WILLIAM OF TYRE
HISTORIA RERUM IN PARTIBUS TRANSMARINIS GESTARUM
LIBER QUINTUS DECIMUS

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27

CAPUT PRIMUM. Imperator Caesaream obsidet; principe et Edessano comite in ejus obsequio constitutis.

Transcursis igitur circa partes Ciliciae mensibus hibernis, vere jam reducto, et gratam exercitibus referente temperiem, missa voce praeconia, et edicto imperiali publice mandatur primiceriis, centurionibus, quinquagenariis legionum, iterum cohortes instrui, instrumenta bellica reparari, armis accingi populum universum. Praemissis ergo legationibus dominus princeps, dominus quoque comes Edessanus, aliique illarum partium primores invitantur, ut cum domino imperatore proficiscantur ad praelia. Quibus undique conglobatis, quasi circa Kal. Aprilis, tubarum stridore, clangore tympanorum, exercitus universus, ut pactis inter se et principem prius initis, satisfaciant, versus Caesaream acies dirigi praecipit, et fines hostium ingressus, paucis evolutis diebus, ante praedictam urbem castrametatus est. His auditis, princeps et comes, convocatis ex universa regione suorum copiis, imperatorem sub omni celeritate sequentes, subito cum suis ante supra nominatam civitatem, paribus accensi desideriis adfuerunt. Est autem praedicta civitas, inter montem et fluvium, qui Antiochiam praeterfluit, fere in modum Antiochiae sita, partem sui maximam in plano usque ad flumen habens; partem quoque in declivo montis; praesidium vero in montis fastigio imminens, humanis inexpugnabile viribus est constitutum. Unde a laeva et a dextra demissis usque in fluvium moenibus, civitas ambitur cum suburbio sibi adjacente. Transito itaque fluvio, dispositisque in gyrum agminibus, ex ea parte unde civitas suburbio ante se posito habilior ad impugnandum videbatur, urbem vallat obsidione. Hic demum machinis congrua provisione dispositis, turres ac moenia, et infra muros civium domicilia gravium immissione molarium, incessanter concutiunt, et crebris ictibus et vicaria immissorum cautium repetitione, non sine multa inhabitantium strage funditus dejiciunt, in quibus erat defensionis spes maxima, aedificiorum munimina. Urgebat dominus imperator, sicut erat vir magnanimus, studio fervente propositum, et propositis braviis, adolescentium gloriae cupidos, ad certamina et congressus Martios accendebat animos; lorica quoque indutus et accinctus gladio, casside caput tectus aurea medius immistus agminibus, nunc hos, nunc illos sermonibus hortatur congruis; nunc exemplo tanquam unus e popularibus provocat, et instat viriliter, ut alios ad instandum reddat animosiores. Sic igitur vir egregia animositate insignis, sine intermissione discurrens, aestus belli a prima diei hora usque ad novissimam sustinens, nihil sibi quietis, ut vel cibum sumeret indulgebat; sed aut hos qui machinis deserviebant, ut frequentius et directius jacularentur, admonebat; aut iis qui in conflictibus desudabant, addebat animos, per vicarias successiones vires reparans, et pro deficientibus recentes surrogans, et integris conatibus validos. Princeps autem et comes, ut dicitur, adolescentes ambo, et illius aetatis laevioribus nimium tracti studiis, caeteris in praelio et re militari desudantibus, aleam ludebant, non sine damno rei familiaris, assidue; et circa bellorum studia remissius se habentes, caeteros quoque a fervore instantiae, suo revocabant exemplo. Quod audiens imperator, et facto eorum pernicioso nimis motus, interius eos semel et secundo, familiari et secreta commonitione, revocare studuit, exemplum sui proponens, qui cum regum terrae et principum omnium esset potentissimus; nec labori proprii parcebat corporis, nec immensis sumptibus. Tandem cum per dies aliquot in hujusmodi congressionibus et assiduis conflictibus perseverasset exercitus, indignatus imperator, quod incomparabilibus ejus copiis urbs pusilla tam diu posset resistere, affectus taedio, moram arguens, suorum accusans desidiam, ad fortiores animat insultus, et congressus ingeminans, acrius instare praecipit. Dumque urbis effractioni certatim instant, suburbium praedictum, quod in inferiore civitatis parte situm esse diximus, cominus effractum occupant violenter, civibus qui ibi reperti sunt, non parcentes, nisi forte qui ex eis verbo vel habitu, vel quovis signo Christianam professionem se esse sectaturum designaret. Multos enim fideles habebat et habuerat ab initio civitas illa habitatores, qui sub miserae servitutis jugo ab infidelibus dominis premebantur indebite.

CAPUT II. Indignatus idem, imperfecto negotio obsidionem solvit Antiochiam reversus.

Sic ergo civitate ex parte quadam impugnata, timentes cives, violentas hostium in uxores et liberos et urbis penetralia irruptiones, pacem ad tempus postulant modicum, et impetrant postulatam. Erat porro illius civitatis dominus quidam nobilis homo, Arabs natione, Machedolus nomine; hic missis occulte ad imperatorem nuntiis, pro salute urbis et civium indemnitate, profusis cum omni humilitate supplicat precibus, et infinitam spondens pro eodem pecuniam. Indignatus enim imperator, quod princeps et comes ita dissolute et negligenter in expeditione se habuerant, eoque praecipue quod pro eorum negotio et implenda promissione videbatur laborare, maximum contra eos rancorem conceperat; et promissam eorum fidelitatem, tanquam sine operibus mortuam, magis splendidam quam solidam, pro nihilo ducens, firmissime apud se, cum paucis familiaribus, praeordinaverat, quod in odium eorum, et infidelitatis poenam, oblata qualibet occasione, quae aliquam saltem honestatis speciem videretur praetendere, soluta obsidione, ad propria rediret. Suscepta igitur pacta pro dissolvenda obsidione pecunia, edicitur publica voce praeconia obsessis pax; et legionibus mandatur ut ad reditum se praeparent. Sicque solutis castris imperator versus Antiochiam, acies praecipit dirigi et universus illuc exercitus properare. Audientes hoc princeps et comes, sero ducti poenitentia, dominum imperatorem ab incoepto revocare nituntur; sed perseverat in proposito, quod irrevocabiliter conceperat imperator; spretisque eorum persuasionibus, iter accelerat. Dicebatur comes in eo malitiose nimis versatus; nam occulto, sed postmodum clare patuit, adversus dominum suum, principem videlicet, ducebatur odio, et incrementum ejus habens omne suspectum, seducebat imprudentioris adolescentis animum, ipse versutior; ad id toto contendens studio, ut princeps imperatoris indignationem mereretur, ne per eum ad majora proveheretur compendia.

CAPUT III. Imperator a principe civitatis repetit praesidium, quasi moram in regione facturus.

Perveniens igitur Antiochiam dominus imperator cum filiis suis et familiaribus, et militia non modica ad urbem ingressus, domino principe, dominoque comite stratoris officium exsequentibus, dominoque patriarcha cum universo clero et populo ordinata de more processione, in psalmis et hymnis, canticis et musicorum concentu instrumentorum cum plausu et exsultatione populorum, prius ad cathedralem ecclesiam, deinde ad palatium principis solemniter deductus est. Ubi cum per dies aliquot, balneis, et caeteris quae ad corpus pertinent recreationibus, tanquam dominus in domo, pro libero usus esset arbitrio, profusaque et pene prodiga tam in dominum principem et comitem, quam in eorum magnates, nec non et in cives indifferenter usus esset imperiali munificentia, principem simul et comitem, et omnes provinciae primores, ad se fecit evocari; quibus in praesentia sua constitutis, principem alloquitur, dicens: Nosti, dilectissime fili Raimunde, quomodo ob gratiam tui, ut juxta conventiones inter nostrum Deo amabile imperium, et fidelitatem tuam prius per prudentum virorum mediationem initas, tuum augeam principatum, et dilatem super hostes fidei nostrae possessiones tuas, diu jam in ista regione conversatus sum; et ecce opportunitate ingruente, tempus est ut promissa solvam, et omnem circumadjacentem regionem tuae subjiciam ditioni, sicut pactorum tenor manifestius edocet. Sed nosti optime, noverunt et isti, qui tecum in nostra assistunt praesentia, quod non est, quod tibi solvere tenemur, opus temporis modici; sed moram tua negotia videntur exigere diuturniorem et impensas ampliores deposcere. Oportet igitur ut civitatis hujus praesidium, sicut ex pacto teneris, nostrae deputes custodiae, ut in eo nostri tutius reponantur thesauri; urbem quoque nostris exercitibus perviam facias, ut liberam omnino intrandi egrediendique habeant sine difficultate licentiam. Nam de Tarso, vel Anavarza, vel aliis Ciliciae urbibus, non ita commode bellica parari possunt instrumenta, ad angustias et obsidionem Halapiae inferendam; aliamque praestat haec civitas iis usibus opportunitatem, longeque meliorem quam alia quaevis posset ministrare. Imple ergo promissum et juxta tenorem exhibitae fidelitatis, prosequere quod tuum est; nam nostrae erit eminentiae, id quod tibi tenemur exsolvere, larga interpretatione et superfluente mensura largiri.

His dictis, princeps et sui, verbi acerbitate perterriti, diu haerentes quid super his responderent, cum multa anxietate secum volvebant quid ad hoc referrent. Durum enim videbatur et grave nimis, quod civitas tanto nostrae gentis acquisita periculo, tantoque sanguinis felicium principum dispendio Christianae fidei restituta, quae tantarum semper fuerat caput et moderatrix provinciarum, in manus effeminati Graecorum populi descenderet; nam sine ea reliquae regionis portiones nobis stare posse non videbantur. Iterum, id pactis domini principis insertum, nemo erat qui dubitaret; praeterea tot de suis intromiserat, quod non facile videbatur ei, vim inferre volenti, resistere posse. Sic igitur res in arcto posita erat, cum ecce comes Edessanus pro omnibus respondens, ita orsus est: Domine, sermo quem peroravit imperialis sublimitas vestra, divina redolet eloquentia, et omni acceptione dignus est; in nostrum enim totum illius tenorem videmus respicere penitus incrementum, sed res nova, novo indiget consilio, nec est in domino principe solum hoc effectui mancipare. Oportet enim ut cum suorum, mei videlicet, et aliorum suorum fidelium consilio, super hoc plenius deliberet, quomodo facilius verbum vestrum et postulatio debitum sortiatur effectum, ne tumultu plebis intercurrente, exsecutioni petitionum vestrarum futurae praestetur impedimentum. Placuit itaque domino imperatori comitis responsum; et datis ad modicum induciis ut dictae satisfieret deliberationi, comes domum regreditur, principe in palatio remanente, et sui ipsius, ut dicebatur, non habente potestatem.

