IACOBUS DE VORAGINE
HISTORIA DE SANCTO ALEXIO

Alexius fuit filius Euphemiani, viri nobilissimi Romanorum et in aula imperatoris primi. Cui tria milia puerorum assistebant, qui zonis aureis cingebantur et vestimentis sericis induebantur. Erat autem praefectus Euphemianus valde misericors et singulis diebus in domo sua tres mensae pauperibus, orphanis, viduis et peregrinis parabantur. Quibus strenue serviebat et hora nona ipse cum viris religiosis cibum in timore Domini capiebat. Cui uxor nomine Aglaes eiusdem religionis ac propositi erat. Cum autem filium non haberent, ad preces tamen suas Dominus contulit iis filium, post quem ipsi deinceps in castitate vivere firmaverunt. Traditus autem puer liberalibus disciplinis. Cum omnibus philosophiae artibus ipse floreret et iam ad puberem aetatem pervenisset, puella sibi de domo imperiali eligitur et sibi in coniugem copulatur. Venit nox, in qua cum sponsa sua suscepit secreta silentia. Tunc sanctus iuvenis coepit sponsam suam in Dei timore instruere et ipsam ad virginitatis provocare pudorem. Deinde anulum suum aureum et caput balthei, quo cingebatur, sibi servanda tradidit dicens: "Suscipe hoc et serva, donec Deo placuerit, et Dominus sit inter nos."

Post hoc de substantia sua accipiens ad mare discessit adscendensque occulte navem Laodiceam usque devenit indeque pergens in Edessam civitatem Syriae profectus est, ubi imago Domini nostri Iesu Christi sine humano opere facta in sindone habebatur. Quo perveniens omnia, quae secum detulerat, pauperibus distribuit et vestimenta vilia induens cum ceteris pauperibus in atrio Dei genitricis Mariae sedere coepit. De eleemosynis vero, quantum sibi sufficere poterat, sibi retinebat. Cetera vero aliis pauperibus erogabat.

At vero pater de recessu filii plurimum ingemiscens per universas mundi partes pueros suos misit, qui eum inquirerent diligenter. Quorum cum aliqui ad civitatem Edessam venissent, ab eo cogniti, sed ipsi eum minime cognoscentes eidem cum ceteris pauperibus eleemosynas tribuerunt. Quas accipiens Deo gratias agens dixit: "Gratias tibi ago, Domine, quia a servis meis eleemosynam recipere me fecisti." Reversi autem pueri renuntiant patri, quod nusquam valeat reperiri. Mater autem sua a die sui recessus saccum in pavimento cubiculi sui stravit, ubi evigilans lamentabiles voces dabat dicens: "Hic semper in luctu manebo, donec filium meum recuperavero. Sponsa vero ad socrum dixit: "Donec audiam de sponso meo dulcissimo, instar turturis solitaria tecum manebo.

Cum igitur in praedicto atrio XVII anno maneret in Dei servitio, imago tandem beatae virginis, quae ibidem erat, custodi ecclesiae dixit: "Fac introire hominem Dei, quia dignus est regno coelorum et spiritus Dei requiescit super eum. Nam oratio eius sicut incensum in conspectum Dei adscendit." Cum autem custos, de quonam diceret, ignoraret, iterum dixit: "Ille, qui foris sedet in atrio, ipse est." Tunc custos festinus exiit et ipsum in ecclesiam introduxit.

Quod factum dum cunctis innotesceret et ab omnibus venerari coepisset, humanam gloriam fugiens inde recessit et Laodiceam venit. Ibique navem ascendens cum in Tharsum Ciliciae vellet pergere, dispensante Deo, navis a ventis pulsa in Romanum portum devenit. Quod cernens Alexius ait intra se: "In domo patris mei ignotus manebo nec alteri onerosus ero." Patrem igitur a palatio redeuntem multitudine obsequentium circumdatum obvium habuit ac post eum clamare coepit:

"Serve Dei, me peregrinum in domo tua suscipi iubeas et de micis mensae tuae me nutriri facias, ut tui quoque peregrini dignetur Dominus misereri." Quod audiens pater ob amorem filii sui eum suscipi iussit et locum proprium in domo sua constituit et cibum de mensa sua tribuit et ministrum proprium delegavit. Ipse autem in orationibus perseverabat et corpus suum ieiuniis et vigiliis macerabat. Famuli autem domus ipsum multipliciter deridebant et aquam utensilium super caput eius frequenter fundebant et multas iniurias ei irrogabant, sed ipse ad omnia patiens valde erat. XVII igitur annos in domo patris permansit sic ignotus.

