HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM

Fuit quidam Rex, qui convocatis septem sapientibus filium suum coram eis aduxit et erudiendum tradidit. Unus autem ex ipsis, Syndebar nomine, diligenter conditiones et bonas habitationes pueri contemplatus ait: Vera est iuventus et puritas pueri, et puto quod sapientior erit quam ego, et modo scivi et iam congratulor in sapientia sua, cum creverit, dum video quia non est similis sui. Dixerunt alii sapientes: Verba Sindebaris sunt ut nubila, tonitrua, fulgura, quando (non) est ymber aque in eis. Dixit Sindebar: Non cognoscitis quia sapientia est in homine sicut muscus et ambra? Que quanto plus tanguntur, tanto magis dant odorem suum. Sic et sapientia çelum suscitat illum. Adhuc respondit alius et dixit: Hec (sunt) verba quorum nullus est qui cognoscat veritatem, usque dum videat eorum novissima, nec aliquis potest ea laudare, donec videat eorum finem, et hec sunt: Navis in pelago maris usque dum intrat portum, et bellator in prelio donec reddeat victor, et eger usquequo de egritudine convalescat, et pregnans usque dum pariat, et triticum donec reponatur in fovea. Similiter verba Sindabaris laudari non possunt, donec | eorum videatur effectus. Hec audiens Sindibar iratus est valde in socios dixitque ad Regem: Vivat Rex! Ego docebo filium tuum, ut vincat sapientiam omnium sapientum. Sed concede mihi petitionem cordis mei quam posco a te; quodsi non fecero, tradam vitam meam iugulo ante regalem curiam. Postremo turbati sunt sapientes et dixerunt: Perimet capita nostra coram rege. Et adiecerunt: Manifestemus Sindebarem esse sapientem ut dicta oris sui conprobant, qui vult filium Regis instruere super omnes sapientes. Tunc Rex dixit Sindebari: Sindebar facundissime, si feceris quod dixisti, vives; sin autem, morieris. Et Sindebar tulit omnia que erant sibi necessaria suo magisterio. Et Rex scripsit annum et mensem, diem ac horam et dedit ei puerum. Deinde Sindebar hedificavit templum iuxta desertum et pinxit in tecto astra et stellas et scripsit in parietibus omne lignum, et non erat cum eis, excepto uno eunucho sene qui ministrabat eis. Deinde studuit Sindibar breviter et comode instruere puerum, et pervenit ad tempus statutum. Et fecit eum sapientiorem sapientibus terre sue.

Post hec direxit Rex ad Sindibarem dicens: Ecce tempus statutum, nunc que est voluntas tua? Hiis auditis Sindibar misit ad Regem: Si placet tibi, domine Rex, crastino veniet ad te filius tuus sicut est desiderium anime tue. Audiens Rex letatus est vehementer et congregavit omnes principes terre et sapientes. | Et in illa nocte dixit Sindibar ad filium regis: Ego misi ad patrem tuum nuncium ut cras pergas ad eum, et non aspexi in astronomia quid patiaris. Nunc ergo in hac nocte videamus in astronomia. Tunc aspexit Sindibar in astronomia et cognovit quod si puer loqueretur usque ad . VII. dies, quod mori deberet. Hec videns Sindebar manibus se verberans dixit: Heu me, quid agam? Respondit ei puer et dixit: Quid habes, magister, aut quid vidisti? Et dixit ei magister: Vide tu in astronomia et cognosces, cur hoc facio. Tunc prospiciens puer cognovit ea que magister viderat et ait: Nolo ut irascaris, magister, quia, si mihi precipias ut .VII. mensibus os meum non sit apertum, tua precepta non erunt repudiata. Respondit magister et dixit: Ego misi nuncium ad patrem tuum ut cras ad eum pergas, quia tempus constitutum accessit quod fuit inter nos. Rex autem congregabit principes suos et sapientes. Tu vero cum nunciis patris tui ibis ante tribunal Regis, ego autem ero absconditus privatim. Tunc fecit magistri precepta et venit ante Regis presenciam et adoravit Regem. Videns autem Rex quod non esset cum eo magister suus, turbatus est valde et interrogavit eum, puer vero nihil respondit minime. Et similiter interrogaverunt eum principes, quibus nihil respondit. Et dixit Rex sapientibus: Quid dicitis de hoc? Sapientes dixerunt: Nunc, rex, Sindebar quesivit puerum ad instruendum et fortasse vidit cor eius clausum et dedit ei pocionem ad | aperiendum cor eius et potus presit linguam eius ideoque obmutuit. Ut autem audivit hoc Rex, vociferatus est vociferatione magna et amara et cepit agitare capud et evellere barbam, scindens vestimenta sua. Interea venit quedam puellarum suarum que creverat cum filio Regis, quam Rex amabat plus omnibus mulieribus, et dixit: Domine mi Rex, si placet tibi, concede mihi puerum, quia ipse diligit me sicut sororem suam; nam nunquam fuit illi ocultum quod michi non manifestaret. Unde forsitan suadebo illi in verbo et intelligam si mutus est an non. Cui dixit Rex: Tolle eum. Tunc duxit eum in thalamum et suasit illi in multis et intellexit puerum per sapientiam tacuisse. Dixitque ei: Relinque hec omnia. Cognosco enim quoniam non es mutus neque amens, sed pro facundia tui animi hec peragis. Ut enim cognosco quandam de puellis regis amas et cupis invenire locum quo secum sedeas et petere eam de rege ut ego. Unde coniungas te illi, quia hec est illa quam queris. Que enim in puellis regis similis mihi? Tu pulcer es, et ego pulcrior. Etenim pater tuus senuit, et non est iam fortitudo in eo ad regendum. Disponamus ergo fedus inter nos: ego interficiam eum, et tu solus regna tenebis, et ego uxor tua ero coniugata gaudio. Ut autem audivit puer hec verba. Comotus est valde et pre nimia ira oculi eius pleni sanguine sunt, strinsitque os suum dentibus et ait: Faciam hec tua verba amodo ad .VIII. dies omnibus nota. Tunc | prospexit puella iuvenis iram; qua nimis terita dixit in corde suo: Si ego non interficio eum in medio istorum septem dierum, me mori faciet. Et surrexit confestim et scidit vestimenta sua, rumpens capillos, scindens genas cum ungue, et magna voce clamans intravit ad regem et dixit: Rex magnifice, nonne dixisti filium tuum esse mutum? Quod mihi non videtur verum; nam hoc tam diu pro industria fecit donec me in cubiculum duxit, et mecum concumbere quesivit. Quo audito Rex turbatus est valde et accendens iram suam in filium ait: Ad inpudentiam mihi inputabitur, si hoc a me scandalum non eiecero. Hoc maximo dolore Rex comotus precepit gladiatoribus morti eum confestim tradere et caput eius ante presentiam suam portari.