CAPUT IV. Excitatur in civitate tumultus; timet imperator et petitionem remittit; et sedatur scandalum, eodem ab urbe egresso.

Comite igitur domum reverso, missis occulte nuntiis, qui populum universum, patefacta imperatoris postulatione, ad arma sollicitent, fit tumultus cum immoderato strepitu per urbem; et turbis undique convenientibus, clamor attolitur in immensum. Haec audiens comes, accepto equo velociter ad palatium festinans, tanquam popularium incursus fugiens, ante pedes imperatoris se dedit exanimem. Subito igitur comitis ingressu, imperator attonitus, quaerit diligenter quaenam sit causa, quod ita inordinate, praeter morem et disciplinam sacri palatii, ante majestatem irruperit imperialem. Respondit: necessitatem legem non habere; seque populi furentis insectatione coactum, ut mortis evitaret discrimen, contra morum regulas advenisse. Item saepius sciscitanti, ut causam diligentius aperiret, respondit: se gratia percipiendae quietis in hospitium declinasse, et ad id operam dare proposuisse, cum ecce subito universus civitatis populus, quasi vir unus ante domus januam cum gladiis et armis qualia furor ministrabat assistens, virum sanguinarium, proditorem patriae, plebis homicidam, coepit clamare; qui civitatem imperatori, sumpta inde pecunia vult vendere; comitem Edessanum sibi dari obviam velle; vixque eos jam effracta domo, cum mille periculis effugisse. Interea clamor per civitatem excitatur ingens, tumultus immoderatus, rumor celeberrimus omnium aures circumstrepit, civitatem Graecis venditam, praesidium jam eis traditum; cives, relictis avitis domibus et fundis paternis, migrare oportere. His itaque rumoribus cives accensi, quoscunque de imperatore reperiunt familia, de equis dejiciunt, vi spoliant, verberibus afficiunt, resistere volentes, gladiis obtruncant; et usque in palatium principis, injurias et mortem fugientes, strictis gladiis insequuntur. Hoc strepitu civium, et suorum conclamantium vociferatione vehementi motus imperator, principem et magnates accersiri jubet, et mitigata pro tempore indignatione, timens ne contra se durius aliquid oriretur, sermonem, quem eodem die coram hominibus aliquantulum liberius dixerat, tangens ait: Memini me vobiscum hodie super uno verbo habuisse tractatum, unde fortasse scandalum hoc in populo dicitur obortum. Nunc autem noverit tam patrum quam plebis universitas, quod ex quo ita durum et difficile vobis videtur quod dixi, revoco sententiam, retracto quod proposui. Habetote vobis tam urbem totam, quam praesidium: sufficit imperio meo, statum temporum hactenus observatum continuare. Novi quod vere fideles mei sitis, nec a fidelitate promissa et praestita ulla dies unquam vos convellere poterit. Egredimini igitur et populum furentem compescite. Quod si mora in civitate mea eis aliquatenus suspecta est, ne super haec moveantur, cras enim, auctore Domino, egrediemur.

His dictis, laudant omnes domini imperatoris propositum; et extollunt usque ad sidera mentem providam, consilii altitudinem, consulti pectoris judicium. Et egredientes princeps et comes, et alii procerum primores, voce, manu, nutibus et signis tumultum sedare tentant; tandemque indicto silentio et plebe verbis amicis ad aliquam tranquillitatem redacta, domum eos redire, et armis depositis quiete degere rogant propensius. Quod et factum est. Dominus autem imperator, die sequente cum filiis et consanguineis et familiaribus egressus, ante urbem castra locari praecipit.

CAPUT V. Mittuntur legati, qui indignationem imperatoris mitigent, et obtinent; imperator ad propria redit.

Scientes ergo hi quibus mens erat sanior, dominum imperatorem, licet more prudentis dissimulaverit, rancorem adversus principem et nobilium primores mente concepisse, tanquam eorum instinctu et occulta opera popularium tumultus et plebis scandalum esset excitatum; dirigunt reformandae pacis gratia idoneos ad hoc, et sensus habentes exercitatos, ad imperialem excellentiam nuntios, qui dominum principem et magnates regionis apud dominum imperatorem satagant excusatos habere; et super eo qui in populo excrevit tumultu, prorsus asserant innocentes. Qui ergo missi fuerant, in auditorium imperatoris intromissi, pro injuncto negotio verba facientes, allegare student et persuadere principis innocentiam, in hunc modum: Novit Augustalis apex, et imperialis eminentia nobis multo melius, quod in quolibet collegio, nedum in civitatibus et magnis hominum coetibus, non omnes pari splendent prudentia, nec pari sunt praediti disciplina; sed aliter et aliter affectis civibus, dispares mores, disparia sequuntur studia, ita ut, juxta prudentis verbum, verum sit quod dicitur:

Tres mihi convivae prope dissentire videntur.

Et illud.

Quot homines, tot sententiae. Sed in hac tanta varietate morum dissimilium, prudentis est qualitatem distinguere meritorum, et congrua meritis praemia deputare. Juxta hanc rationem plebis indiscretae calor inconsultus, in damnum non debet redundare melius affectorum. Usu enim inter homines solet evenire, ut plebs confusa, modum nesciens, rixas et tumultus consueverit incautius suscitare: idque in omnibus bene moratis urbibus, vetustam et usu approbatam longaevo consuetudinem obtinuisse certum est, ut patrum modestia populares comprimantur impetus, et ignara modi refrenetur audacia. Aliter, vulgi multo meliorem quam nobilium esse conditionem; turbae imprudentis confusionem quam discretorum experientiam, nisi majoribus colligere liceat peccata plebis inconsultae. Ignorante sane domino principe, nescientibus iis ad quorum nutum majora tractantur negotia, deliquit plebs indiscreta. Poenas ergo toleret quas meruit, domino principe cum majoribus indemnibus conservatis: paratus est denique in argumentum suae innocentiae in finibus stare pactorum; et, si liceat, urbem cum praesidio in manus imperii transferre

His et similibus persuasus imperator, motum indignationis nimiae, quem de sola suspicione conceperat, humaniore sententia revocavit; accersitoque domino principe, nec non et comite cum proceribus, ad se familiariter praecipit introire; et detersa omni interjecti rancoris nebula, mutuae salutationis benigne suscipit et impendit affatum. Tandem eis innotescens quod causas haberet urgentissimas, quibus impellentibus eum domum redire oporteret; sumpta licentia, promissoque firmissime, quod iterum auctore Domino, pacta completurus, in manu valida esset rediturus, in Ciliciam universos dirigit exercitus. Unde, completis negotiis circa Ciliciam et Syriam, praeparatisque ad iter agminibus, ad propria reversus est.

CAPUT VI. Hierosolymorum rex ultra Jordanem praesidium obsidet et occupat violenter. Apud Thecuam nostri miserabiliter prosternuntur.

Interea dum haec circa Antiochiam geruntur, subsequente aestate, non post multum temporis intervallum, vir inclytus et magnus apud occidentales principes, dominus Theodoricus Flandrensium comes, domini regis gener, orationis et devotae peregrinationis gratia cum honesto nobilium virorum comitatu Hierosolymam venit, cujus adventum rex et populus universus multa cum hilaritate suscipientes, confisi de insigni et robusta, quam secum adduxerat militia, apponunt unanimiter cum domini patriarchae et aliorum regni principum consilio, trans Jordanem in finibus Ammonitarum juxta montem Galaad obsidere praesidium unum, nostris regionibus perniciosum valde. Erat autem praedictum municipium spelunca quaedam in latere montis eminentis maxime declivo sita, aditum habens pene inaccessibilem. Desuper vero immanissimum imminebat praecipitium, usque in infima subjacentis vallis, a vertice supereminentis promontorii contiguum. Ex latere vero altrinsecus ad eamdem speluncam erat inter clivum superincumbentis altitudinis, et dictum praecipitium, artus et formidabilis. In hanc se collegerat furum manipulus nocens, et praedonum turba de finibus Moab, et Ammon, et Galaad, qui, praemissis exploratoribus locorum peritis, et per eos de statu regionum nostrarum plenius edocti, sumpta opportunitate frequentes irruptiones, clam, et plerumque periculosas nimis, nostris finibus inferebant. Quibus malis nostri volentes occurrere, proponunt, ut praemisimus, speluncam obsidere. Convocato igitur universo regni populo et copiis militaribus congregatis, transito Jordane, illuc perveniunt; et sicut regionis patiebatur inaequalitas, simul et angustia, aditus occupant, castra per circuitum locantes; et dispositis agminibus per gyrum, locum obsidione vallant. Legem itaque castrorum exsequentes, ad quaelibet nocendi se converterunt argumenta, obsessos modis quibus possunt arctantes, ut ad deditionem impellant; illi versa vice quidquid miseris rebus solet venire solertiae colligentes, in sui tuitionem vigilanter armantur. Dumque ibi pene omnis Christianus unanimiter desudaret exercitus, Turci quidam ex tempore opportunitatem nacti, videntes trans Jordanem universam regionem militia destitutam, hostilibus patere insidiis, Jordane transmisso, Hiericuntinam regionem relinquentes, a dextris, secus Asphaltem lacum, qui et mare Mortuum dicitur, incedentes, inde se ad montana conferentes, in eam provinciae partem irruperunt, quae tribu Judae olim cessit in sortem; et pervenientes ad civitatem prophetarum Amos et Habacuc, Tecuam nomine, incolis vacuam, violenter occupaverunt, paucis quos ibi repererunt occisis; fugerant enim loci illius habitatores, hostium adventu praecognito; et cum uxoribus et liberis, armentis et gregibus in speluncam Odollam, illis vicinam, se contulerant. Vicum ergo praedictum invenientes vacuum, domicilia eorum qui fugerant ingressi, quod residuum erat, asportabant.

Erat autem casu Hierosolymis illis diebus ab Antiochia veniens, vir piae in Domino recordationis, miles eximius et in armis strenuus, nobilis carne et moribus, dominus Robertus, cognomine Burgundio, natione Aquitanicus, magister militiae Templi. Hic cum quibusdam de fratribus suis et cum iis qui Hierosolymis remanserant, paucis et promiscui generis equitibus, vexillum regium bajulante quodam domini regis familiari, Bernardo Vacher, subsequente populo, ad locum praedictum certatim et sub omni celeritate contendunt. Audientes itaque Turoi nostrorum adventum, locum deserentes Habehim, Joelis prophetae domum, versus Ebron patriarcharum sepulcrum, fugam inierant; volentes inde in plana Ascalonam versus descendere. Nostri autem, scientes hostium acies in fugam versas, non eisdem vestigiis inhaerentes, tanquam de tropaeo certi, sed ad diversa incaute nimis tendentes, fugientium spoliis magis quam stragi hostium insistebant imprudenter Quod intelligentes qui fugam inierant, iterum more solito conglobati, resumentes animos, dispersas acies, quantum possunt, revocare nituntur, nostrisque ex improviso et nimis confidenter irruentes, passim vagantes et securos invadunt, gladiis obtruncant; paucis tamen resistentibus et collectis adinvicem, pugna committitur.