Videns igitur per spiritum, quod appropinquaret terminus vitae suae, chartam cum atramento petiit et totum ordinem vitae suae ibidem conscripsit. Dominica igitur die post missarum sollemnia in sanctuario vox de caelo insonuit dicens: "venite ad me omnes, qui laborati et onerati estis, et ego reficiam vos." Quod audientes omnes territi in facies suas deciderunt et ecce vox secundo dicens: "Quaerite hominem Dei, ut oret pro Roma." Quaerentibus illis et minime invenientibus iterum dictum est: "In domo Euphemiani quaerite." Requisitus ille se nihil scire de hoc dicebat. Tunc imperatores Arcadius et Honorius una cum pontifice Innocentio ed domum praedicti viri venerunt et ecce minister Alexii ad dominum suum venit dicens: "Vide domine, ne ille peregrinus noster sit, quia magnae patientiae homo est."

Currens igitur Euphemianus eum defunctum reperit et vultum eius tamquam angeli rutilantem vidit voluitque chartam, quam in manu habebat, accipere, sed nequivit. Exeunte igitur eo cum hoc imperatoribus et pontifici retulisset et illi ad eum intrassent, dixerunt: "Quamvis peccatores sumus, regni tamen gubernacula gerimus et hic curam universalem regiminis pastoralis: Da igitur nobis chartam, ut sciamus, quae in ea scripta sunt." Et accedens pontifex chartam de manu sua accepit et ille eam statim sibi dimisit fecitque eam legi coram omni populo et multitudine et patre ipsius.

At Euphemianus hoc audiens nimio dolore conturbatus obstupuit et factus exanimis resolutusque viribus in terram decidit. Cum vero aliquantulum ad se rediisset, vestimenta sua scidit coepitque canos capitis sui evellere, barbam trahere atque semet ipsum discerpere ac super filii sui corpus exclamabat: "Heu me, fili mi, quare me sic contristasti et per tot annos mihi dolores et gemitus incussisti! Heu me miserum, quia te video baculum senectutis meae in grabato iacentem et non loquentem mihi, heu me, qualem consolationem de cetero habere potero!" Mater vero eius hoc audiens, quasi leaena rumpens rete, scissis vestimentis ruens coma dissoluta ad caelum oculos levabat, et cum prae nimia multitudine sanctum corpus adire non posset, clamavit dicens: "Date mihi, viri, aditum, ut videam filium meum, ut videam consolationem animae meae et qui suxit ubera mea." Et cum pervenisset ad corpus, incumbens super illud clamabat: "Heu me, fili mi, lumen oculorum meorum, quare sic fecisti et tam crudeliter nobiscum egisti! Videbas patrem tuum et me miseram lacrimantes et non ostendebas te ipsum nobis. Servi tui iniuriabantur tibi et sustinebas." Et iterum atque iterum prosternebat se supra corpus et nunc bracchia super illud expandebat, nunc manibus angelicum vultum contrectabat osculansque clamabat: "Plorate mecum omnes, qui adestis, quia per XVII annos eum in domo mea habui et non cognovi, quia unicus filius meus esset. Servi etiam eum conviciabantur et alapis percutiebant. Heu me, quis dabit oculis meis fontem lacrimarum, ut plangam die ac nocte dolorem animae meae!" Sponsa vero eius induta veste Adriatica cucurrit plorans et dicens: "Heu me, quia hodie desolata sum et apparui vidua. Iam non habeo, in quem conspiciam nec in quem oculos levem. Nunc ruptum est speculum meum et periit spes mea. Amodo coepit dolor qui finem non habet." Populus autem audiens hoc lacrimabiliter flebat.

Tunc pontifex cum imperatoribus posuerunt corpus in honorato feretro et duxerunt in mediam civitatem. Et nuntiatum est populo inventum esse hominem Dei, quem civitas tota quaerebat, et omnes obviam currebant sancto. Si quis autem infirmus illud corpus sanctissimum tangebat, protinus curabatur. Caeci visum recipiebant, daemoniaci curabantur. Imperatores autem tanta mirabilia videntes coeperunt per se cum pontifice lectum portare, ut et ipsi sanctificarentur ab eodem corpore sancto. Tunc imperatores iusserunt copiam auri et argenti in plateis spargi, ut turbae occuparentur amore pecuniarum et sinerent corpus sancti perducere ad ecclesiam. Sed plebs amore pecuniarum seposito magis ac magis ad tactum sacratissimi corporis irruebat. Et sic cum magno labore ad templum sancti Bonifatii martyris illud tandem perduxerunt. Et illic per septem dies in Dei laudibus persistentes operati sunt monumentum ex auro et gemmis et lapidibus pretiosis, in quo sanctum corpus cum magna veneratione collocaverunt. De ipso quoque monumento ita suavissimus odor fragravit, ut omnibus videretur aromatibus esse plenum. Obiit autem XVI. cal. Augusti circa annos Domini CCCXCVIII.

Christian Latin The Latin Library The Classics Page