Inter hec mala consiliati sunt septem sapientes et dixerunt: Ecce Rex filium habet unum et non alium: quem si hodie mori fecerit, cras penitebit, et postea erit super nos, quoniam non mitigavimus iram eius. Unde ambulet sex de nobis qui liberent puerum a manibus percuciencium, et unus pergat ante regem qui regis iram quietet. Et videntes celerius sapientes iuerunt ad liberandum puerum a gladiatoria manu. Et septimus venit ante regem et flexis genibus adoravit eum et dixit: Domine mi Rex, deprecor noli despicere faciem servi tui qui | cupit tibi pauca referre. Exaudi consilium servi tui, quoniam sapientes libenter prebent aurem ad consilium; et si totus populus aliquid sine consilio facit, imperialem tamen hoc non decet facere maiestatem. Et nosti quod cum dominus aliud iusserit statim, sic et postea si peniteat penituisse non iuvat. Et aliquando cogitat homo plura esse vera que vera non sunt. Et cave ne accidat tibi sicut evenit cuidam Regi, cui nomen erat Versura. Et dixit Rex: Quid evenit ei? Tunc sapiens dixit:

1. Primi sapientis prima historia: Leo

Quidam Rex fuit in seculo temporibus illis larga manu et dilectus ab omnibus militibus propter suam largitatem. Tunc quedam puella pulcra ad videndum floreque eleganti coniuncta erat marito, cuius domus iuxta domum regiam sita erat. Quam Rex adamavit. Surgens autem Rex cum duobus eunuchis suis nocte ivit ad domum illius inpetum faciens. Ut autem vidit mulier regem, tremefacta dixit: Ecce ancilla tua in manu tua est, fac in me quod placet in oculis tuis; sed si vis, domine mi, mundabor et ungam me et postea veniam in cubile ad regem. Tunc Rex ait: Facito. At mulier posuit librum ante regem et ait: Legat interim dominus meus in libro hoc. Quo facto mulier illa concussa metu clanculo per aliud hostium fugam petiit. Et sedens Rex in libro (legit), donec invenit scriptum quod adulterium aliene nupte magnum delictum est. Et intellexit Rex quod sapienter fecisset | mulier, dum fugam inruiit. Surgens autem Rex recessit et oblitus est virgam quam manu tenebat, et ipsamet mulier non cognovit. Veniens interim maritus mulieris in domum suam, aparuit virgam regis, et dixit: Verum est quod Rex iacuit cum uxore mea. Et timuit exinde altercari cum ea, sed non est locutus ei nec bonum nec malum nec comedit cum ea nec iacuit. Unde mulier ivit ad domum patris sui et fuit ibidem .30. diebus. Tunc pater ac fratres illius perrexerunt ad regem et inclinatis capitibus dixerunt: Vivat Rex! Nos dedimus viro isti agrum qui sub nostra fuerat ditione, ita ut ab eo coleretur et eum adaquaret et sereret et fructificaret et faceret messem. Hic autem cunctis diebus quibus in ipsa terra fuit eam coluit et adaquavit et fructuosam reddidit. Sed iam per multum tempus eam relinquid, unde sicca et multum aspera facta est. Rex autem audiens dixit illi viro: Tu inde quid dicis? Et ille ait: Domine, verum est quod hii mihi terram dederunt et ego eam colui et seminavi ut decuit, sed quadam die in dicta terra vestigia leonis inveni; unde perteritus timui ne leo ibi me inveniret. Ideo dimisi eam. Rex autem eorum verba protinus intellexit et dixit: Scimus in illa terra leonem visum, in qua si fractam aperuit, sepem tamen non transivit nec fructum comedit, et vivat leo qui iam ad eam gressum suum non retorquet. Tunc cognovit homo regem non habuisse uxorem suam. -Sic, domine | mi Rex, multa putantur vera que non sunt. Unde noli interficere filium tuum pro verbis uxoris tue, ne a verbis illius decipiaris, quoniam decepcio mulieris plurima est. Et ne eveniat tibi fortuito sicut cuidam homini de uxore sua. Ait Rex: Dic quomodo fuit. Dixit sapiens:

2. Primi sapientis secunda historia: Avis

Quidam homo decoram nimis habebat uxorem et erat çelans super eam. Quadam vero die quesivit ire in aliam civitatem et pre nimio çelo quem habebat in coniugem emit unam avem que vulgo vocatur pica et posuit eam in cubili suo. Cui dixit: Aspice et excuba et omnia que gesta fuerint mihi, cum venero, narra. Mulier nesciebat avem illam se suo marito accusaturam. Pergente autem viro vocavit privatim amicum suum, et concubuit cum ea omnibus diebus quibus vir eius absens fuit. Anno uno peracto venit vir eius et clanculo picam interrogavit. Illa vero retulit omnia visa. Mox iratus dominus uxorem de domo expulit. Illa autem ad domum cuiusdam vicine sue ivit et ille picam post eam misit. Mulier vero dixit ancille sue: Cur turbasti me dicendo facinora mea marito meo? Ancilla dixit: Non, domina, absit! Non ego feci talia, sed pica dixit domino nostro, quem adhuc non habeo notum. Respondit mulier: Faciamus ergo sibi aliquid inginii. Confestim tulit par unum macillenarum et inposuit super solarium domus et barile unum plenum aqua et scopam et unum stipitem igne accensum. Et ascendit nocte solarium cum | ancilla et iussit ancillam macinare cum macillenis, et illa infundebat aquam cum scopa et ita radiabat cum stipite in curia, ubi pica morabatur, excubans tota nocte. Mane autem facto pica motis pennis reversa est ad dominum suum. Tunc ille interrogavit picam et dixit. Non vidisti aliquid? Tunc pica dixit : Domine, quid potui videre? Tota nocte fuerunt tonitrua et coruscationes et pluvie. Dixit homo: Ubi fuerunt fulgura, coruscationes et tonitrua? Qualiter hoc mentiris, sic mentita es super uxorem meam. Quo dicto picam occidit et mulierem ad se revocavit et dedit ei dona et pacificatus est cum ea. -Ergo, domine mi Rex, vita falacias mulierum, ne forte dissipent caniciem tuam. Hiis auditis iussit Rex non occidi filium suum.

Altera autem die venit uxor regis et cecidit ad pedes eius et dixit: Audisti consilium tuorum consiliatorum qui sunt impii et falaces, nec facis vindictam filii tui qui quesivit denudare vestes patris. Unde videas tu et filius tuus tuique consiliatores, ne cadatis sicut cecidit lavator in profundum fluvii et filius eius et frater. Dixit ei Rex: Dic quomodo fuit hoc. Illa dixit:

3. Reginae prima historia: Lavator

Fuit quidam vir lavator vestimentorum in flumine Fixon, cuius filius ludebat in ripa fluminis. Pater autem non prohibebat eum, usque dum veniret in locum cavum, et mersum est caput eius. Cucurrit pater | ad liberandum eum, et lapsus est pes eius in lutum et cecidit in aquam. Cucurrit frater eius ad liberandum eos, et ipsi aprehenderunt pannos eius et gravati mersi sunt in profundum tenentes se invicem. - Sic, rex, cum filio tuo tuisque consiliatoribus submergemini, quia non vexastis eos. Quibus auditis mandavit Rex occidi filium suum.