Inter haec, qui diversa fuerant secuti tubarum clangore, stridore cornuum, equorum fremitu, armorum fulgore coruscantium, vocibus suos adhortantium, simul et pulveris equorum pedibus agitati nebula in sublime rapta, commoniti, ad locum cum properant certaminis. Sed antequam eorum qui restiterant catervis se conjungerent, deficientibus primis et in fugam actis, facti sunt hostes, nostris devictis, superiores. Conversos itaque in fugam nostros, per loca saxis asperrima et prorsus invia, et omnino fugam non admittentia sagittis et strictis gladiis more hostium insectantes, alios ferro perimunt, alios prosternunt praecipites; et a praedicta Hebron, quae est Cariatharbe, usque in fines Thecuae persequentes, stragem multam nimis operati sunt in populo. Ceciderunt autem illa die multi nobiles et inclyti viri, inter quos vir eximius frater militiae Templi, Odo de Monte Falconis, omnes morte sua moerore et gemitu conficiens, occisus est. Hostes vero victoria potiti, caede nostrorum et spoliis laetantes, Ascalonam reversi sunt. Nostri autem qui in expeditione erant, cognito quod apud nos acciderat infortunio, animo nimirum sunt vehementer consternati. Sed tamen intelligentes hanc esse bellorum legem, ut nunc hi, nunc illi variis eventibus fiant superiores, iterum consolationem recipientes, coepto instant operi ferventius solito, et auctore Domino, infra paucos dies praedictum obtinent praesidium, inde cum gloria et triumpho ad propria reversi.

CAPUT VII. Sanguinus regnum Damascenorum inquietat; Damasceni a nostris auxilium postulant, et interpositis obtinent conditionibus; Sanguinus ad propria revertitur.

Interea, dum haec in partibus geruntur Hierosolymitanis, Sanguinis tanquam vermis inquietus, successibus in immensum elatus, praesumit etiam Damascenorum regnum sibi vindicare. Quod intelligens Ainardus illius regni procurator, militiae princeps, socer quoque regis Damascenorum, quod in fines suos violenter esset ingressus, nuntios ad dominum regem, cum verbis pacificis dirigit, petens et obnixe postulans ab eo et populo Christiano auxilium et consilium contra hostem utriusque regni crudelissimum. Et ne praesumptuose, gratis et sine multorum spe emolumentorum, dominum regem et ejus principes in sui subsidium videretur sollicitare, spondet pro impensis ad hoc opus necessariis, mensibus singulis persolvenda aureorum vicena millia: insuper et hoste a finibus suis violenter abacto, urbem Paneadensem, paucis ante annis a nobis violenter ablatam, pactis inserit, nostris absque contradictione restituendam; et super iis omnibus conventionum articulis, ut eis fides amplior habeatur, nobilium filios, quantos expedit, obsides se daturos pollicetur. His auditis, dominus rex, convocans universos regni principes, legationis modum et verborum seriem eis diligentius aperit; consilium postulat, quid eis super hujusmodi petitionibus respondendum videatur. Tandemque communicato adinvicem consilio, et deliberationis provido libramine, partibus pensatis, optimum judicant, Airnardo et Damascenis, contra hostem immanissimum et utrique suspectum regno, opem esse ferendam; ministranda etiam gratis subsidia, ne hostis potentior, per nostram desidiam, in nostram perniciem, regno acquisito, regni suscipiat incrementum. Praeterea et additae conditiones, causam reddunt amplius favorabilem; idque potissimum omnes trahit in hanc partem procliviores, quod de urbe Paneadense in fine verborum est adjunctum.

CAPUT VIII. Obsidetur civitas Paneadensis, Damascenis praebentibus auxilium.

Approbato ergo generali consilio, susceptisque jam dictis obsidibus et in tuto collocatis, confestim ex omnibus regni finibus apud Tiberiadem praecipitur, tam equitum quam peditum innumera manus convenire. Sanguinus autem in multitudine virtutis suae, cum immensis equitum copiis ejusdem provinciae fines ingressus, relicta post se Damasco, usque ad eum locum qui dicitur Rasaline, pervenerat; ibique, per aliquot temporis intervallum, dubitans de nostrorum adventu, cum suis legionibus consederat. Certus enim esse videbatur quod, nisi nostrorum vires ejus propositum impedirent, facile ad optatum posset pertingere. Nuntiatur ergo nostris, Sanguinum in praedicto loco consistere; Damascenos quoque urbe jam egressos, domini regis et nostrorum apud Nuaram praestolari adventum: quo cognito, nostrae quoque acies castris solutis, vexillis praecedentibus, ad praedictum locum unanimiter contendunt. Quod audiens Sanguinus, timens, sicut vir erat industrius, in terra hostium cum gemino committere exercitu, priusquam nostri cum Damascenis convenirent, locum praedictum deserens, declinatis nostris et Damascenorum ad laevam copiis, fugam accelerat; et in eam regionem quae dicitur vulgo Vallis Baccar, maturatis se confert itineribus. Nostri autem nihilominus ad locum praedictum pervenientes, Damascenis permisti, de discessu Sanguini edocti plenius, de communi consilio, sicut pactis continebatur, contra Paneadem universos dirigunt exercitus. Hanc urbem, ut praediximus, Doldequinus Damascenorum rex, paucis ante annis volenter occupaverat; sed postmodum magistratus, qui eam commiserat, a Damascenis deficiens, contra Damascenos, Sanguino adhaeserat; unde erat, quod ad hoc, ut domino regi traderetur, fidelius elaborabant; malentes eam Christianis restitui, quorum gratia fruebantur, quam ut hostis eorum tam suspectus tamque formidabilis, eam possideret: unde gravius, eis et quasi de vicino nocere poterat, et majores inferre molestias.

CAPUT IX. Princeps Antiochenus et Tripolitanus comes ad eamdem accedunt obsidionem, et urgentissime impugnatur civitas.

Ista est Paneas, quae vulgari appellatione Belinas dicitur, olim ante introitum filiorum Israel in terram promissionis, dicta Lesen; quam postea filii Dan acceperunt in sortem et vocaverunt Lesen Dan, sicut legitur in Josue, ubi scriptum est: Ascenderuntque filii Dan, et pugnaverunt contra Lesen, ceperuntque eam et percusserunt eam in ore gladii, ac possederunt, et habitaverunt in ea, vocantes nomen ejus Lesen Dan, ex nomine Dan patris sui (Jos. XIX, 47). Consequenter autem dicta est eadem Caesarea Philippi, eo quod Philippus tetrarcha, senioris Herodis filius, in honorem Tiberii Caesaris eam ampliaverit, et aedificiis admirabilibus reddiderit insignem, ita ut ad nomen Caesaris et ampliatoris vocabulum, unam praetenderet appellationem. Conversis igitur ad urbem agminibus, et ad eam pervenientes Kal. Maii, civitatem undique vallant obsidione. Ainardus cum suis ab Oriente, inter urbem et silvam suorum locat expeditiones, in eo loco qui dicitur Cohagar; rex autem et noster exercitus ab Occidente, versus campestria suas locant legiones. Sic igitur ordinatis in gyrum stationibus studiose procuratur, ut inclusis generaliter omnis interdicatur aditus, nec ingredi vel egredi volentibus libera pateat evagandi potestas. Placet praeterea, et de communi sancitur consilio, quatenus missis nuntiis fidelibus, dominum Raimundum Antiochenorum principem et dominum comitem Tripolitanum convocent ad praesentis operis subsidium: quod et factum est. Ipsi nihilominus interea cum Turcis aeque ferventibus, ad congressus quotidianos accinctis, obsessos assultibus urgent assiduis; et machinis jaculatoriis, quas petrarias vocant, immissis magnae quantitatis molaribus, moenia concutiunt, et infra urbem conterunt domicilia; ad hoc et telorum immissionibus, et multa sagittarum grandine, adeo fatigant oppidanos, ut nullus intra muros tutus ad latendum inveniretur locus; vixque muro et propugnaculis tecti, contorquentes saxa, aut arcubus utentes, eos qui deforis impugnabant auderent conspicere. Intueri erat ibi praeter solitum hostes ab hostibus Marte saevissimo provocari; et fictione deposita, serio nimis in eorum armari perniciem; nec facile erat discernere utra protervius contra communes adversarios arma corriperet manus, aut in congressionibus instaret acrius, aut diuturniore longanimitate in belli pondere perseveraret; erat namque nostris militibus cum Damascenis cohortibus animorum par affectus, et consonans desiderium. Experientia quidem et usus armorum longe dissimilis, sed voluntas nocendi non inferior. At vero obsessi, licet continuis assultibus fatigati, vigiliis et nimii laboris pondere essent attriti, tamen resistunt viriliter; et pro viribus libertatem, uxores, et liberos tueri satagentes, urgente molestia solertiores effecti, ad omnia resistendi se convertunt argumenta. His ita per dies aliquot tractatis, videntur omnino non proficere, nisi castello ligneo moenibus applicato, obsessis desuper bellum inferatur. Cumque in tota illa regione ad usus hujusmodi, conveniens non inveniretur materia, mittuntur Damascum de mandato domini Ainardi, qui trabes proceras, et ingentis magnitudinis, ad hoc specialiter multo ante deputatas, deportari faciant et cum omni redeant celeritate.

CAPUT X. Principe et comite praesentibus, machina ad oppugnandam urbem erigitur; civibus spe subsidii strenue se defendentibus.

