperatorem adire cupientes, illucque postmodum profecti, ab eodem domino imperatore benigne suscepti, tractati honestius, de more imperiali, donis uberioribus honorati, gaudentes ad dominum regem remissi sunt.

CAPUT XXV. Imperator Antiochiam ingreditur, in cives multam liberalitatem exercens; unde postmodum ad propria revertitur.

Peracta igitur in Cilicia Dominicae Paschae solemnitate, transcursis diebus celebribus, versus Antiochiam exercitus dirigit, et legionibus usque urbem applicatis, pro foribus ejus astitit in infinita multitudine formidabilis; ubi dominus patriarcha cum universo clero et populo, cum textibus Evangeliorum et omnimodo ecclesiarum ornatu, obvius adfuit. Rex quoque, cum principe ejusdem loci, et Ascalonitano comite, cum universis tam regni quam Antiocheni principatus proceribus ei obviam exiens, cum summa gloria, imperiali diademate laureatum et Augustalibus decoratum insignibus, cum tubarum stridore et tympanorum strepitu, cum hymnis et canticis in urbem introducunt, et usque ad cathedralem ecclesiam, ad basilicam videlicet apostolorum principis, deinde ad palatium cum eadem patrum et plebis prosecutione deducunt. Ubi cum per aliquot dies balneis et caeteris corporalibus deliciis operam dedisset, effusa in populum civitatis, more solito, roga liberalissima, proposuit venandi gratia urbe exire; et ad loca venatui apta, gratia tollendi exire fastidii, dominum regem secum trahens, ejusdem operis consortem. Accidit autem ut, praedicto studio insistentes, die solemni Ascensionis Dominicae, dum saltus more circumeunt venatorio, rex equi cui insederat raptus impetu, per loca humilibus frutetis et sentibus obsita, casu raptus in praeceps et ad terram cum equo provolutus, brachium fregit; quod ut domino imperatori innotuit, ei multa humanitate compatiens, chirurgicorum implens officium, flexo ante eum genu, tanquam unus de popularibus operam ministrabat diligentem; ita ut cum indignatione stuperent et mirarentur ejus principes et consanguinei, quod majestatis oblitus imperatoriae, et Augustalem negligens dignitatem, regi se exhiberet ita devotum et familiarem, quod etiam eorum cuilibet videretur indignum. Redeuntes ergo inde ob casum qui acciderat Antiochiam, per dies singulos visitationis gratia dominum regem adibat, et cataplasmatibus innovatis cum unguentis necessariis fascia iterum diligenter involvebat; tanta circa eum cura sollicitus, qua majorem vix posset aegrotanti adhibere filio. Domino igitur rege plenam convalescentiam assecuto, praecipit imperator, et voce praeconia notum fieri mandat primiceriis legionum, ut certa die versus Halapiam acies dirigant et machinas cum bellicis instrumentis ante se faciant deportari; ipse vero cum domino rege et utriusque principibus, cum tubis et tympanis, et praeliorum incentoribus lituis, urbe postmodum egressus, in eo loco qui vulgo appellatur vadum Balenae, substitit, et exercitus universus. Inde missis nuntiis ad Noradinum, qui forte Halapiae tunc erat, obtinet per legatos, quemdam Bertrandum comitis Sancti Aegidii naturalem filium, cum quibusdam aliis concaptivis sibi dari. Ipse vero postmodum non multo interjecto temporis intervallo, revocantibus eum curis domesticis, ad propria reversus est. Rex etiam post domini imperatoris discessum, cum suis quos secum eduxerat, in regnum se recepit.

CAPUT XXVI. Adriano defuncto, in Ecclesia Romana schisma oritur periculosum.