Deinde consiliati sunt septem sapientes et dixerunt inter se: Ecce Rex audivit uxorem suam et iussit occidi filium suum. Heri frater noster liberavit eum. Et nunc liberemus eum invicem singuli habentes diem suam usque ad septem dies, et si post septem dies interfecerit eum, nos erimus innocentes. Et ambulaverunt sex ad liberandum eum de manibus gladiatorum. Et septimus venit ante regem et flexis genibus adoravit eum et dixit: Domine Rex, asculta verba servi tui et iube non occidi filium tuum festinatione, quoniam eris orbatus ut turtur et penitebit te et dolebis nihilque iuvabit te ut turturem. Dixitque Rex: Quomodo fuit? Dixit sapiens:

4. Secundi sapientis prima historia: Turtures

Duo turtures, masculus et femina, congregaverunt grana estivo tempore et inpleverunt nidum. Dixitque vir uxori: Cave ne tangas hec grana, quoniam in yeme, quando non poterimus invenire foris, comedemus illa. Dixitque femina: Libenter. Adveniente autem profunda estate grana adeo sicca (facta) sunt in nido quod devenerunt ad mediam partem. Tunc dixit masculus femine: Nonne ego dixi tibi: ne tangas victum in | estate? Et mox cepit eam percutere alis et rostro et sicut interfecit eam. Yemali autem tempore humida facta sunt grana et inflata inpleverunt nidum sicut prius. Et cogitavit masculus quod gratis et sine causa interfecerat feminam suam et penituit et doluit, quoniam remanserat solus. -Ita et tu, domine Rex, videas ne facias ut turtur, nec mulier faliat te, quia dum homo cernit feminam bonam et castam, tunc debet magis vitare illam. Et vide ne accidat tibi qualiter evenit cuidam negociatori de coniuge sua. Tunc Rex ait: Dic, qualiter fuit? Ille autem dixit:

5. Secundi sapientis secunda historia: Catula

Fuit quidam mercator, qui habebat uxorem bonam et castam quam diligebat valde. Volens itaque remocius ire dixit uxori sue: O cara uxor, ego volo aripere longum iter. Precor, iura mihi quod, si moriar, tu non queras acubare cum alio viro; et si tu mortua fueris, ego non coniungar alteri. Quod et fecerunt. Viro autem eunte ab illo die non petiit illa lavare corpus suum neque perungere nec egressa est limen domus sue. Quadam autem die puella transitum faciebat per eius vicum cum liris, citaris et cinbalis. Illa autem fecit se ad fenestram causa videndi. Continuo vidit eam quidam iuvenis et eam concupivit et pre nimio amore cecidit in lectum. Venit autem quedam anus ad visitandum eum. Cui dixit: Narra mihi, iuvenis, quid habes. Forsitan mea eris medicatus medela. Cui iuvenis dixit: Diligo uxorem talis viri, sed precor sis aminiculum nostro amori: tribuam tibi | grata dona. Ait anus: Sit hoc in me. Juit anus et fecit figmenta, quoniam sciebat illam nullo modo esse facturam voluntatem eius, et temperavit massam cum aliis et pipere et butiro et lacte et dedit cani sue. Et canis libenter comedit, quia sapuit sibi. Juit autem anus in domum puelle, et canis post eam. Videns autem puella anum illico surrexit et honoravit eam et posuit ei mensam cum deliciis, et canis stabat coram ea et respiciebat anum, ut daret sibi aliquid de mensa, et oculi eius lacrimabantur pre ardore piperis et aliorum. Cepitque anus similiter plorare. Cui dixit puella: Mi domina, quare ploras? Que dixit: Ista catula puella pulcra fuit nimis et filia mea fuit. Et dilexit eam quidam iuvenis, et noluit audire illum. Ille vero pre nimio dolore languit, clamavit ad dominum et conversa est in canem. Et modo ex quo me prospicit, sequitur et flet, eo quod non fecerit voluntatem iuvenis. Tunc dixit puella: Heu me, domina mi! Ecce quidam iuvenis amat me et pre amore cecidit in lectum; timeo enim, ne eveniat mihi ut catule tue. Sed perge queso et duc illum ad me, ut faciat voluntatem suam. Tunc festinavit anus ad iuvenem et non invenit eum dixitque: Ecce iuvenem non invenio: quero ergo alium et coniungam eum sibi et tollam mihi donum. Juit anus in vicum et reperit iuvenem unum et dixit ei: Est tibi, lumen iuvenis, ardor in puella pulcra nimis et in nectare ciborum et potuum? Cui iuvenis: Est itaque et multum. Et ipse erat maritus ipsius puelle. Dixit ipse | in corde suo: Ibo post istam et cognoscam ubi me ducet, quia non est meretrix in terra ista. Juitque post eam usque ad hostium domus sue. Mox intravit ipse cum nimio furore. Et ecce illa lavata et uncta musco levansque oculos et videns maritum cucurrit et accepit illum per capillos et barbam et ait: Omnia ad me hec pertinent, et hoc est fedus inter nos. Ego cognovi adventum tuum; ideo surrexi suadente (hac). Sic ergo fecisti in terra aliena? Quod cernens anus fugam aripuit. Ille vero precabatur uxorem dicens: Non dicas meam esse culpam, quia certe ipse hacmet turbatus sum et aduxit me huc. Illa vero clamabat: Non! Sic eciam ivisses in domum alienam, invide et inique. Ille vero dedit ei dona, et sic ipsa recepit eum in domum.-Unde, domine Rex, vita ne decipiaris a falaciis mulierum. Et precepit Rex ut non interficeretur filius suus.

Venit mulier die tercia et dixit Regi: Audisti consilium sapientum perfidorum et non interficis filium tuum, qui voluit fallere me ad ignoranciam senectutis tue? Faciet mihi deus vindictam in te et in consiliariis tuis, sicut fecit consiliario regis Boçre. Dixit rex: Quomodo fuit?