Interea princeps Antiochenus et comes Tripolitanus nostris exciti legationibus, cum ingentibus copiis et valida manu, optato advenientes, castris se adjungunt nostris; quorum adventu geminatus est obsessis timor, et resistendi spes omnis visa est cecidisse. Dumque hi qui recentes advenerant, certatim vires experiuntur, et laudis cupidi, et gloriae consequendae gratia congregatis seorsum urbem impugnant agminibus; obsessis ingeritur formido amplior, et diffidentia; nostris vero spes de obtinenda victoria jam certior, animos erigens, minuebat taedium, et ad impugnandum singulis diebus reddebat fortiores. Nec mora, dum haec circa urbem fiunt, ecce qui Damascum ierant redeuntes, trabes secum mirae magnitudinis afferunt, et soliditatis optatae. Quibus per artifices et lignorum caesores sub omni celeritate laevigatis et clavis ferreis debita soliditate conjunctis erigitur subito immensae altitudinis machina, qua desuper universa prospicitur civitas; et unde sagittis omnique telorum genere, pugillarium quoque jactu lapidum arcent oppidanos: qua erecta, complanatis quae inter machinam et murum erant media, moenibus applicatur, urbem despiciens universam, tanquam turris in urbis medio subito appareret aedificata. Hic primum dura nimis, et ad supremum compellens defectum, facta est obsessorum conditio; nam ad contorsiones lapidum et telorum immissiones, quibus eos instanter urgebant, qui in castello erant, non erat omnino remedium invenire; non inveniebatur interius locus, qui tutas sauciis aut debilibus posset latebras ministrare, vel ad quas confugerent post labores, qui adhuc solidi et viribus integri, aliis se poterant praestare defensores; et jam per murum discurrere negabatur; et deficientibus sociis, absque mortis periculo non licebat opem ferre; nam quae ab inferioribus inferebantur bellorum pondera, et nocendi argumenta, facta relatione, ad ea quae de superioribus imminebant diversi generis pericula, nulla aut modica poterant judicari: ita ut bellum non tam cum hominibus quam cum superis videretur. Fuerat autem ab initio spes obsessis, eademque usque in praesentem articulum fovebantur, quod Sanguinus eis esset ministraturus, sicut et fide interposita firmaverat, subsidium; sed, urgente jam periculo, nec subsidium, nec defensionis locus videbatur relictus.

CAPUT XI. Legatus, Ecclesiae Romanae applicat; ad obsidionem accedit; capitur civitas, ibique ordinato episcopo, Hierosolymam principes omnes proficiscuntur.

Dum haec in expeditione geruntur, legatus quidam Romanae Ecclesiae, Albericus nomine, episcopus Hostiensis, natione Francus, de episcopatu Belvacensi, apud Sidonem applicuit. Venerat autem specialiter ob illud missus negotium, quod in Ecclesia Antiochena, inter dominum patriarcham et ejus canonicos erat obortum; cujus etiam gratia, vir vitae venerabilis, dominus Petrus Lugdunensis archiepiscopus, paucis ante diebus, legationis fungens officio, in Syriam venerat; sed morte praeventus, finem injuncto non potuit dare negotio: unde hic, ut tantae controversiae debitum finem imponeret, praedicto venerabili viro substitutus est, sicut in sequentibus dicetur. Hic, audito quod universus Christianus exercitus in obsidione apud Paneadem detineretur et quod ibi dominus patriarcha Hierosolymorum Willelmus, dominus Fulcherus, Tyrensis archiepiscopus, cum caeteris regni principibus moram facerent, illuc sub omni celeritate contendit: adveniensque licet in coepto non torperent opere, sed instarent ferventer, qui et urbem obsederant, tamen prudentis viri studio et auctoritate subnixus apostolica, ad propositum invitat; et exhortatorii sermonis eis addens stimulos, ad impugnandam urbem accendit vehementius. Interea qui in machina ad hoc deputati erant, cives continuis urgent assultibus; et negata requie, desuper injecta terroris et periculi causa multiplici, fatigationibus assiduis molestias ingeminant; jamque quibusdam ex eis consumptis gladio, quibusdam vero lethaliter sauciis, aliis vero prae lassitudine deficientibus, eorum minuebatur numerus, nec instantes more solito a sui poterant impugnatione repellere. Quod intelligens Damascenorum procurator et militiae princeps Ainardus, vir providus admodum, et foederis quod nobiscum pepigerat tenacissimus et fidelissimus prosecutor, sciens quia vexatio dat viam auditui, et ad conditiones extremas consummata miseria impellere solet, missis occulte quibusdam de familiaribus suis, qui obsessos cum spe salutis ad deditionem invitarent, verbum praetentavit fideliter; illi autem primum abhorrentes et fingentes se longius ire, tanquam adhuc resistendi spem viderentur habere aliquam, novissime tamen cum aviditate multa, gratanter suscipiunt oblatum verbum. Magistratus tamen, quem ipsi vocant emir, nobilis homo et potens, oblatis adjicit conditionibus, ut pro urbis deditione, habita consideratione, ne egeret, aliqua boni viri arbitratu fieret ei recompensatio; turpe enim videretur et indecens, ut vir nobilis et tam famosae urbis dominus, propria pulsus haereditate, mendicare compelleretur. Ainardus vero, videns nobilis viri petitionem juri satis convenire, et aequitati, totaque mentis properans intentione ut civitas in nostram veniret potestatem, juxta illorum desiderium se obligat: quod usque ad certam summam, quae inter eos convenit in balneis et pomeriis ei redditus annuatim solvendos assignaret, et populo exire cupienti, liberum cum omnibus rebus suis exitum procuraret. Iis vero qui urbem et praedia sua tam urbana quam rustica incolere, et nusquam abire vellent, vel ad tempus, vel in perpetuum, bonis conditionibus tranquillam, fide interposita, moram pollicetur. Quod verbum tam dominus rex quam reliqua populi pars, placite suscipientes, urbem sine mora parati sunt tradere. Ainardus itaque videns conventiones ad optatam pervenisse consonantiam, et jam in nullo vacillare sermonem, dominum regem, patriarcham, principem et comitem familiarius convenit, et rei seriem secretius pertractatae, diligenter aperit, et ad consensum modis quibus potest hortatur; illi porro viri prudentiam et fidei sinceritatem attendentes, conditiones approbant, et consensum impartientes gratuitum, omnia se facturos juxta illius ordinationem firmissime compromittunt. Sic ergo civitate tradita cives cum omni supellectile sua, cum uxoribus et liberis, liberum habentes exitum, ad loca optata se contulerunt. Nostri vero civitate recepta, domino patriarcha id procurante, dominoque Fulchero Tyrensi archiepiscopo, ad cujus jurisdictionem Paneadensis Ecclesia jure metropolitico certum erat pertinere, id concedente et electionem approbante, dominum Adam, archidiaconum Acconensem, in episcopum ejusdem loci eligunt; et curam fidelium illic commorari volentium, committunt spiritualem; temporalem vero jurisdictionem domino Rainerio cognomine Brus, cui paucis ante annis violenter erepta fuerat, restituunt. Inde Deo gratias et hostias solemnes exhibituri Hierosolymam, dominus rex, cum domino principe Antiocheno, cum domino patriarcha t domino legato contendunt. Completis igitur de more orationibus et mora per dies aliquot Hierosolymis habita, dominus princeps, praetentata domini legati mente, quid propositi adversus patriarcham suum haberet, et invitans eum, ut non pigritaretur venire, sed fortis et de ejus auxilio certus veniret, Antiochiam reversus est. Missus enim erat, ut praediximus, idem legatus, ut super quibusdam criminibus, eidem patriarchae, a quibusdam canonicis ecclesiae suae objectis cognosceret, et causam fine debito terminaret. Nunc tempus est, ut quod superius de praedicto patriarcha praemisimus, exsolvamus; quod ut facilius intelligatur, a superioribus aliquantulum repetenda est historia.

CAPUT XII. Princeps Antiochenus cum adversariis Antiocheni patriarchae conspirat; patriarcha Romam proficiscitur. Capitur a duce Apuliae Rogerio; sed tandem cum eo pacificatus, Romam pervenit.

Domino igitur Raimundo, primum Antiochiam, ut praemisimus, accedente, antequam uxorem destinatam haberet, domino Radulpho, qui tunc Ecclesiae praeerat Antiochenae, ut facilius ad optatum perveniret, fidelitatem manualiter exhibuit, spondens fide interposita, quod ab ea die in antea, non esset in consilio, vel in facto, quod honorem, vitam, aut membrum perderet, aut caperetur mala captione; sicut in forma exhibendae fidelitatis continetur. In qua fidelitate nec modico quidem tempore perseveravit; statim enim uxore ducta et tota regione recepta, per ejus studium et operam, adjunctus est ejus adversariis, opem conferens, et omne consilium, contra fidelitatis debitum, in ejus laesionem. Habentes igitur ejus aemuli tantum studiorum suorum cooperatorem, animosius ejus impugnationibus insistentes, Romam proficiscuntur. Erant autem ejus adversarii, Lambertus quidam, ejusdem ecclesiae archidiaconus, vir quidem litteratus, et conversationis honestae, sed saecularium modicam, aut nullam habens experientiam; et Arnulfus quidam, Calaber natione, nobilis genere, litteratus et in saecularibus circumspectus. Hi, interpositis appellationis vocibus, consentiente et favente domino principe, Romam profecti, eum etiam invitum, sed per principem vi compulsum, eamdem arripere viam coegerunt. Factum est itaque quod Arnulfus praecesserat, et in Siciliam compendioso itinere profectus, conjunctis sibi de amicis et consanguineis, quia de Calabria erat oriundus, ubi postmodum fuit Consentinus archiepiscopus (erat enim nobilis valde, ut diximus) dominum Rogerum Apuliae ducem, cui notus erat, convenerat, dicens: Ecce, princeps egregie, in manus tibi, optato, sed et gratis, datur hostium tuorum immanissimus, Antiochenorum patriarcha, qui tibi et haeredibus tuis in perpetuum Antiochiam abstulit, sublimato in ea, viro ignoto, contra juris ordinem. Ecce tibi eum obtulit Dominus, et consummata ejus peccata dederunt praesentem. Eia expergiscere, tracta quomodo eum habeas; certus quia per eum ad haereditatem jure tibi legitimae successionis debitam, iterum tibi patere poterit introitus, qui tibi per eumdem negatus est indebite. His verbis motus Apuliae dux, sicut vir erat solertissimus, in singulis maritimis urbibus, locari praecipit insidias, ut adveniens statim captus et vinculis mancipatus, in Siciliam protinus dirigatur. Ille vero prospera usus navigatione, nihil tale veritus, Brundusium applicans, juxta ducis mandatum, sublatis omnibus quae secum tanquam princeps potentissimus detulerat, sed et dispersa cuncta familia, vinctus traditur eidem Arnulfo, in Siciliam ante ducem pertrahendus. Hic primum Arnulfo juxta desideria datum est in hostem et impium persecutorem suum, pro libero desaevire arbitrio, et vices aequa lance reddere, pro his quae de manu ejus acceperat duplicia. Tandem in praesentia ducis constitutus, habitisque cum eo familiaribus colloquiis et conventionibus interpositis, sicuti erat vir prudens et facundissimus, et honestissimam habens personam, receptis universis cum omni integritate quae amiserat, sed et familia restituta, spondens quod in reditu per eumdem ducem sit habiturus regressum, cum omni honestate Romam pergens, dimittitur. Romam vero perveniens, prima facie difficiles habuit ad dominum papam introitus, tanquam Romanae persecutor Ecclesiae, et qui singularem sedis apostolicae primatum comminuere et infringere voluerit, sedem aemulam contra Romanam erigens, et parificans Ecclesiam, tanquam laesae majestatis reus, ab ingressu sacri arcetur palatii, et a domini papae colloquio suspenditur.