Per idem tempus, domino Adriano papa apud Anagniam, urbem Campaniae, morbo squinanciae defuncto, corporeque ejus Romam translato et in basilica Beati Petri apostolorum principis honorifice sepulto, dum de substituendo pastore inter cardinales haberetur tractatus, sicut in talibus solet frequenter contingere, divisa sunt eligentium desideria; ita ut pars eligeret dominum Rolandum ejusdem ecclesiae presbyterum cardinalem, tituli Beati Marci, qui idem erat sedis apostolicae cancellarius, cui manus imponentes et ordinantes episcopum, Alexandrum appellaverunt. Alii vero dominum Octavianum, virum secundum carnem nobilem, ejusdem Ecclesiae presbyterum cardinalem tituli Sanctae Ceciliae trans Tiberim; cui etiam nihilominus manus imponentes, episcopum constituerunt, vocantes eum Victorem. Cujus schismatis occasione, universa Latinorum Ecclesia, peccatis nostris exigentibus, paulo minus habuit dividi et irrevocabiliter ab invicem separari, majoribus orbis principibus certatim partibus gratiam suam et favorem ministrantibus. Tandem anno nono decimo, redeunte ad unitatem Ecclesiae domino Frederico Romanorum imperatore, qui parti oppositae auxilium suggerebat, et consilium; et domino Alexandro papae plena charitate reconciliato, reddita est pax Ecclesiae, et depulsis errorum tenebris, resplenduit tranquillitas, quasi stella matutina in medio nebulae.

CAPUT XXVII. Noradinus Iconiensis soldani fines ingressus, partem ejus violenter occupat. Rex Damascenorum fines depopulatur.

Interea Noradinus laetus admodum de imperatoris discessu, cujus adventus magnum, praesentia majorem ei terrorem incusserat, securus jam de caetero de tanti principis suspecta nimis potentia, videns etiam dominum regem ad propria reversum, occasionem se arbitratus reperisse, qualem a multis retro temporibus desideraverat; convocata ex universis finibus suis militia in terram soldani Iconiensis, quam sibi habebat conterminam, expeditiones dirigit, et urbem Mares, simul et oppida Cressum et Behetselin, in suam satagit redigere potestatem. Soldanus autem, ab illis remotus partibus, non facile suis poterat ministrare subsidium; unde et ea fiducia contra fortiorem se, hoc praesumpserat aggredi Noradinus. Cognito autem dominus rex, quod circa partes illas cum omnibus viribus suis detineretur occupatus, volens illius occupationes ad suum trahere compendium, sciens Damascenorum fines absque militarium virorum robore, hostium facile patere insidiis, congregato exercitu, regionem Damascenorum ingreditur, et cuncta pro arbitrio incendiis tradens et praedae, ab Offro, primae Arabiae famosa metropoli usque Damascum, nemine contradicente, libere contraducebat exercitum. Erat autem Damasci quidam nobilis Negemedinus nomine, cui ob plurimam rerum saecularium quam habere dicebatur experientiam, negotiorum suorum curam commiserat, et urbem cum suis pertinentiis pro ejus arbitrio eidem tradiderat gubernandam. Hic videns dominum suum in regione remota magis occupatum negotiis, seque virorum militarium copias non habere, quibus regiis viribus posset resistere, tanquam vir providus, et instantia pericula a se quaerens propellere, oblatis quatuor millibus aureorum, pacem trium mensium postulat, et multiplicatis sibi data pecunia intercessoribus, impetrat postulatam, datis insuper sex gregariis militibus, quos in vinculis detinebat. Sic ergo regem cum suo exercitu a patria sua prudenter amovit. Interea domina Milisendis regina, mulier provida, et supr sexum discreta femineum, quae regnum tam vivente marito, quam regnante filio, congruo moderamine annis triginta, et amplius, vires transcendens femineas rexerat, aegritudinem incidit incurabilem, de qua usque ad obitum salutem non recepit, licet utraque sororum ejus tam domina Tripolitana comitissa, quam domina abbatissa Sancti Lazari de Bethania, omnem circa eam impenderent diligentiam; et accitis medicorum undecunque peritissimis, remedia qualia videbantur necessaria, non cessarent ministrare; ipsa vero aliquantisper laesa memoria, corpore quasi consumpto, lecto decumbens, multo tempore, paucissimis ad eam reserato accessu, jacebat quasi dissoluta. Rex autem interim effluxo tempore, quod Negemendino Damascenorum procuratori constituerat, temporeque foederis quod initum fuerat decurso, Noradino adhuc circa partes praedictas, nondum completis negotiis occupato, hostium fines violenter ingreditur, et pro arbitrio regionem discurrens, praedas trahit libere, incendia procurat, manubias agit sine contradictore; et depopulata regione, effractis suburbanis, captivatis locorum incolis, iterum sospes ad propria reversus est.

CAPUT XXVIII. Princeps Antiochenus Rainaldus ab hostibus capitur, et apud Halapiam vinculis mancipatur.