6. Reginae secunda historia: Striga + Fons

Fuit Regi Boçre filius unus et amabat eum sicut animam suam et non dimittebat eum exire extra civitatem, ne forte occurreret sibi langoris occasio. Rogavit autem puer quendam sapientem consiliarium patris, ut rogaret patrem suum ut equitaret et iret venatum. Tunc | consiliarius locutus est cum Rege, sicut voluit puer. Dixitque rex consiliario: Exi tu cum eo. Dixitque consiliarius: Libenter. Tunc exivit filius regis cum consiliario et videntes cervum in agro cucurrerunt post eum. Et dixit consiliarius: Relinquite filium Regis solum, ut sequatur cervum, et hoc causa adiscendi. Et secutus est filius Regis cervum et elongatus est a sociis suis et non potuit redire ad socios, quoniam erraverat in nemore. At illi quesierunt eum et non invenientes redierunt ad regem et dixerunt: Venit leo inter nos et comedit filium tuum. Tunc scidit Rex vestes suas et turbatus est pro filio. At puer erat in silva et vidit puellam formosissimam et clamavit ad eam et ait: Que es tu? Mox illa: Filia regis sum: sompnus decepit me iacentem super elephantem, qui eduxit me de via, et cecidi de eo et remansi hic. Accipe me super caballum tuum et libera me. Cui dixit puer: Etiam filius regis sum, et sic evenit mihi. Dixit puella: Ego cognosco viam. Et recepit eam in equo post se, et perrexerunt et venerunt ad qoddam desertum, et dixit puella: Descendo et lavabo pedes meos. Descendit et venit ad locum in quo morabatur. Videns autem puer quod moram feceret, descendit de equo et speculabatur a foramine parietis. Ecce puella erat striga, et stabat cum aliis et dicebat: Ego duxi filium regis usque huc. Alie autem strige dixerunt: Duc eum ad talem locum, et faciemus | voluntatem nostram. Audivit hoc iuvenis et timuit et reversus est in equum suum. Et striga reversa est in puellam et exiit et ascendit equum. Et ipse teritus tremebat pre nimio pavore et mutata est facies eius. Et cognovit mulier quod teritus esset et dixit: Quid times, puer? Ille respondit: Est mihi amicus fictus et malus et timeo eum. At illa: Nonne dicis quod pater tuus est Rex? Et ait ipse: Pater meus non habet potestatem in eum. Illa dixit: Decipe eum in argento et auro. Cui puer: Nequeo eum amicum facere argento vel auro. Illa autem dixit: Clama ad deum super ipsum. Puer autem erexit utrasque palmas ad sydera et dixit: Deus, libera me de manu istius strige, ut non sim sub eius potestate. Ut autem vidit quod nota erat puero, cecidit de equo et fregit utrasque cossas. Ipse vero fugiebat per desertum et siciebat multum. Et venit ad quendam fontem, de quo quicumque bibebat si masculus erat vertebatur in feminam, et si femina erat vertebatur in masculum. Et ipse nesciebat, sed bibit, et versus est in feminam et cepit lacrimari et timebat adhuc bibere de aqua. Et ipse mestus mansit in illa nocte ibi, et ecce turba puellarum venit et ludebant et cantabant iuxta fontem. Surrexit etiam ipse ad ludendum cum eis, quia credebant se factum esse strigam. Interrogaverunt eum puelle et dixerunt: Quis es tu et unde venis? Ipse autem narravit omnia que | acciderant sibi. Cui una illarum dixit: Jura mihi quod ducas me uxorem et liberabo te et revocabo ad patrem tuum. Et iuravit ei. Et illa: Bibe de aqua fontis illius. Bibit et mutatus est in masculum. Illa autem accepit eum et reduxit ad patrem suum. Ipse vero retulit patri omnia visa. Tunc iussit Rex dampnari consiliarium. -Sic deus faciat vindictam in te sicut fecit in filio regis. Tunc precepit Rex occidi filium suum.

Affuit postea tercius sapiens et adorans eum dixit: Noli dampnare filium tuum, ne paciaris quemadmodum comes Imperatoris. Dixit rex: Quomodo fuit? Dixit sapiens:

7. Tertii sapientis prima historia: Canis

Fuit quidam comes Imperatoris qui sedebat in domo sua et habebat quendam parvulum natum, et iacebat coram eo et non erat in domo alius preter eum. Misit autem Cesar et vocavit eum. Ille vero surrexit et ivit ad eum et reliquid cum infante canem, venatorem sagacem, inferius, qui canis iacebat iuxta puerum. Et ecce serpens affuit et insurrexit in puerum. Cucurrit canis et presit serpentem et obviavit supradicto domino. Os autem canis plenum erat sanguine. Comes ille videns hec timuit propter filium et evaginato gladio interfecit canem. Et vadens domum reperit puerum iacentem | et serpentem mortuum iuxta eum, et vidit quod sine causa peremit canem et penituit facti. -Nunc vide, domine, ne dissipes filium pro ingenio mulieris, ne forte fallat te ut quedam anus. Et dixit Rex: Dic, quomodo fuit? Et ait:

8. Tertii sapientis secunda historia: Pallium

Quidam iuvenis adamavit quandam feminam maritatam et cupiebat nimis concumbere cum ea. Tunc dedit premia cuidam vetule ut ei suaderet. Cui dixit anus: Surge, iuvenis, perge ad forum mariti et eme paliolum et ducito ad me. Quod factum est. Anus vero accepit paliolum et incidit in tres partes et ivit ad domum puelle. Mox puella surrexit et intravit alium thalamum, ut ferret panem vetule. Et anus posuit paliolum supra sedile in quo consueverat maritus sedere et a domo recessit. Venit maritus sero et sedit super sedile in quo consueverat propter palium quod erat subtus se. Quod abstulit et cognovit quia erat illud quod vendiderat iuveni dixitque in corde suo: Revera concubuit cum uxore mea; emit enim hanc vestem a me et oblitus est eam hic. Et statim verberavit uxorem et proiecit eam de domo et non dixit quare. Mulier autem perrexit ad domum patris sui. Et anus secuta est eam et dixit illi: Quid enim est, filia mea? At illa: Vir meus verberavit me | et nescio quare. Et ait anus: Veni mecum ad quendam bonum senem qui mittit pacem in virum et mulierem. Et surgens perrexit cum ea. Tunc anus duxit eam ad iuvenem et clausit hostium post eam. Iuvenis vero amplexiatus est eam et iacuit cum ea. Illa vero timuit clamare pre turpitudine. Post hec reversa est dolore plena, quoniam illusa erat. Vetula autem ivit ad domum mariti et invenit eum ibi et flevit alte. Cui vir: Cur fles? Dixit anus: Veni huc nudius tercius et inportavi in manu mea pallium unum adustum in tribus partibus, quod mihi dedit quidam iuvenis, ut portarem ad sutorem; at nescio si hic dimisi eum vel alibi. Et iuvenis cuius erat criminatur me. Et ille: Turbasti me; unde feci mala coniugi mee. Tunc dedit ei pallium misitque ad uxorem et fecit eam venire ad se cum magno dono. -Ideo, domine Rex, vita fallaciam mulieris. Tunc precepit Rex non occidi filium suum.

Interea venit mulier die quarta et dixit: Ostendat deus de te sicut de symia. Dixit Rex: Quomodo fuit de illa? At ille.