CAPUT XIII. Accusatur ab adversariis; tandem cum plenitudine gratiae, ad propria revertitur.

Porro tam dominus papa quam universa Ecclesia, procliviores erant ad hoc, ut dominum patriarcham, sumpta qualibet honesta occasione gravarent, ejusque adversariis plurimum exhibebant favorem; suspectus enim eis habebatur admodum, eo quod vir dives esset, et magnificus, et sedem cui praeerat, Antiochenam videlicet, Romanae subjacere dedignabatur; sed ei eamdem in omnibus parificare contendebat, dicens: Utramque Petri esse cathedram, eamque quasi primogenitae insignem praerogativa; unde multipliciter ad ejus gravamen nitebantur. Tandem quorumdam amicorum usus officio, intervenientibus tam domini papae quam suis familiaribus, et semitas dirigentibus, admissus est ad domini papae et curiae solemniter congregatae praesentiam, et cum multa susceptus est magnificentia. Porro semel et secundo eo in consistorium ingresso, sumpta opportunitate, ejus adversarii prodeunt in publicum; et oblatis libellis accusatoriis, parati erant, cum omni juris solemnitate, ad accusandum procedere. Verum cognoscens tota curia quod qui ad accusandum prodierant, non erant eatenus instructi, ut domino papae et ejus assessoribus plenam de objectis possent ibi fidem facere, significatur ambabus partibus, quod interim quiescant, quousque dominus papa aliquem de latere suo, ad partes dirigat Antiochenas, qui ibi habita testium et instrumentorum copia, de causa plenius possit cognoscere. Interea resignato pallio, quod idem patriarcha de altari Antiochenae Ecclesiae, sua sibi sumpserat auctoritate, in injuriam, ut dicebatur, sedis apostolicae, et cardinalibus tradito: aliud ei, sumptum de corpore beati Petri more solemni per priorem diaconorum traditur. Sic itaque mora, quantum negotium ejus videbatur exigere, Romae habita, cum plenitudine gratiae, salva tamen quaestione, sumpta licentia, ad ducem Rogerum in Siciliam reversus est; qui redeuntem honorifice suscipiens, postquam mutuis colloquiis saepe et multum ad invicem plura et quae sufficere videbantur, familiariter contulerunt, datis eidem a domino duce galeis, quotquot ad iter remetiendum habuit necessarias, secundis usus flatibus, in Syriam devectus, fauces Orontis attigit, qui fluvius Antiochiam praeterfluit; qui locus vulgari appellatione portus Sancti Simeonis dicitur, ab Antiochia decem plus minusve modicum distans milliaribus.

CAPUT XIV. Rediens, a clero suo, instinctu principis non recipitur; in terram secedit comitis Edessani; tandem cum principe pacificatus, Antiochiam ingreditur.

Postquam ergo, sicut dictum est, dominus patriarcha Coelesyriam advenit, et suae ita vicinus factus est civitati, scribit Ecclesiae suae ut, die statuta, ei extra civitatem, in loco praenominato cum processione solemniter occurrant. Qui principis favore freti, qui eum, ut praediximus, odio inexorabili contra fidelitatis debitum, quo eidem tenebatur astrictus, persequebatur, omnino facere, vel eidem obedire negant; sed et introitum civitatis, per principis violentiam penitus interdicunt. Ille vero intelligens cleri sui malitiam, et eorum de quibus longe aliter meruerat, aversionem, principis quoque obstinatam indignationem, secessit in montana, quae urbi conterminata sunt, quae vulgo dicuntur Nigra; ibi in monasteriis, quibus locus ille abundat, moram faciens praestolabatur, ut rancore deposito, humaniore sententia tam dominus princeps quam clerus suus, eum in urbem revocarent. Princeps sane solito amplius et manifestius ipsi oppositum se dabat; auxerat enim odium et majora dederat incendia Arnulfus, qui de Sicilia eidem principi scripserat, quod idem patriarcha cum duce Rogero, ejus aemulo, contra eum pactis secretioribus convenerat; et in argumentum assertionis suae praetendebat, quod eum per Siciliam redeuntem, muneribus et multa praevenerat honorificentia, et galeas ad iter contulerat necessarias; quae omnia ad persuasionem merito videbantur operari. Dum itaque in locis praedictis moraretur, comes Edessanus, Joscelinus junior, tum odio principis, tum favore patriarchae, eum, missis ad hoc specialiter nuntiis, ut in terram suam secure et confidenter cum omni suo descendat comitatu, diligenter invitat. Favebant enim praedicto patriarchae illius regionis episcopi, et tanquam dominum et patrem devote venerabantur: Edessanus videlicet Coriciensis et Hierapolitanus archiepiscopi. Illorum ergo vocatione tractus, ad eos descendit, honorifice nimis ab omnibus illius regionis tractatus praelatis; sed et comes juxta id quod ei promiserat, humanissime et devote multum ejus suscepit adventum, et moram gratanter amplexus est. Princeps vero, pecunia, ut dicitur, redemptus, ore, non corde, eidem gratiam suam, per quorumdam utriusque familiarium interventionem, restituit, et nuntios dirigens ad ingressum civitatis et reditum ad propria verbis pacificis in dolo, familiarius invitat. Quod audiens patriarcha, maturat reditum; et assumens sibi vicinos illos episcopos, quorum sibi devotionem in illa sua adversitate certis indiciis expertus fuerat necessariam, Antiochiam pervenit: ubi occurrens ei universa Ecclesia et populus universus, sed et equestris ordinis cum principe maxima multitudo, cum hymnis et canticis, pontificalibus indutus, solemniter in civitatem et in majorem ecclesiam, dehinc in palatium suum introductus est.

CAPUT XV. Lugdunensis archiepiscopus, apostolicae seais legatus, apud Accon defungitur; dirigitur ad idem Albericus, episcopus Hostiensis. Synodus apud Antiochiam indicitur.

Interea legatus quidam Ecclesiae Romanae, Petrus nomine, natione Burgundio, Lugdunensis archiepiscopus, missus a domino Innocentio papa ut causae praedictae debitum finem imponat, venit in Syriam, apud Accon applicans. Erat autem vir vitae venerabilis, simplex ac timens Deum, longaevus, et jam in senium vergens. Qui statim, ex quo Syriam ingressus est, Hierosolymam orationis gratia profectus est: unde sub compendio digressus, urgentibus eum praedictis Lamberto et Arnulfo, ut Antiochiam, uti finem impositurus, acceleraret, Accon iterum pervenit; ubi gravi correptus aegritudine, antequam procederet, veneno, ut dicitur, in potu ministrato, subito deficiens, in fata concessit. Praenominati autem patriarchae adversarii, Antiochiam properantes, omnimodo destituti auxilio, spe quoque quam de adventu legati conceperant, frustrati, viae et laborum, quae per tot pertulerant tempora, taedio fatigati, per interventores, quos ad hoc reputabant idoneos, pacem supplices postulant, restitutionem beneficiorum suorum implorant, accusationi renuntiare parati, et fidelitatem exhibere. Lambertus in archidiaconatum restituitur; Arnulfus vero nihil humanitatis inveniens, principis iterum fretus auxilio, solita longanimitate iterum ad labores et iter accingitur; Romamque proficiscens, iterum opportune et importune pulsat; tandemque precibus proterve insistens, obtinet ut praedictus legatus, de quo nobis in praesenti sermo est, in Syriam dirigatur. Qui Hierosolymam, ut praemisimus, adveniens, completis orationibus, dominum patriarcham et universos regni pontifices ad synodum convocans, apud Antiochiam pridie Kal. Decembris celebrandam, illuc cum omni celeritate contendit.

CAPUT XVI. In coetu episcoporum adversus patriarcham accusatio proponitur; citatur, sed venire differt. Serlo Apamiensis archiepiscopus, ejus fautor, deponitur.

Die igitur statuta adfuerunt de dioecesi Hierosolymitana dominus Willelmus patriarcha, Gaudentius Caesariensis archiepiscopus, Anshelmus Bethlehemita episcopus: adfuit et dominus Fulcherus Tyrensis archiepiscopus, sanctae Romanae Ecclesiae multum devotus, et fidelis, in quo tota legato spes erat consummationis negotii; erat autem vir magnanimus, et discretus plurimum; adfuit cum duobus de suffraganeis suis, Bernardo videlicet Sidoniense, et Balduino Berythense. De provincia autem Antiochena, quoniam viciniores erant, adfuerunt universi, quorum varia nimis et ab invicem dissona erant desideria. Nam Stephanus Tarsensis archiepiscopus, Gerardus Laodicensis, Hugo Gabulensis episcopi, canonicorum contra dominum patriarcham fovebant causam. Franco autem Hieropolitanus, et Gerardus Coriciensis, Serlo quoque Apamiensis, licet ei ab initio adversarius fuisset, conversus ad eum, domino patriarchae, suum manifeste praestabant patrocinium. Alii in neutram partem manifeste videbantur declinare. Die ergo praefixa, residentibus archiepiscopis, episcopis, abbatibus, ex more in ecclesia Principis apostolorum, et pontificalibus indutis, praesidente domino legato, et vices domini papae obtinente, lectus est ibi in publico mandatorum domini papae tenor. Quo perlecto diligentius et plenius cognito, prodierunt in publicum accusatores, Arnulfus saepe dictus, et Lambertus archidiaconus; qui, licet prius cum domino patriarcha convenisset in dolo et beneficii sui obtinuisset restitutionem, tamen conversus in arcum pravum, denuo se constituit accusatorem. Adjunctique sunt eis alii etiam complures, videntes non satis prospere tempora domino patriarchae respondere. Hic etiam erat illud manifeste verum deprehendere, quod Naso noster proverbialiter dicendum tradidit:

Donec eris felix multos numerabis amicos:
Tempora si fuerint nubila, solus eris.