Non multo autem interjecto tempore, accidit quod princeps Antiochenus Rainaldus, cognito per exploratores, quod in partibus illis, quae et aliquando fuerant comitis Edessani, inter Maresiam et Tulupam absque militaribus viris, terra armentis et gregibus referta, locorum incolis armorum usum nescientibus, facile posset patere ad praedam; credulus aurem praebet dictis eorum facilem, et collecta ingenti militia, infaustis avibus iter aggreditur. Perveniensque ad loca praedicta, dictorum plenam invenit fidem; nam procul dubio armentorum et gregum stupendam reperit multitudinem; sed populus cujus haec erant, populus fidelis erat. Tota enim illa regio non nisi in praesidiis Turcos habet, paucos admodum, qui et praesidia tuentur, et rusticorum praestationes colligunt, dominis majoribus quorum procuratores sunt, conservandas. Suburbana autem soli Christiani, Suriani et Armeni inhabitant, et agriculturae operam dant, et rura colunt. Collecta igitur ex diversis partibus praeda et manubiis nemine prohibente comportatis, onusti spoliis et multimoda supellectile locupletati, sospites et cum omni tranquillitate revertebantur; cum ecce Megedin praefectus Halapiensis, Noradino familiaris, et fidei sinceritate conjunctissimus, assumpta sibi universae regionis expeditiore militia, ejus praecognito reditu, maturat ei exire obviam, ut sarcinis et praeda oneratos, aliquibus locorum angustiis, aut impeditos opprimeret, aut saltem impedimenta relinquere compelleret violenter. Factumque est, ut juxta prudentis viri conceptum, properantes illi obviam, ducibus itineris qui de exercitu principis advenerant, ad locum perveniunt destinatum, proximum satis regioni, ubi princeps cum universa praeda castra locaverat. Qui cognito hostium adventu, cum suis deliberat quid eum in praesenti necessitate oporteat facere; relictoque saniore consilio, videlicet ut praeda dimissa, expeditiores sine multa difficultate redirent ad propria; elegerunt ut, praedam et spolia non deserentes, cum hostibus, nisi per eos staret, strenue decertarent. Mane itaque facto et die jam aliquantulum adulta, concurrentibus agminibus pugna committitur, instantibus hostibus arcubus et gladiis, studio valde pertinaci. Nostri autem, etsi prima facie animum resistendi visi sunt habuisse, novissime tamen mente consternati, terga dederunt, fugam dimissis spoliis eligentes. Princeps autem, peccatis suis exigentibus, omnes quas commiserat impietates corporaliter luiturus, captus est et compedibus religatus, Halapiam cum aliis concaptivis, spectaculum factus populis infidelibus, cum summa ignominia deductus est. Factum est autem hoc anno regni domini Balduini decimo octavo, mense Novembre, IX Kal. Decembris, inter Cressum et Mares, in loco qui dicitur Commi.

CAPUT XXIX. Joannes quidam Romanae Ecclesiae presbyter cardinalis, in Syriam descendit legatus; de ejus susceptione inter episcopos oritur dissonantia. Amalrico Joppensi comiti, fratri regis, filius nascitur Balduinus.

Per eosdem dies, quidam Joannes, vir admodum litteratus, Romanae Ecclesiae presbyter cardinalis, tituli Sanctorum Joannis et Pauli, missus a domino Alexandro papa ad partes orientales legatus, apud Biblium, cum quibusdam Januensibus applicuit. Volens igitur, impetrata licentia, tanquam legatus in regnum introire, praetentavit domini regis et aliorum regni principum, tam ecclesiasticorum quam saecularium mentes, quidnam de ejus ingressui sentirent. Divisus enim erat, ut praediximus, occasione schismatis oborti, pene orbis universus: aliis domino papae Alexandro, aliis parti oppositae faventibus. Unde post multam deliberationem, mandatum est ei ex parte, ut subsisteret, nec in regnum praesumeret ingredi, quousque habit cum praelatis ecclesiarum et regni principibus pleniore deliberatione, ei de communi consilio mandaretur quid eum facere oporteret. Interim ergo convocatis apud Nazareth, tam domino patriarcha quam reliquis ecclesiarum praelatis, de principibus quoque nonnullis cum domino rege assistentibus, coeperunt deliberare quid in tanta ambiguitate facto esset expedientius. Omnes enim Orientis pontifices, de utroque patriarchatu, in neutram partium manifeste declinaverant, in occulto tamen, aliis huic, aliis illi suum favorem praestantibus. Factum est autem, sicut in talibus solet contingere, quod dissentientes ab invicem, et votis eorum in plura distractis, alii dicerent quod dominus Alexander et ejus legatus susciperetur, utpote causam fovens potiorem; quorum princeps erat dominus Petrus, piae in Domino recordationis, praedecessor noster, Tyrensis archiepiscopus; alii e converso domini Victoris causam praeferentes, et eum semper regno amicum et tutorem fuisse asserentes, legatum nullo modo recipiendum esse censebant. Rex autem mediam quamdam viam sequens, cum suis principibus et de ecclesiarum praelatis quibusdam, timens ne episcopi inter se dividerentur et scinderetur Ecclesia, persuadebat neutram partium recipiendam esse; legato vero, si tanquam peregrinus, orationis gratia, absque insignibus legationis, ad loca sancta vellet accedere, dandam esse licentiam et concedendam libertatem moram in regno faciendi, usque ad primum transitum, extunc redeundum ei esse. Allegabat etiam, et dictorum suorum causam subjungebat et rationem, dicens: Schisma recens est; necdum orbi innotuit, uter eorum causam foveat potiorem; periculosum autem esse, in re dubia partem sibi ex sententia deligere, et de re incerta diffinitivam praecipitare sententiam. Praeterea, nec legato opus esse in regno, qui ecclesias et monasteria gravet impensis, extorsionibus attenuet. Haec erat domini regis sententia; quae, licet utilior videretur, tamen praevaluit eorum sententia, qui legatum esse recipiendum asserebant. Vocatus igitur in regnum venit, multis quibus adventus ejus placuerat, postmodum onerosus. Per illud tempus natus est domino Amalrico, Joppensium comiti, ex Agnete fili comitis Edessani, filius, quem patris rogatu, rex de sacro fonte suscipiens, suum ei nomen imposuit; cumque ab eo jocose quaereretur Quidnam nepoti, et filio de sacro fonte suscepto donaret? respondit, sicuti homo jucundi et urbani sermonis erat: Regnum Hierosolymorum. Quod verbum quibusdam prudentibus, qui hoc audierant, altius descendit in pectus, notantes quod licet juvenis esset admodum, et uxor ejus adolescentula, praesagire videbatur, quod absque liberis foret ex hac luce subtrahendus: quod et factum est.

CAPUT XXX. Rex ab Antiochenis vocatus, illuc properat; imperiales legati adsunt, uxorem domino suo, unam de consanguineis domini regis postulantes.

Capto igitur principe et Antiochena provincia rectoris solatio destituta, populus iterum regionis, timore et anxietate corripitur; et diebus singulis regionis desolationem, nisi Dominus eos custodiat, animis suspensis exspectat; tandemque visum est ad solitum recurrere auxilium, et ab eo contra mala imminentia petere solatium, unde sine repulsa saepius obtinuerant postulatum. Missa igitur legatione et adjunctis precibus lacrymosis, dominum Hierosolymorum regem suppliciter invitant, ut ad subveniendum genti desperatae, populo pereunti, honorem et gloriam ab hominibus, et a Domino praemia relaturus aeterna, venire non moretur. Rex autem miserabili regionis illius casu cognito, praedecessorum suorum vestigiis inhaerens, eorum anxietatibus compatiens, laborem devotus amplectitur; et assumpta secum honesta militia, ad partes accelerat Antiochenas, ubi cum omni gaudio et animorum exsultatione, ejus a patribus et plebe susceptus est adventus. Residens ergo in eadem civitate quantum temporis et loci deposcebat necessitas, negotiis principatus tanquam suis propriis exactissimam adhibet diligentiam; et regionis procuratione domino patriarchae ad tempus, usque dum redeat commissa, honestisque sumptibus dominae principissae constitutis, rerum domesticarum sollicitudine revocatus, reversus est ad propria. Porro domino rege in regnum reverso, ecce adsunt domini imperatoris Constantinopolitani, viri spectabiles, et in sacro palatio praeclari, legati imperiales, litteras cum aurea bulla, simul et verba secretiora ad dominum regem deferentes. Horum autem primus erat, vir illustris Gundostephanus, ejusdem domini imperatoris consanguineus: secundus erat maximus palatinorum interpretum, Triffillus, homo vafer et pro negotiis imperialibus valde sollicitus; qui, ut praediximus, sacros apices detulerunt, quorum tenor erat, ut in summa dicatur, talis: Noveris, nobis dilectissime et imperio nostro acceptissime, quod felix et inclytae in Domino recordationis Hirene, sacri imperii nostri consors, diem vitae clausit extremum, electis spiritibus socianda, unica nobis filia communis imperii haerede relicta. Nos autem de imperii successione solliciti et melioris sexus sobolem non habentes, de secundis votis cum illustribus sacri palatii diligentem saepius habuimus tractatum. Tandem de universorum principum favore et consensu placuit, ut de sanguine tuo, quem unice diligit nostrum imperium, nobis in consortium jungamus imperii; et utram consobrinarum tuarum seu illustris viri comitis Tripolitani sororem, seu magnifici viri principis Antiocheni germanam juniorem nobis elegeris, nos pro tua optione, sinceritati tuae omnem fidem habentes, eam nobis in tori sociam et imperii participem, auctore Domino, assumemus.