Procedentes igitur in publicum auditorium accusatores, paratos se dicunt, secundum juris regulas, porrectis libellis accusatoriis, ad accusandum procedere; et subire, si deficiant, talionem. Erant autem capitula, super quibus proposuerant eum impetere, schedulis inscripta. Quaedam de enormi et indisciplinato, et contra regulas sanctorum Patrum, ejus introitu; quaedam de ejus incontinentia et operibus Simoniacis. His instanter postulantibus ut se praesentem exhiberet, mittuntur qui eum ad synodum solemniter invitent; et ut ad objecta veniat responsurus, moneant; qui omnino venire refutavit. Ea itaque die nihil amplius processum est in verbo illo, nisi quod exhortatorios habuerunt sermones ad invicem, sicut moris est in talibus. Secunda iterum die, convenientes denuo, et ex ordine residentes, iterum citatorio edicto dominum patriarcham solemniter vocant; qui sicut et pridie, omnino venire noluit. Interim Serlo Apamiensis archiepiscopus, in choro pontificum sine veste residens nuptiali: non enim more aliorum indutus erat pontificalibus; a domino legato convenitur, quare reliquis fratribus non consonaret; et quare ad accusandum, sicut aliquando fecerat, non procederet? Respondit: Quod aliquando feci, inconsulto calore et contra salutem animae meae, detrahens patri meo, et more maledicti Cham, verenda patris discooperiens, operatus sum; et nunc ab errore devio me, auctore Domino, revocans, nec eum accusare, nec judicare praesumptuose, tentabo; sed pro ejus statu et incolumitate, paratus sum usque ad mortem decertare. Praecipitur ergo exire; et data in eum sententia excommunicationis simul et degradationis, sive juste, sive aliter, ab omni officio sacerdotali et pontificali depositus est. Tantus enim timor domini principis, in partem legati nimium proclivis, omnes invaserat, ut jam nulla contradicendi libertas alicui praestaretur. Incendebat eumdem principem, minus providum et indiscretum, quidam Petrus Armoinus, praesidii civitatis custos, vir malitiosus supra modum, sperans, quod si patriarcham deponi contingeret, quemdam nepotem suum Aimericum nomine (quem dominus patriarcha in suam perniciem, ejusdem ecclesiae decanum fecerat) posset per seductum principem, in sedem illam provehere: quod et factum est. Serlo igitur, sive de facto, sive de jure depositus, Antiochia egrediens, in suam dioecesim se contulit; perveniensque ad castrum Harenc, aegritudine praeventus, et curarum anxius pondere, lecto decubuit: et conversus ad parietem, injuriarum enormitatem non ferens, exspiravit.

CAPUT XVII. Patriarcha quasi contumax absens deponitur; ignominiose tractatus, vinculis mancipatur; Romam iterum profectus, ex parte gratiam obtinet; sed rediens veneno interit.

Tertia demum die iterum convenientes et residentes ex ordine, tertio dirigunt, qui dominum patriarcham peremptorio citent edicto, et ut veniat objectis responsurus, moneant. Qui, utrum conscientiam veritus, an contra se synodum invidiose collectam sciens et principis violentiam timens, pro certo compertum non habemus, venire, sicut et prius, omnino negavit. Erat autem in palatio suo cum suis familiaribus, multo stipatus equitum et popularium comitatu; confluxerant enim ad ejus subsidium universi de civitate, qui nisi principis timuissent potentiam, legatum cum universis qui in ejus depositionem convenerant, urbe cum ignominia parati erant depellere. Videns ergo legatus quod ad se venire nolebat patriarcha, de domini principis confisus patrocinio et viribus, in palatium ascendit, ibique data in eum depositionis sententia, annulum et crucem compulit violenter resignare; inde jubente legato, principi traditus, et vinculis miserabiliter alligatus, tanquam vir sanguinum ignominiose tractatus, apud monasterium Sancti Simeonis, juxta mare, in monte eminentissimo situm, carceri mancipatus est. Fuit autem idem dominus Radulphus (nam nos ipsi in nostra pueritia vidimus eum) vir specie decorus, procerus corpore, oculis aliquantulum obliquis, non tamen ad indecentem modum; litteratus mediocriter, sed facundus plurimum, et jucundissimi sermonis, multam habens gratiam; liberalis admodum, militarium virorum, sed et secundae classis favorem non modicum assecutus; promissorum et pactorum facile immemor; in verbo suo varius et inconstans, subdolus, ac nimium in omni via sua multiplex, providus et discretus; in eo solo repertus imprudentior, quod adversarios quos sibi merito suscitaverat, in gratiam suam redire volentes, non admiserat. Dicebatur etenim, et vere sic erat, arrogans, et de se plus aequo praesumens: unde in eum devenit casum, quem si aliquantulum circumspectius se habuisset, facile potuisset declinare. Captus ergo et catenatus in monasterio diu detentus, tandem elapsus, Romam profectus est. Ibi aliquatenus gratiam sedis apostolicae assecutus, dum redire maturaret, veneno hausto, sceleris ministro porrigente nescimus quo, miserabiliter interiit; in se ipso, quidquid utraque fortuna facere poterat, alter Marius, plenius expertus.

CAPUT XVIII. Legatus Hierosolymam redit; synodum celebrat; templum dedicat Dominicum.

Legatus igitur, deposito patriarcha, et consummatis apud Antiochiam pro quibus venerat negotiis, Hierosolymam reversus est; ubi usque ad solemnitatem Paschalem moram faciens, habito prius consilio cum praelatis ecclesiarum, tertia post sanctum Pascha die, una cum domino patriarcha et episcoporum nonnullis, templum Domini solemniter dedicavit. Adfuerunt ibi dedicationis die, multi tam de partibus ultramontanis quam de cismarinis regionibus, magni et nobiles viri. Inter quos adfuit et dominus Joscelinus junior, comes Edessanus, qui tunc in solemnibus sancti Paschae diebus, magnifice nimis in civitate moram faciebat. Qua celebritate completa, convocatis archiepiscopis, episcopis et aliis ecclesiarum praelatis, una cum domino patriarcha concilium celebravit, in primitiva et ecclesiarum matre sancta Sion, tractans ibi cum eis de his quae instanti tempori videbantur convenire. Cui synodo interfuit Maximus Armeniorum pontifex, imo omnium episcoporum Cappadociae, Mediae, Persidis, et utriusque Armeniae princeps, et doctor eximius, qui Catholicus dicitur. Cum hoc etiam de fidei articulis, in quibus a nobis dissentire videtur populus ejus, habitus est tractatus; et ex parte ejus, promissa est in multis correctio. Quibus rite peractis, praedictus legatus ad Acconensem rediens civitatem, inde parato navigio, Romam reversus est. Clerus vero Antiochenus, et maxime qui in depositione domini Radulphi conspiraverant, instinctu et suggestione principis et maximorum, ut dicitur, interventu munerum, elegerunt sibi quemdam ejusdem Ecclesiae subdiaconum, Aimericum nomine, Lemovicensem natione, hominem absque litteris, et conversationis non satis honestae, quem praedictus dominus Radulphus, arbitrans eum sibi reddere obligatiorem et fideliorem amplius, in decanum ejusdem Ecclesiae promoverat, spe frustratus. Nam ab ea die cum ejus adversariis dicitur convenisse; et in benefactoris sui, fidelitatis immemor, conspirasse depositionem. Quod autem de ejus promotione factum est, Petrus quidam cognomine Armoinus, ejusdem civitatis castellanus, artibus suis et multa munerum profusione dicitur effecisse, et tam clerum quam principem ad id impulisse, eo quod ejus esset consanguineus.

CAPUT XIX. Rursus imperator in Syriam descendit, ad pacta prius inita principem invitat.

Per idem tempus, quatuor vix evolutis plene annis ex quo a Tarso Ciliciae et universa Syria discesserat, dominus Joannes Constantinopolitanus imperator, reparatis viribus et legionibus revocatis, crebris domini principis et Antiochenorum nuntiis excitus, iterum expeditiones, iterum exercitus in Syriam dirigens, in multitudine virtutis suae, in curribus et equis, in thesauris infinitis et innumerabilibus copiis, iter versus Antiochenas dirigit partes. Enavigato igitur Bosphoro, qui limes Europae Asiaeque intelligitur, transcursis mediis provinciis, Attaliam usque pervenit, quae est urbs maxima, in littore maris sita, provinciae Pamphyliae metropolis: in hac dum moram faceret dominus imperator, duo de filiis ejus, Alexius videlicet primogenitus, et natu secundus Andronicus, languore correpti gravissimo, extremum morientes clauserunt diem. Vocansque imperator natu tertium, Isaacium nomine, cum fratrum funeribus defunctorum, ut ea humanitatis gratia procurans et exsequiarum novissimam exhibere faciens reverentiam tumulis mandaret, prout imperialem decebat magnificentiam, Constantinopolim remisit; ubi, sepultis fratribus, juxta patris imperium in urbe, usque ad patris obitum moram fecit continuam. Pater vero natu novissimum sibi assumens Manuelem, inceptum prosequens iter, transcursa Isauria, in Ciliciam pervenit: inde peragrata Cilicia subito, vix eum fama sui adventus praeveniente, in terra comitis Edessani, cum omnibus copiis suis ingressus, ex insperato ante Tubessel consedit. Est autem praedictus locus castrum opulentissimum, circa Euphraten, ab eo distans milliaribus viginti quatuor, vel modicum amplius. Ad quem locum, postquam pervenit imperator, petiit a comite Joscelino juniore obsides, qui de subito ejus attonitus et admirans ingressu, videns ejus incomparabiles copias, et quas nemo regum terrae sustinere posse videretur, seque imparatum, et omnino ad resistendum non posse sufficere, de necessitate faciens virtutem, unam ex filiabus suis, Isabellam nomine, tradidit ei obsidem. Hoc autem ad nihil aliud exigebat, nisi ut comitem hoc vinculo arctius sibi devinctum, ad prosequenda mandata sua haberet fideliorem. Inde versus Antiochiam universos dirigens exercitus, illucque sub omni eeleritate contendens, secus oppidum quoddam, nomine Gastun, exercitus collocavit mense Septembre, vicesima quinta die mensis. Inde nuntios ad principem dirigens mandat, ut juxta pactorum legem, inter se prius initam, urbem ei cum urbis praesidio et omnibus indifferenter civitatis munitionibus, resignet; ut inde finitimis hostium civitatibus guerram posset inferre, quasi de vicino commodius; et ipse versa vice, quantum in se erat, paratum se constanter asseverat, pacta quae scriptis indita prius fuerant, larga interpretatione complere et insuper addere mensuram bonam et confertam, secundum qualitatem meritorum.

CAPUT XX. Cives missa legatione ad imperatorem pactis contradicunt, et ingressum inhibent.