Cognita ergo rex domini imperatoris, tum ex ejus litteris, tum ex nuntiorum viva voce, intentione, spondet obsequium, operam promittit, et gratias multiplices imperatoriae solvit majestati, tum quia de sanguine ejus in tantam eminentiam sibi associare proposuit; tum quia ejus fidem commendans, in ejus ponit arbitrio, utram ipse delegerit, eam in tori participem et imperii consortem assumpturum.

CAPUT XXXI. Rex sororem comitis Tripolitani, virginem illustrem Milisendem nomine, ei deputat; sed post annum eam repudiat imperator, et uxorem ducit Mariam, principis Raimundi filiam.

Rex ergo habita deliberatione cum suis familiaribus, quid sibi et imperiali celsitudini, in praesenti facto magis conveniat, convocatis imperialibus nuntiis persuadet, et praecipit, quatenus Milisendem bonae indolis adolescentulam, domini comitis Tripolitani sororem, domino suo suscipiant in uxorem. Illi vero cum summa reverentia domini regis amplectentes verbum, praestiterunt assensum; contestantes tamen quod hoc ipsum domino imperatori per nuntios et litteras significari oporteret. Praeparantur interea virgini tanto culmini destinatae, a matre et amita, fratre et amicis omnibus, immensorum sumptuum ornamenta, et modum nescientia, supra vires regias; murenulae, inaures, spinteres et periscelidae, annuli, torques et coronae ex auro purissimo; vasa quoque argentea, immensi ponderis et magnitudinis; inauditae ad usum coquinae, escarum et potuum, et lavacrorum obsequium praeparantur, exceptis frenis, sellis, et ut breviter dicatur, omnimoda supellectile; quae omnia tam infinitis praeparabantur impensis, et tanto studio procurabantur, ut ipsa etiam opera suum praedicarent excessum et regium luxum facile superarent. Interea, dum Graeci singula ad unguem perscrutantur et rimantur interius de moribus puellae, de occultarum corporis partium dispositione, dum nuntios frequentes ad imperatorem dirigunt et eorum praestolantur recursum, annus effluxit: quod valde moleste ferentes tam dominus rex et comes, quam reliqui ejusdem virginis cognati et amici, imperiales nuntios publice conveniunt, alterutrum duum proponentes. Ut aut praecise a verbo diu tractati desistant matrimonii, et expensas resarciant; aut desinant morarum perplexitates intexere, et consummato negotio juxta conventiones initas finem imponant. Comes autem multiplicibus gravabatur impendiis; nam et duodecim galeas fieri jusserat, et eas instruxerat usque ad plenum, quibus sororem usque ad maritum prosequi decreverat, et tam de principatu quam de regno omnes majores apud Tripolim convenerant, exspectantes dominae in proximo futurum exitum; quibus comes ex toto, aut ex parte plurima, providebat necessaria. Graeci autem more suo amphibologice respondentes, rem adhuc protrahere nitebantur; verum dominus rex eorum sophisticis occurrens moliminibus, specialem super eo negotio, ad dominum imperatorem, dominum Ottonem de Risbergis, dirigit nuntium, obnixe postulans ut ei per eumdem voluntatem suam praecise declaret; qui sperato citius ad dominum regem rediens, et viva voce et litteris edocet domino imperatori quae tractata erant, de praedicto matrimonio, omnia displicere: quod intelligens rex, a verbo destitit, pro multa ducens ignominia, quod id quod ejus interventu credebatur esse tractatum et partibus suis absolutum, in irritum devenisset; et procul dubio in suam videbatur redundare injuriam. Porro domini imperatoris nuntii, comitis Tripolitani indignationem formidantes, inventa casu navicula, in Cyprum se fecerunt deportare. Soluto itaque coetu optimatum, qui apud Tripolim convenerant, dominus rex in partes secessit Antiochenas, quarum curam, ut praediximus, a populo regionis diligenter expetitus, sibi assumpserat; ad quas cum pervenisset, eosdem imperatoris nuntios reperit, quos a Tripoli credebat abiisse. Hi cum domina principissa pro filiarum ejus novissima, Maria nomine, quotidianum et familiarem habebant tractatum. Insuper et domini imperatoris auro signatas in praesenti habebant litteras, quibus ratum se habiturum, quod per eorum manum de praesenti matrimonio, cum domina principissa vel amicis ejus firmaretur, promittebat. Praesens ergo factus rex, communicato ei verbo, etsi in priore facto laesus videretur, eatenus ut merito in praesenti operam, et studium domino imperatori posset subtrahere, tamen gratia consanguineae, quae pupilla erat, et patris destituta solatio, partes interponit suas; et post multas dilationes, effectui satagit mancipari. Completo itaque negotio, galaeis in faucibus Orontis fluminis, in loco qui dicitur portus Sancti Simeonis, praeparatis, tradita puella, prosequentibus eam de magnatibus regionis, qui ad hoc videbantur idonei, et usque ad maritum viae consortibus, iter arripiunt.

CAPUT XXXII. Rex circa Antiochiam castrum reaedificat, quod dicitur Pons Ferri. Regina Milisendis mater ejus moritur.

Interea dum rex in partibus illis moram faceret, ut ejus praesentia regioni esset utilis, castrum quod super pontem fluminis Orontis (qui vulgo dicitur Pons Ferri) aliquando fuerat, ab urbe Antiochena quasi sex aut septem distans milliaribus, reaedificavit, utiliter satis, ad cohibendum hostium discursus et latrocinantium introitus occultos. Occupato ergo eo circa partium illarum negotia, pia mater ejus longo macerata languore et continuis exhausta cruciatibus, III Idus Septembris viam universae carnis ingressa est; quod postquam ad ejus pervenit notitiam, veris contestans argumentis quanta eam sinceritate dilexisset, in lamenta se dedit, et per dies multos nullam prorsus recepit consolationem. Sepulta est autem inclytae recordationis domina Milisendis, angelorum choris inferenda, in valle Josaphat, descendentibus ad sepulcrum beatae et intemeratae Dei genitricis et virginis Mariae ad dexteram, in crypta lapidea, januis ferreis praesepta, altare habens vicinum, ubi tam pro remedio animae ejus, quam pro spiritibus omnium fidelium defunctorum, acceptabiles Creatori quotidie offeruntur hostiae.

CAPUT XXXIII. Comes Tripolitanus pro repudio sororis iratus, imperatori quantas potest irrogat injurias.

Interea comes Tripolitanus dolore cordis tactus intrinsecus, et aegre ferens, quod ab imperatore sic erat delusus, videns se occasione imperatoris enormes fecisse impensas, sororem suam, tanquam gregarii alicujus filiam, ab eo sine causae cognitione repudiatam esse, anxius apud se gemit, et ex corde ducit suspiria, cogitans si qua via posset imperatori reddere vices, et pro illata injuria eadem mensur reddere talionem. Haec ei cogitanti, ex diverso occurrebat, quod princeps inter mortales erat potentissimus, nec ejus vires sufficere poterant, ut eum vel in aliquo laedere posset; tamen ne illatam injuriam aut non sentire videretur, aut negligentius dissimulare, galeas quas ad alium usum praeparaverat, dolore compulsus, armari praecipit; et vocatis piratis, et nefandorum scelerum artificibus eas tradit, praecipiens, ut praedicti imperatoris terras obambulantes, omnino nec aetati parcerent, nec sexui, et conditionum etiam nullam haberent differentiam; sed passim et sine delectu tam monasteria quam ecclesias, omnia traderent incendiis, et rapinas ubique, sive homicidia libere perpetrarent, pro justa causa arma et vires illaturi. Illi autem dicto parentes, mare ingressi, regiones imperatoris, tam quae in insulis erant quam quae in terra mari contermina perlustrantes, verbum comitis interpretantes largius, ubique rapinas, ubique incendia, ubique homicidia procurant; ecclesias violant, effringunt monasteria, locorum venerabilium omnino nullam habentes differentiam. Sed et peregrinis loca sancta adeuntibus, vel inde reversis, viaticula sua diripientes, nudos et inopes, aut mori, aut in mendicitate vitam protrahere compellebant; negotiatoribus, nihilominus victum eo commercii genere sibi, uxoribus et liberis propagantibus, bona quae congesserant diripientes, vacuos domum redire, sorte cum lucro deperdita, cogebant.