Princeps vero Antiochenus, dominus Raimundus, qui prius eum tam frequentibus citaverat nuntiis, videns se in arcto constitutum, seque pactorum lege obligatum sciens, haeret dubius quid faciat; convocatisque majoribus et primoribus tam civitatis quam regionis universae, partes ingreditur deliberationis, consilium postulans, quid facto sit opus in re tam periculosa. Illi vero post multam deliberationem unanimiter convenientes, nullatenus arbitrantur expedire statui regionis, quod urbs tam nobilis, tam potens, tam munita, in manus aliquo pacto tradatur imperatoris; futurum enim esse ut per ignaviam Graecorum, sicut non semel ante contigit, civitas in manus hostium deveniret, simul cum universa regione. Sed ne princeps fidei violatae merito possit argui, colorem quaerunt, quo velari possit principis factum minus commendabile; id enim pactis priore ejus adventu, inter eos convenerat, ut praemisimus, ut ei civitatem sine difficultate traderet; idque postmodum frequentibus nuntiis ad veniendum in Syriam eum invitans, promiserat se bona fide servaturum. Ut ergo principem in hac parte quocunque modo habeant excusatum, legatos dirigunt ad imperatorem, de nobilioribus regionis, qui ei ex parte beati Petri, domini quoque patriarchae, et civium universorum ingressum civitatis inhibeant, significentque: Se principis facta quae praecesserant, rata omnino non habituros, neque eumdem principem sic paciscendi in uxoris haereditate, de jure habuisse facultatem; sed neque eamdem, absque conniventia civium et procerum, transferendi dominium in aliam personam habuisse, vel habere omnino potestatem; aut auctoritatem, in injuriam civium vel principum regionis transigendi, ullam aliquo jure, alterutri illorum concessam. Quod si in hoc vel uterque, vel alter, obstinate perseverare praesumerent, futurum esse ut, urbe et universis finibus illorum ejectos, extorres faciant ejus, quam cum detrimento fidelium suorum contra jus venalem proposuerant, haereditatis. His verbis motus imperator, et corda civium et provincialium omnium praenoscens, indignatus admodum, in Ciliciam iterum exercitus redire praecipit, ut ingruente hiemis inclementia, orae maritimae committeret temperiei; solet enim esse circa maritimas regiones hibernis diebus aura suavior, et fovendis legionibus commoditas aptior inveniri.

CAPUT XXI. Imperator ad regem Hierosolymorum nuntios dirigit, simulans se habere propositum loca visitandi venerabilia; et super eodem recipit a rege responsum.

Videns itaque imperator, civitatis optatum omnino sibi et suis negatum esse introitum, sperans hieme transcursa, grata veris redeunte clementia, circa Antiochiam etiam invitis civibus, aliquid pro votis obtinere; dissimulat mentis conceptum, et occultandi gratia propositi, ad dominum Fulconem Hierosolymorum regem, magnae nobilitatis viros dirigit, significans quod devotionis et orationis gratia, et ut contra hostes in partibus illis opem ferat, libenter, si ita Christianis videretur, veniret. Rex autem, habito consilio, ad ejus petitionem responsa ferentes nuntios remittit, dominum Anselmum Bethlehemitam episcopum, dominum Gaufridum, abbatem templi Domini, Graeca lingua peritum; Roardum arcis Hierosolymitanae castellanum, dicens: Regnum arctissimum esse, nec ad sufficientiam tantae multitudinis, alimentorum copiis abundare; nec tantos, nisi cum famis et rerum necessariarum periculo, sustinere posse exercitus. Verumtamen, si cum decem millibus, ejus Deo amabili placeret imperio, usque ad urbem beatam et loca nostrae salutis venerabilia pervenire, et aliquid pro votis disponere, omnes cum summis desideriis ei obviam exirent; et cum omni laetitia et mentis exsultatione ejus susciperent adventum; et tanquam domino et maximo principi orbis terrarum obedirent. Quod audiens imperator et contra imperialem gloriam reputans, cum tam modica manu proficisci, qui tot millibus semper stipatus incedere consueverat, verbo supersedit; remissisque nuntiis, multa liberalitate, honore et gratia praeventis, ver operiens futurum, hiberna in Cicilia circa Tarsum tempora peregit; aestate proxime futura promittens, et animo gerens, magnum aliquid, et perenni dignum memoria, in Syriae partibus se facturum. Interea quidam nobilis homo Paganus nomine, qui prius fuerat regius pincerna, postmodum habuit terram trans Jordanem, postquam Romanus de Podio, et filius ejus Radulphus, meritis suis exigentibus, ab ea facti sunt exhaeredes et alieni, in finibus Arabiae secundae, castrum aedificavit cui nomen Crahc, natura loci, simul et opere manufacto, munitum valde, juxta urbem antiquissimam ejusdem Arabiae metropolim, prius dictam Raba, in cujus obsidione mandato David, et Joab studio, Urias innocens legitur occisus; postea vero dicta est Petra deserti, unde et secunda Arabia hodie dicitur Petracensis.

CAPUT XXII. In Cilicia moram faciens, lethaliter sauciatur imperator, dum venationi dat operam.

Interea circa veris initium, antequam soleant reges exercitus ad bella producere, imperator Constantinopolitanus, silvarum et nemorum, venandi gratia, vehementissimus amator, tollendi studio fastidii, et longa id exigente consuetudine, saltus cum solito et ad hoc deputato comitatu ingreditur; dumque feras solita persequitur diligentia, arcum manu bajulans, et sagittis gravidam de more gestans pharetram, ecce aper, canum deprehensus industria, et importunitate fatigatus, latratibus actus acerbis, ante dominum imperatorem in insidiis positum, necessario habuit transitum; qui correpta mira celeritate sagitta, arcum implet nimis, et sagittae acie toxicata, se ipsum in ea manu vulnerat, qua regebat arcum. Sumpto itaque ex tam levi causa in proprio corpore mortis responso, silvas, morbi compellente molestia, deserens, in castra se contulit; accitaque medicorum frequentia, rem aperit, et sui ipsius mortis causam se existere, dicere non veretur. Illi autem pro domini sui salute valde solliciti, curam adhibent; sed recepta interius pestis mortifera, remedia non audit, et serpens interius et ad interiora progrediens, salutis vias intercludit; unum tamen dicunt et singulare, sed tanto indignum principe, posse adhiberi remedium: si laesa manus, in qua vis tota mali adhuc contineretur, antequam reliquas corporis partes adhuc illaesas inficiat, praecidatur. Hoc vir audiens magnanimus, licet doloris angeretur immensitate, et mortem non dubitaret adesse prae foribus, imperiali tamen majestate constanter observata, sprevit; et respondisse dicitur: Indignum esse, ut Romanum imperium una manu regatur! Sinistro igitur eventu, et quo periculosior intervenire nullus poterat, attonitus concutitur exercitus omnis; et pro tanti principis defectu, dolor universas occupat legiones; moeror et anxietas corda sibi vindicant singulorum, et castra omnino insperata replent amaritudine.

CAPUT XXIII. Sublimato ad imperium juniore filio, aefungitur imperator. Exercitus, duce Manuele imperatore substituto, domum revertitur.

Videns interea dominus imperator, tanquam vir providus et discretus, sibi certum imminere mortis diem, vocatis ad se consanguineis et affinibus, quorum multa eum turba semper sequi consueverat, primoribus sacri palatii et exercituum primiceriis, de successore imperii inter eos suscitat quaestionem: plurimum dubius quid faciat, an majori natu filiorum suorum Isaacio, quem cum funeribus fratrum suorum ab Attalia, ut praemisimus, remisit Constantinopolim, cui de jure regni primitiva videbantur competere; an juniori filio, qui secum erat, qui optimae et praecipuae erat indolis adolescens et futurus magnus ab omnibus dicebatur, imperii committeret gubernacula. Subjungit etiam et dubitationis causam, dicens: Si huic sceptra imperii concesserimus, legibus humanitatis, quae primogenitum merito faciunt potiorem, videbimur contraire; si vero illi, communibus observatis judiciis, moderamen imperii contulerimus, non erit qui hos exercitus, et totius robur et gloriam Romani imperii domum reducat incolumes. Hostibus enim interjectis, insidias molientibus et undique corrogantibus suffragia, non nisi cum periculo, sine rectore posse pertransire legiones, certum videbatur. Erat autem inter principes vir magnificus, Megadomesticus Joannes nomine, qui cum suis Isaacio multum affectabat imperium conservari; et de incolumi legionum ad propria reditu, dubitantem imperatorem nitebatur confirmare. Porro Manuel junior filius, qui ibidem cum patre praesens erat, universi exercitus, et maxime Latinorum favore et praeconiis extollebatur. De principibus quoque nonnulli ad ejus promotionem omnimodam dabant operam. Patris quoque in eumdem, quia prudentior, et in armis magis strenuus, et omnino affabilior videbatur, affectus magis et gratia erat proclivior; angebat eum etiam maxime exercitus cura propensior. Sic igitur post multam deliberationem, auctore Domino, obtinuit junior filius, et exhibita sibi in patris praesentia, et eo mandante imperiali reverentia, ocreis, ut mos est in illo imperio, insignitus purpureis, ab universis legionibus certatim Augustus est appellatus. Sic domino Manuele ad apicem promoto imperialem, pater ejus inclytae recordationis, vir inclytus, liberalis, pius, clemens et misericors, in fata concessit. Fuit autem statura mediocris, carne et capillo niger; unde et cognomento dicitur etiam hodie Maurus; facie despicabili, sed moribus conspicuus, et actibus insignis militaribus. Defunctus est itaque sub Anavarza, urbe antiquissima, quae est secundae Ciliciae metropolis, in eo loco qui dicitur Pratum Palliorum, anno ab Incarnatione Domini 1137, mense Aprili, imperii vero vicesimo septimo; vitae vero . . . . . . Tandem vero compositis in ea regione negotiis, dominus imperator cum omni sospitate Constantinopolim suos reduxit exercitus; ubi fratrem natu se priorem, palatium, audita patris morte, jam obtinentem, per Misticonem suum, qui palatio et thesauris praeerat universis, missis occulte litteris, ex improviso captum, et nihil tale veritum, in vincula conjecit. Sed postmodum, postquam urbem regiam solemniter ingressus est, per interventionem communium consanguineorum et principum sacri palatii fidelem operam, fratri reconciliatus est; sicque cum tranquillitate debita, juxta patris supremum judicium, obtinuit dominus Manuel monarchiam, fratrem suum tanquam primogenitum, multiplici non cessans, quandiu vixit, honore praevenire, et gratia prosequi cumulatiore.

CAPUT XXIV. Rex et regni principes, ante Ascalonam castrum fundant, cui nomen Ibelin.

Interea dominus rex Hierosolymorum Fulco, et alii regni principes, una cum domino patriarcha et aliis Ecclesiarum praelatis, volentes Ascalonitarum insolenter nimis desaevientium impetus refrenare, et discurrendi per regionem, nimiam aliquatenus arctare licentiam, constituunt de communi voto, in campestribus juxta urbem Ramulam, non longe a Lidda, quae est Diospolis, castrum aedificare. Erat autem in eadem regione collis aliquantulum editus, supra quem unam de urbibus Philistinorum, traditiones habent fuisse constitutam, Geth nomine, juxta illam aliam eorum civitatem, quae dicta est Azotum, ab Ascalona distans milliaribus decem, non longe ab ora maritima. Convenientes igitur unanimiter ex condicto, in praefato colle, firmissimo opere, jactis in altum fundamentis, aedificant praesidium, cum turribus quatuor, veteribus aedificiis, quorum multa adhuc supererant vestigia, lapidum ministrantibus copiam; puteis quoque vetusti temporis, qui in ambitu urbis dirutae frequentes apparebant, aquarum abundantiam, tum ad operis necessitatem, tum ad usus hominum largientibus. Perfecto igitur castro et partibus omnibus absoluto, cuidam nobili viro et prudenti, de communi traditur consilio, domino videlicet Baliano seniori, Patri Hugonis, Balduini et Baliani junioris, qui omnes ab eodem loco cognominati sunt de Hibelin; hoc enim nomen illi erat loco, antequam etiam castrum illic aedificaretur. In cujus custodia et hostium persecutione, cujus gratia municipium erat conditum, diligentem habuit vir praedictus vigilantiam; et post ejus obitum praedicti ejus filii, viri nobiles et in armis strenui, in nullo segnius, quousque praedicta civitas nomini restituta est Christiano, diligentissima tenuerunt custodia.

CAPUT XXV. Iterum ante eamdem Ascalonam de communi principum consilio castrum aedificatur, cui nomen est Blanca guarda.

Anno proxime subsecuto, videntes regni principes, et ipso rerum experimento plenius cognoscentes, in fundatione duorum praesidiorum, Bersabee videlicet et Hibelin, contra Ascalonitarum superbiam se plurimum profecisse, et eorum ex maxima parte repressam insolentiam, impetus tardiores, debilitatos conatus, adjiciunt tertium aedificare, ut amplioribus molestiis et multiplicatis in gyrum municipiis, urbem affligant, et quasi obsessis, frequentius terrorem, et cum terrore pericula incutiant magis repentina. Erat autem in ea Judeae parte, quae a montibus declinans, campestribus incipit esse contermina, secus Philisthiim fines, in tribu Simeon, ab Ascalona octo distans milliaribus, locus quidam, qui ad montana comparatus, collis, ad planiorem vero regionem collatus, mons sublimis poterat appellari, et loco nomen Arabice Tellesaphi, quod apud nos interpretatur mons sive collis clarus. Hic complacuit prudentioribus, praesidium fundari, eo quod aliis quae ad usus similes facta erant municipiis, et civitati vicinius, et loco situque munitiore videretur. Proposito igitur satisfacientes, dominus rex et principes ejus, una cum domino patriarcha et praelatis ecclesiarum, circa veris initium, hieme transcursa, ad locum unanimiter conveniunt, et vocatis artificibus, simul et populo universo necessaria ministrante, aedificant solidis fundamentis et lapidibus quadris oppidum, cum turribus quatuor congruae altitudinis. Unde usque in urbem hostium liber esset prospectus, hostibus praedatum exire volentibus valde invisum et formidabile; nomenque ei vulgari indicunt appellatione, Blancha guarda, quod Latine dicitur alba specula. Castrum ergo perfectum et omnibus suis partibus absolutum, dominus rex in suam suscepit custodiam, et tam victu quam armis sufficienter munitum, viris prudentibus et rei militaris habentibus experientiam, quorum nota est fides et probata devotio, servandum commisit. Qui frequenter per se, frequentius adjunctis sibi ex aliis municipiis ad usus similes aedificatis, militibus, egredientibus hostibus occurrebant, eorum evacuantes molimina; nonnunquam vero ipsi Ascalonitas lacessentes, gravia inferebant eis discrimina et de eis saepius triumphabant. Porro, qui circumcirca possidebant regionem, praedicto confisi munimine et vicinitate castrorum, suburbana loca aedificaverunt quamplurima, habentes in eis familias multas et agrorum cultores; de quorum inhabitatione facta est regio tota securior, et alimentorum multa locis finitimis accessit copia. Inter haec Ascalonitae videntes urbem per gyrum praesidiis inexpugnabilibus vallatam, coeperunt de statu suo solito amplius diffidere, et principem Aegypti potentissimum, cui nihil amplius residui de universa regione factum erat, dominum suum, nuntiis frequentibus commonere, ut pro urbe, quae imperii sui robur erat, gereret sollicitudinem.

CAPUT XXVI. Regina in loco cui Bethania nomen, monasterium aedificat, et amplissimo ditat patrimonio, sororem ibi praeficiens.

Interea per Domini superabundantem gratiam, regno ad aliquam tranquillitatem redacto, concepit domina Milisendis, piae recordationis regina, pro remedio animae suae et parentum suorum, pro salute quoque mariti et liberorum, si locum inveniret juxta cor suum, monasterium sacrarum virginum fundare. Erat autem ei soror, inter caeteras junior, Iveta nomine, quae in monasterio Sanctae Annae matris sanctae Dei genitricis, vitam sanctimonialem erat professa. Hujus etiam intuitu plurimum ad praedictum propositum domina movebatur regina; indignum enim videbatur ei ut regis filia, tanquam una ex popularibus in claustro alicui subesset matri. Transcursa igitur mente universa regione, et diligenter investigato, quisnam inveniretur aptior ad fundandum monasterium locus; tandem post multam deliberationem, placuit Bethania, castellum Mariae et Marthae, et Lazari fratris earum, quem dilexit Jesus, familiare Domini diversorium et domicilium Salvatoris. Is autem locus ab Hierosolymis distat stadiis quindecim, juxta verbum Evangelistae, ultra montem Oliveti, ad Orientem situs, in declivo ejus montis. Erat autem idem locus ecclesiae Dominici Sepulcri proprius; pro quo domina regina tradens canonicis urbem prophetarum Thecuam, locum in proprium recepit. Ubi quoniam quasi in solitudine erat, et hostium patere poterat insidiis, turrim munitissimam quadris et politis lapidibus, officinis distinctam necessariis, multis sumptibus aedificari praecepit, ut Deo dicatis virginibus contra subitos incursus non deesset praesidii inexpugnabilis solatium. Turri igitur constructa, loco ad aliquem modum ad cultum religionis praeparato, sanctimoniales induxit feminas, matrem eis constituens annosam quamdam et in religione probatam, venerabilem matronam, multa Ecclesiae conferens praedia, ita ut in bonis temporalibus, nulli monasteriorum, virorum aut mulierum inferior haberetur; imo, ut dicitur, plus aliarum qualibet ecclesiarum abundaret. Inter caeteras enim possessiones, quas praedicto venerabili loco contulerat, locum famosissimum, et omnium commoditatum abundantia simul refertum, in campestribus Jordanis situm, Jericho, cum suis pertinentiis liberaliter assignavit. Contulit etiam eidem monasterio sacra utensilia, ex auro et gemmis, et argento, ad multam quantitatem, simul et holoserica ad decorem domus Dei; sed et indumenta tam sacerdotalia quam levitica, et omnis generis, prout disciplina exigebat ecclesiastica. Defuncta quoque illa venerabili matrona, quam eidem praefecerat loco, ad intentionem rediens, sororem suam, de consensu domini patriarchae et sororum sanctimonialium conniventia, eidem praefecit monasterio; cum qua etiam adjecit plura in calicibus, libris et caeteris quae ad ecclesiasticos respiciunt usus, ornamenta, locum non cessans, quandiu vixit, intuitu animae suae et sororis, quam unice diligebat, gratia ampliare.

CAPUT XXVII. Rex in campestribus Acconensibus leporem agitans, de equo ruit praeceps; moritur; Hierosolymis inter suos praedecessores sepelitur.

Accidit autem illis diebus, quod cum dominus rex, una cum domina regina transcurso autumno, in civitate Acconense moram faceret, voluit regina, sublevandi gratia fastidii, extra urbem ad loca quaedam suburbana, fontibus irrigua, causa recreationis exire: quo dominus rex, ut solatium reginae non deesset, adjecit etiam ipse, cum solito comitatu proficisci. Dumque inter eundum esset, accidit casu ut qui agmina et comitatum praeibant pueri, leporem in sulcis jacentem excitarent, quem fugientem clamor prosecutus est universorum. Rex autem, arrepta lancea, ut eumdem leporem insectaretur, sinistro actus casu, equum ad illas coepit urgere partes, et cursui vehementer instare. Tandem inconsulte festinans equus in praeceps agitur; corruensque in terram, regem dedit praecipitem, jacentique prae casus dolore attonito, sella caput obtrivit, ita ut cerebrum tam per aures, quam per nares etiam emitteretur. Ad hunc casum, universus qui praeibat et qui sequebatur, facti acerbitate perterritus, conversus est comitatus, et jacenti opem ferre volentes, exanimem reperiunt, cui neque vox erat, neque sensus. Regina vero, comperta mariti morte tam inopinata, et sinistro saucia casu, veste et capillo lacera ejulans, et doloris immensitatem suspiriis contestans et lamentis, in terram corruens, corpus amplectitur exanime. Non sufficit humor oculis, prae fletus ubertate continui; et vox, doloris interpres, crebris interrumpitur singultibus; nec dolori satis fit, licet nihil aliud sit sollicita quam dolori satisfacere. Familia quoque lacrymis, voce et habitu moerorem contestans, anxietatis nimiae lugubria praetendit argumenta. Nuntiatur interea, et fama circumvolante divulgatur per urbem Acconensem, regis miserabilis interitus; et ad partes illas certatim turbae confluunt, intueri volentes factum inauditum quod acciderat. Inde cum lacrymis in praedictam urbem deportatus, triduo, sine sensu, tamen adhuc palpitans, protraxit vitam; quarta demum die, Idibus videlicet Novembris, anno ab Incarnatione Domini 1142, regni vero ejus anno undecimo, deficiens, in senectute bona ultimum clausit diem. Inde Hierosolymam cum debita delatus honorificentia, occurrente universo clero et populo, in ecclesia Dominic Sepulcri, sub monte Calvariae introeuntibus ad dextram, secus portam, inter alios felicis memoriae reges, ejus praedecessores, per manum domini Willelmi, venerabilis Hierosolymorum et piae recordationis patriarchae, regia magnificentia sepultus est; duobus superstitibus liberis, adhuc impuberibus relictis, Balduino videlicet primogenito annorum tredecim, et Amalrico annorum septem; reseditque regni potestas penes dominam Milisendem, Deo amabilem reginam, cui jure haereditario competebat.

William of Tyre Medieval Latin The Latin Library The Classics Page