CAPUT XXXIV. Rex apud Antiochiam pharmacum bibit; unde in supremam deductus aegritudinem, quaerebat ad propria reverti, sed invalescente aegritudine, in itinere apud Berithum vitam finit.

Dum haec comes Tripolitanus, zelo propriae ductus injuriae procurat, rex apud Antiochiam ante ingruentem hiemem, prout consueverat, pharmaco uti volens, per manum Barac, medici Tripolitani comitis, pillulas accepit, et quas in instanti sumeret, et quas postmodum modico interjecto tempore esset accepturus: Nostri enim Orientales principes, maxime id efficientibus mulieribus, spreta nostrorum Latinorum physica et medendi modo, solis Judaeis, Samaritanis, Syris et Saracenis fidem habentes, eorum curae se subjiciunt imprudenter, et eis se commendant, physicarum rationum prorsus ignaris. Dicebantur autem praedictae pillulae veneno infectae, nec erat a vero multum dissimile; nam residuum quod regi secundo sumere mandatum fuerat, postea experimento apud Tripolim in pane infuso, cuidam datum caniculae, mortem sibi infra paucos dies propinaverunt. Ab ea igitur die, qua praedictam rex bibit medicinam, cum dysenteria febriculam incurrit, quae postea in hecticam versa est, nec ab ea, usque in diem obitus, remedium sensit, aut convalescentiam. Sentiens igitur apud se doloris instantiam et aegritudinis augmentum, ab Antiochia discedens usque Tripolim pervenit. Ubi mensibus aliquot decubuit, de die in diem exspectans remedium. Ubi autem aegritudinem cognoscens invalescere, et salutis nullam superesse fiduciam, Berythum deportatus, ecclesiarum praelatos, simul et regni principes ad se cum omni celeritate praecipit evocari; quibus in praesentia sua constitutis, fidem suam pie ac religiose articulatim aperiens, in spiritu contrito et humiliato, praesentibus pontificibus peccata confitens, carnis solutus ergastulo, animam coelis intulit, cum electis principibus, auctore Domino, coronam immarcessibilem percepturus. Obiit autem anno ab Incarnatione Domini 1162, regni ejus anno vicesimo, IV Idus Februarii, aetatis vero tricesimo tertio; liberis non exstantibus, fratre regni haerede instituto. Inde Hierosolymam cum summa reverenti et regalibus exsequiis, cum universorum gemitu et lacrymis deportatus, occurrente ei clero et universo populo civitatis, in ecclesia Dominici Sepulcri ante Calvariae locum, ubi pro salute nostra crucifixus est Dominus, honorifice inter suos praedecessores sepulturae traditus est. Tantam autem moestitiam et tot doloris intimi argumenta in nostro vel in alio regno, pro defectu alicujus principis exstitisse, nulla tradit historia; nulla praesentium hominum tenet memoria; nam exceptis civibus, in quorum urbes funus introducebatur regium, quorum luctus et dolor sine exemplo videbatur, descendebat de montibus fidelium multitudo, cum ejulatu prosequens praecedentes exsequias. Sicque a Berytensi urbe Hierosolymam diebus quasi octo continuis, non defuit lamentum juge, et luctus horis pene singulis renovatus. Dicuntur nihilominus et hostes de ejus morte doluisse; ita ut quibusdam suggerentibus Noradino, quod fines nostros ingrediens interim dum exsequiis operam daremus, terram depopularetur, dicatur respondisse: Compatiendum est, et humane indulgendum justo eorum dolori: eo quod principem amiserint, qualem reliquus hodie non habet orbis. Nos autem de operibus ejus hunc librum consummantes, oramus, ut cum piis et electis, ejus anima sancta requie perfruatur. Amen.

William of Tyre Medieval Latin The Latin Library The Classics Page