9. Reginae tertia historia: Simia

Fuit quedam turba rusticorum. Et venerunt nocte et aplicuerunt in domo una in quodam vico, ubi erat fur. Et posuerunt sarcinas in medio foro, et ipsi iacebant circumquaque. Animalia vero | stabant ibi. Sero venit leo, ut caperet de animalibus, et stabat in medio sellorum donec homines traderent se sopori. Interea fur cepit in obscuro tangere sellos et posuit manum super leonem et equitavit super eum. Teritus leo cepit fugere et exiens foras ad lunam. Vidensque leonem timuit descendere de dorso eius, ne eum occideret, et ipse leo timebat hominem fugiebatque cum eo. Et duxit sub quadam arbore et ascendit sursum leone fugiente adhuc. Tunc reperit eum symia et dixit: Quid habes, magne imperator, quid fugis? Leo dixit: Pro homine fugio. Ait symia: Ubi est homo? Duc me ad eum. Ait leo: Vade ante et sequar te. Tunc leo ostendit symie arborem in qua erat homo. Symis autem aspiciens per rimas arborum vidit hominem et ascendit sursum, ut faleret eum. Poro homo cepit eam per testiculos, et cepit fugere nimis. Tunc dixit leo symie: Nonne dixi tibi: Vita ingenium hominis, quia magnum est! Et leo fugit et reliquid symiam in manu hominis. -Ita tradet te deus, Rex, qui ascultas tuos consiliarios. Tunc Rex iussit occidi filium suum.

Venit quartus et adoravit regem et ait: Oro, domine, ne tradas filium tuum morti, ne peniteas sicut fecit quidam negociator. Dixit Rex: | Quid fecit? Dixit sapiens:

10. Quarti sapientis prima historia: Panes

Fuit quidam negociator deliciosus et venit in civitatem Babilonie et iussit ministrum suum emere sibi panem de symilla. Qui videns in foro ancillam cum bucellis emit et portavit ad dominum suum. Quo viso dominus ait: Ubi est ancilla que fecit istas bucellas? Apte sunt mihi et multum mihi conplacent. Ipse vero minister emebat cottidie. Accidit autem quadam die quod illa ancilla non habuit bucellas. Et reversus ille ad dominum ait: Domine, non inveni panem apud illam ancillam. Dixit ei dominus: Duc eam ad me, ut indicet mihi quomodo fecit panem illum, ut ego faciam similiter. Fecit servus ut iussit dominus. Cui ait: Quomodo faciebas panem quam vendisti servo meo? Cui illa: Dominus meus fuit eger et habebat in corpore suo vulnus magnum et malum. Et iusserant medici libram masse temperare cum pigmentis et aromatibus et çucharo et ponere super vulnus et stare tota nocte, donec lamberet vulnus. Mane autem facto faciebam bucellas et coquebam in clibano et veniebam ad forum. Modo ille est sanus et non est necesse facere amplius. Hoc audiens ille, nausea facta est illi et viscera eius sunt mota, et clamavit et penituit, nec iuvit eum. -Et nunc, domine Rex, cave, ne taliter eveniat tibi et peniteas et ne decipiat te mulier, quoniam ingenium mulieris magnum | est, sicut decepit quedam virum suum. Dixit Rex: Narra quomodo fuit. Dixit ille:

11. Quarti sapientis secunda historia: Zuchara.

Quidam homo erat eger et desiderabat multum comedere granum coctum cum çucharo. Qui ait uxori sue: Tolle denarios et eme mihi çucharam. Quo dicto perrexit uxor eius ad forum et dixit negociatori: Habes çucharam? Vir enim meus amat ipsius dulcedinem. Et ille: Si vir tuus cupit mee çuchare, ego tue çuchare nectar desidero; et si vis de mea ego de tua, redeamus nobis invicem. Tunc manicha colecta ad os subrisit, et risu iam favet dans. Ipse vero cognoscens velle mulieris dedit ei amplexum, prius ligando çucharam in mantile eius. Postea ducens eam in cubile usus est ea ad libitum. Inter hoc iusit ille clam servo suo ut levaret çucharam de mantili et ligaret in ea pulverem. Quod et factum est. Tunc illa surgens de adulterio et accipiens mantile ivit in domum suam et nesciebat si in eo esset çuchara vel aliud. Ponens mantile ante maritum intravit alium thalamum, ut acciperet ollam et coqueret frumentum cum çuchara. Tunc maritus eius soluit mantile, ut videret çucharam, et invento ibi pulvere vocavit uxorem dicens: Quare pulveres mihi atulisti? Quo audito mulier dimisit ollam et tulit cribrum, in quo misit pulveres et dixit: Nescis quid mihi accidit : Cum irem ad forum, homines inpinxerunt in me | et numos diffuderunt. Et ego congregavi pulveres illos et misi in mantile ut cribrarem et invenirem illos. Et credidit maritus verbis mulieris. -Ita, rex, caveas de ingenio mulieris, ne faciat te occidere filium tuum. Et precepit Rex ut non occideretur filius suus.

Quinta vero die venit uxor Regis ad eum et dixit: Domine, non facis vindictam de filio tuo, qui voluit facere turpidinem patri suo? Sed deus faciet mihi vindictam de te, sicut fecit cuidam vindictam de porco. Dixit Rex: Quomodo fuit? Narra mihi. Et illa dixit:

12. Reginae quarta historia: Aper

Quidam agricola ivit in agrum suum. Et ecce exiit sus de villa cum magna ira et ibat insequendo eum per silvam. Homo autem ascendit in arborem fici. Tunc sus videns eum stantem in arbore cepit ficum dentibus rumpere. Homo autem ingeniose cepit iactare ficus de arbore, sus autem cepit illas manducare. Deficientibus autem ficubus cepit caput erigere contra hominem, quatinus ei de ficubus iactaret, et tantum respexit eum, ut nervi eius torti sunt et sus mortuus est. -Ita et deus faciet mihi vindictam de te. Tunc precepit rex occidi filium suum.

In quinta autem die venit consiliarius regis et prostratus coram eo dixit: Rogo te, domine Rex, asculta consilium meum et non facies occidi filium tuum, ne peniteas sicut penituit quidam homo, qui erat dominus balnei. Dixit Rex: Quomodo fuit? Et ille ait:

13. Quinti sapientis prima historia: Balneator

Quidam filius regis ivit ad balneum causa lavandi se corpus suum, et cum expoliaret vestes et videret eum dominus balnei quod esset pinguis, cepit flere. Cui dixit filius regis: Cur fles? Dixit balneator: Pater tuus fuit dilectus ab omnibus et faciebat legem et iusticiam in populo suo. Nunc autem timeo, ne memoria eius pereat. Dixit filius regis: Pro qua causa? Ait ille: Quia nequis iungi mulieribus ut mos est. Dixit filius regis: Accipe centum soldos et aducas ad me mulierem pulcram, et tu poteris videre si possum mulierem cognoscere. Dixit balneator: Ipse non potest copulari cum femina, et uxor mea valde pulchra est: ducam ego eam sibi et lucrabit centum soldos. Hoc cogitando inquid: Formose iuvenis, formosior a me tibi ducentur iuvencula. Quo dicto velociter cucurrit domum et uxorem suam aduxit ad filium regis. Qua visa gavisus est filius regis valde et osculatus est eam valde satis et dixit balneatori: Recede et abi in aulam aliam, quia iam delector facere. Respondit balneator: Fac quod potes. Et gaudens recessit gaudentemque illum dimisit. Speculabatur tamen a parvo foramine. Mox ubi vidit filius regis faciebat rem quam non putavit, magno dolore ductus ivit ad fores balnei et dixit: O miser et iam miseranda, usque quo eris subagitata? Veni, iam tempus est ut redeas. Respondit uxor: O infelix et vere infelix cucurbita, deceptus anili adolescente, que spes decepit te, ut me huc duceres? Dic mihi quomodo possum ad te venire, quia iam spopondisti ut hic mecum gauderet | usque sero. Ea tacente locutus est balneator filio regis dicens: O pinguis, qui ob ipsam corporis tui pinguedinem pecultus es, quid facis? Dimitte mulierem. Respondit filius regis: O macer, sede et quiesce, quia ego laboro per te usque ad serotinam horam. Hec audiens balneator maiori dolore comotus timens cum filio regis rixam facere ivit domum et laqueo se suspendit. Nunc ergo, domine, cave ne accidat tibi sicut illi; nam si interfeceris filium tuum, pre dolore tui cordis postea morieris. Et sicut supra mulierum sapienciam maior est sapiencia virorum, sic ingenium earum vincit ingenium virorum. Et sicut postea vulpis est parva inter feras, ita ingenio suo vincit omnes feras. Et cave ne vincaris ab uxore tua, sicut uxor Serve vicit virum suum ingenio suo qui fortissimus (erat) virorum in gente sua, et uxor sua superavit eum ingenio suo. Dixit Rex: Quomodo fuit? Et respondens sapiens dixit:

14. Quinti sapientis secunda historia: Gladius

Fuit quidam vir Serve nomine in provincia Babilonie, alacer et fortis. Accidit autem ut cum festinancia militaret ad bellandum cum hoste suo. Illo autem eunte uxor sua misit ad amicum suum, ut veniret et concumberet secum. Amicus autem suus misit puerum suum, ut prepararet se. Ipso autem faciente moram et amoris igne crescente concubuit cum legato, non tantum propter delectationem quam propter expectatam amici moram. -Unde certum est quod, si femina vocat amantem et stans in ipso ardore nequid eum habere, si adest aliquis in presenti, utitur eo; tanta est malicia faminarum. -Interea videns | amicus eius quod puer quem misit moram faceret, ense acincto venit ad domum amice. Mulier autem ficta causa stans in balneo vidit eum venientem ad se et statim celavit puerum in thalamo suo, et ascendens amans salutavit eam dicens: Saluto. Et illa resalutato eo dixit: Sedeatis. Hiis sedentibus et loquentibus, ecce Serve veniebat. Cum autem videret eum uxor eius, dixit in se ipsa: Quid faciam? Si abscondero hunc hic, malum est, quia puer eciam eius est hic absconsus; et si vir meus invenerit ambos in domo sua, requiret causam, et quid responsura sim ignoro, et ita erunt duo hii occisi pro me, et demum me ipsam mactabit in tanto scelere deprehensam. Et quamvis forsitan non erimus mortui, ero tamen nota rea marito ob amici et pueri absconsionem et ob hoc ab omnibus vituperata mortalibus, tam viris quam mulieribus. Ego ipsa utile consilium mihi dabo: pandam hos. Hiis autem ostensis culpe fama erit celata; si autem eos occultavero, culpa patefiet. Moxque dixit amico: Dulcissime amice, si vis evadere, extrahe arma et evaginato nucrone sta iuxta portam curie et magna voce vocifera, et si dixerit vir meus quid habes, saltem noli dicere ei fingendo te mutum. Fecit ille ut mulier iusserat. Et ecce Serve afuit et ait illi clamanti: Quid habes? Ille vero quasi accensus furia nil respondit, sed magis clamabat. Tunc Serve intrans domum dixit uxori: Quid habet homo ille? Respondit illa: Hic homicida iratus est super servum suum et insecutus est eum evaginato | gladio, ut eum occideret; hic autem multum verberatus vix evasit ab eius manibus, deinde videns dominum suum volentem eum occidere fugit et venit huc et commendavit vitam suam tuo auxilio qui fortissimus es, credens hic te esse: propter hoc clamabat ille tali modo. Tu autem deo volente venisti: facito de eo quod vis. Interea amicus fugam iniit, timens ne panderetur. Serve autem dixit uxori sue: O coniunx, laudanda et benedicta es, quia liberasti hunc hominem a morte. Et ut magis amaretur a viro, ostendit ei puerum verberatum. Sed ut hec posset credere, verbera passus erat miser ille, que illa fecerat sibi tunc quando amicus eius ivit ad portam viro tamen nondum veniente, eo tamen prodeunte viri (ad) adventum. -Proinde, domine Rex, devita ingenium mulieris. Qua de causa iussit Rex non occidi filium suum.

15. Reginae quinta historia: Absalon rebellus

In sexta vero die venit mulier et ait Regi: Excellentissime domine, quod factum est non videtur dulce, ymo amarum, si non prohicis ab hac terra filium dum vivis, antequam dissipet terram et senectutem tuam. Nosti enim quod, si David occidisset Amon filium suum, quando fecit stulticiam in sorore sua Thamar, Absolon non fugisset in terram Gessar nec rebellus fuisset patri suo; in bello tamen mortuus est. Nunc autem filius tuus melior est illo? -Tunc iussit Rex interfici filium suum.

Venit item sextus consiliarius et cecidit ante regales pedes et ait: Audi me, domine Rex, et faciem | servi tui ne despicias. Dixit Rex: Dicito quod vis. Et ait ille:

16. Sexti sapientis prima historia: Absalon mortuus

Nescis quod David Rex, de quo femina locuta est, habebat filios plures? Et quamvis multi filii ei essent, tamen, quando perrexerant homines ad bellum, precepit illis ut servarent filium eius Absolon, et postquam filius eius mortuus est in bello, flevit valde dicens: Absolon, filii mi, quis mihi det, ut moriar pro te? Et ipse in mente sua habebat occidere Joab, sed non poterat, quia vir ille fortis erat. Iussit tamen filio suo Salomoni, ut eum occideret. Et Absolon scivit quid operatus erat in patrem suum. Et filius tuus qui nil mali operatus est, contra te operatus est? Vis ut morti tradatur gratis, et sit causa ut destruatur regnum tuum et remaneas orbatus filiis? Tu iam senex es et non potes alium generare filium. Nunc autem quid habes eum odio, quia mutus est? Uxor tua debuit tibi dare consilium, ut mederetur. Sed facimus cum ea bella plus quam cum regibus Yndie. Nescis quidem quod, si aliquis Rex haberet uxorem que non faciat filium, orat deum mulier illa ut non nascatur filius ex alia matre? Femina hec quia sterilis est, cupit mortem in filio tuo, ut ipsa sola remanens teneat imperium post mortem tuam. Nescis quid evenit cuidam homini, qui habebat strigam in mulierem suam. Dixit Rex: Quid? Ille dixit:

17. Sexti sapientis secunda historia: Nomina

Quidam homo fuit qui erat socius strige. Et veniebat homines ad interrogandum eum de quacunque re perdidissent, et eciam habentes amicos in alia | regione veniebant ad eum, et ipse omnia dicebat. Striga vero fuit cum eo triginta annis. Et ipse de hiis que faciebat habebat necessaria vite. Postea mulier inquid homini: Rex strigus precepit mihi, ut vadam illuc, et iam non potero ad te reverti. Nunc autem gracia nostre societatis docebo te tria nomina ; dabit tibi. Tunc docuit eum illa tria nomina. Quo facto gavisus est homo et perrexit ad domum suam et dixit uxori sue: Fida coniunx, ita dixit mihi striga; tu vero quid dicis ut ego petam? Dixit ei uxor: Probemus eam causam in mare. Si hec tibi data fuerint, pro certo omnia petita a te erunt adinpleta. Dixit ei vir: Dic in quo ea probemus. Dixit uxor: Roga deum, ut inpleatur totum corpus tuum mentullis. Ille hoc audiens nescius doli mulieris oravit, et statim inpletum est corpus eius mentullis. Tunc dixit uxori: Et quid mihi fecisti? Quid me facere iussisti? At illa: Roga ut eas a te aufferat. Ille adhuc simplex rogavit: et abstulit sibi omnes, eciam illam quam prius habebat. Mox mestus dixit uxori: Heu me, quid nunc faciam? Perdidi eciam eam quam prius habui. Dixit uxor: Roga deum ut illa quam prius habuisti revertatur ad te. Et rogavit, et reversa est prior mentulla. Dixit autem vir: Quid profuit hoc consilium quod mihi dedisti? Ego non quesivi divicias nec alia mihi comoda. Dixit ei uxor: Ideo dedi tibi hoc consilium, quia si divicias haberes, dimitteres me, ut aliam nobilem duceres sponsam. - | Ideo dico tibi, Rex, quod uxor tua propter invidiam vult quod dampnetur filius tuus; timet enim quod, si mortuus fueris, ille duceret uxorem: illa erit Regina et ipsa, uxor tua, non regnabit. Tunc iussit Rex non occidi filium suum.

Videns mulier quod appropinquabat tempus quod loqueretur filius regis, precepit puellis suis ut irent secum ad flumen, ut ibi se demergeret. Quod ut sapientes intellexerunt, quod debebat se occidere, posuerunt custodes, ut eam tenerent, et dixerunt: Hodie si volumus liberare filium Regis ab occisione, numerus nostrum inpleatur. Regina vero timens ventura fefellit custodes et currens precipitavit se in flumen. Mox sapientes miserunt ministros et extraxerunt eam. Rex autem dolore coniugis comotus precepit occidi filium suum. Quam ob rem sex consiliarii cito cucurrerunt, ut liberarent puerum a manu spiculatoris. Et septimus ivit ad regem et flexis genibus adoravit et dixit: Excellentissime domine Rex, cuius moderamine India protecta est, aspice faciem servi tui, sicut aspexisti consocios meos. Quis enim resistere valet contra ingenium mulieris? Asculta quid fecit quedam anus cuidam homini. Ait Rex: Dic. At ille:

18. Septimi sapientis prima historia: Juvenis femina

Fuit homo cui erat uxor pulcra, quam diligebat adolescens quidam, sed ire ad eam nequibat, quia vir eius tenebat eam sub custodia, et pre nimia cura portabat claves thalami, et hic erat senex. Iuvenis | autem ille magno captus amore languidus effectus est. Tunc vetula quedam sua convicina venit ad eum. Ut autem cognovit eius amorem, ait: Vis facere meum velle? Iuvenis inquid: Presto sum. Dixit anus: Rade tibi barbam corpusque tuum pilosum. Quod et fecit. Tunc induit eum habitu femineo et post tenuissima veste supra pallium Tyrio distinta murice et circha pectus a sumitate colli purpura deaurata de bombice veste candidissima. Deinde circuivit totam faciem infula absque oculis, ut non videretur masculus sed speciosa virgo. Hoc facto ostendit ei mulierem vestigia et passus, territos sonus et blanda verba. Et ait: Move blande gradum ut videns. Et ille adhuc indoctus ambulabat erecto collo et veloci cursu. Anus irata minabat ei, tandem docuit eum. Quo docto perrexit anus ad coniugem illius femine et ita eum aloquitur : Honorande domine, tuam flagito pietatem, quia sum femina vidua, et hec est mihi filia cara. Nunc autem quia habeo pergere in civitatem aliam ad meos parentes, audiens quod tua uxor est casta mente et moribus ac sante mens simplicitatis et quia timeo eam alteri comittere, si placet tibi duco eam modo in domum tuam, et omnibus expensis meis serviat uxori tue. Hec audiens ille valde letatus ait: Domina, pro tua etatis reverencia et tuis precibus motus et quia necesse est mihi super mensam meam habere in meo | obsequio puram puellam, facio tuam voluntatem. Tunc anus gavisa cucurrit et duxit iuvenem in domum hominis et mulieris et ait eis: Hanc filiam meam vestre fidei comendo. Quo dicto valedicens abiit. Mox senex inclusit eam cum uxore. Deinde ivit et fecit negocia sua. Tunc iuvenis detexit faciem suam et ostendit se mulieri. Quo viso mulier premirata est, deinde gavisa ait: Dilectio mea, spes mea, venisti? Olim concupivi te cernere et ut meo te dares conspectui meo angebar amore. Iuvenis autem ille gavisus est cum ea aliquantibus diebus et secum fuit. -Ideo, domine Rex, vita ingenium mulieris. Videas ne decipiat te, ut quedam mulier decepit quendam Saracenum. Dixit Rex: Dic quomodo fuit. Et ille ait:

19. Septimi sapientis secunda historia: Gibbosi

Fuit quedam mulier habens virum senem, qui non dimittebat eam exire foras propter pulcritudinem suam. Illa vero, quia erat clausa, dolore moriebatur. Accidit autem ut rogaret virum suum quia volebat ire in domum magistre sue. Et dixit ei: Vade. Et illa ivit. Que dixit magistre sue: Domina mea, vade et invenias mihi hominem qui ludat ante me. Tunc magistra ivit et invenit unum gibosum tenentem cinbala et tynpanum et pro ludo accipiebat mercedem suam. Et duxit eum in domum. Videns autem mulier illa fecit eum comedere. Mandens itaque | gibosus cepit ludere et gratulari. Tunc induit eum femina serico vestitu deditque ei premia magna. Et abiit ille. Quod videntes alii gibosi dixerunt: Quis dedit tibi hec? Ille ait: Vocavit me quedam femina et lusi ei, et quia conplacui sibi, dedit mihi hec munera. Dixerunt illi: Vade et dic mulieri illi ut faciat nobis idem; sin autem, manifestabimus. Ille autem gibosus cucurrit et ait mulieri: Domina, sodales mei petunt venire at te cum iocis. Dicit illa: Veniant. Illi vero venerunt et comedentes ebrii facti sunt nimis (et) ceciderunt de mensa ob ebrietatem. Et ecce vir mulieris veniebat. Tunc mulier videns adventum viri sui dixit ancille sue: Proice eos in illam domum. Illa vera domus plena erat plumis, et proiecti in plumis submersi defuncti sunt. Veniens autem vir mulieris comedit et descendit de domo. Tunc femina dixit ancille sue: Curre velociter et invenias hominem portatorem qui prohiciat hos extra civitatem, quia mortui sunt. Et duxit femina unum Saracenum. Cui ait puella: Volo ut clam portes istum gibosum in mare et dabo tibi solidum unum. Respondit ille: Libenter. Tunc mittens illum in saccum ivit et proiecit eum in mare. Et veniens petebat solidum. Cui illa: Non, frater, quia quem credis proiecisse adest. Ait ille: Da mihi illum, et ego taliter eum prohiciam, ut non ultra revertatur. Et accipiens alium proiecit eum in alciori mari. Et rediens querebat solidum. Femina autem illa | extraxerat alium et dixit portatori querenti precium: Frater, quid me deludis? Tu dimittis eum in itinere: ipse regreditur huc. At ille: Domina, cur inponis mihi? Crede mihi quia in mare deieci eum, sed ut video ioculator est et bonus natator, et idcircho sic me falit. Sed tamen ego portabo eum et sic proiciam, ut ultra non regrediatur. Quid plura? Omnes deiecit in mare deceptus a femina. -Nunc autem, magnifice Rex, sagacitatem mulierum considera et emulacionem earum respice, et non interficiatur filius tuus dulcis. Anuit Rex eius eloquio et iussit non interfici filium suum.

Conpletis igitur septem diebus locutus est filius regis. Et ait patri suo: Excellentissime domine, usque modo mutus non fui, sed feci velle Sindibaris preceptoris mei, qui precepit mihi, ut usque ad septem dies non loquerer, quia ipse et ego ita vidimus in stellis. Et hoc idem dixerunt sapientes quia usque ad mortis terminum atingerem, cum in hiis septem diebus iussisti me capitalem subire sentenciam. Nunc autem, domine Rex, femina digna est morte, cum qua sapientes non ob aliud studuerunt pugnare nisi ut me liberarent a morte. Interea, pater mi, tibi et omnibus principibus glisco refferre fabulam. Quis enim valet resistere ingeniis mulierum? Dixit Rex et principes: Dic quod vis. At ille dixit:

20. Filii regis historia: Inclusa

Quidam miles Galicus se esse cum quadam domina sepius sompniabat. Nunquam tamen viderat eam nec ubi moraretur sciebat. Et ipsa de milite similia sompnia habebat, | et unus formam alterius ymaginariam in mente conceperat, ac si mutuo se vidissent. Miles vero captus amore domine circuivit multas partes et tandem pervenit ad quoddam castrum in Yspania iuxta mare, in quo erat turris alta viginti clavatis firmata. Et aspiciens vidit in turris sumitate per fenestram feream dominam quam in sompnis se vidisse estimabat, et ipsa eodem modo militem recognovit et in signum amoris ei cyroticam proiecit. Quo facto miles querens occasionem illic remanendi ad dominum castri accessit et suum auxilium ei liberaliter optulit. Quo gratanter accepto ambo in eius inimicum irruerunt et ipsum occiderunt. Propter quod inter eos nimia familiaritate contracta concessit castellanus militi hoc petenti ut iuxta turrim sibi domum construeret ad manendum. Quo facto cum quodam magistro muri iurato ut factum proderet conposuit ut foramen secretum in pede turris faceret quod sigilato lapide clauderetur, per quod sibi accessus pateret ad dominam, et e converso illi ad eum. Et ecce dum quadam vice simul corporali solacio fungerentur, domina militi annulum suum dedit. Quod in digito militis maritus suus videns recognovit et ex hoc suspicionem non modicam erga militem concepit. Maritus autem volens de hoc certificari turrim apperuit. Miles vero per foramen via breviori pertransiens domine annulum redidit et reversus est. Cumque maritus viginti clavatas aperiens turrim ascendisset, annulum in digito domine invenit. Propter quod omnis cessavit suspicio. Altera die dominus castri cupiens venationis solacio recreari petivit a milite si secum venatum pergere vellet. At miles respondit: Quedam damicella a me quam plurimum dilecta heri de partibus meis ad me venit, cum qua oportet me post triduum repatriare: rogo ut amore ipsius hodie mecum prandeatis. Qui concessit. Dominus autem ante prandium venatum ivit, et interim miles foramen turris aperuit, et domina descendit, et pannos quos iam fecerat ad modum terre sue dominam induit et marito reverso huius rei inscio miles ad mensam posuit. Qui suspicatus eam esse suam uxorem comedere non potuit. Elevata mensa miles cum domino foras exivit et in turri domina intus manens habitum mutando proprias vestes induit et turrim per foramen intravit. Dominus quam cicius potuit turrim ascensit et ibi invenit dominam ut solebat. Cui dixit: Amasia militis tibi per omnia similis est. Et illa respondit: Pulchre sunt que sibi invicem assimilantur. Mane autem adveniente miles ad maritum accedens rogavit eum ut ipsum in desponsacione sue amasie asociaret. Qui concessit et inter alia proprie uxoris digitum tenendo militis annulum inposuit. Quibus peractis miles cum domina captata licencia navem ascendit et levatis vellis repatriavit. Dominus autem castri, qui militem et uxorem propriam iuverat sociare, reversus turrim ascendit et dominam non inveniens de fraude percepit et usque ad mortem contristatus | remansit.--

Audisti itaque, pater, et luce clarius ex predictis exemplis advertere potuisti quod infinite sunt malicie mulierum. Propter quod eis nullatenus est credendum. Voluit me uxor tua perimere, quia sue libidini nolui consentire. Regina vero omnia negavit et imperatorem ad vindictam suis fallaciis incitavit. Considerans autem puer se esse inculpabilem dixit regine: Sit ex parte tua qui duellum faciat, ut inter nos hec contencio finem accipiat. Surrexit frater domine pugnare cum puero, et tandem frater regine oprimitur, et puerum inmunem esse veritas protestatur. Tunc ait Imperator: O domina, tua manifesta sunt opera. Restat ut propter tuas falacias penas talionis recipias. Et sic contra eam sentencia scribitur, et igni cremari nequissima demandatur.

Medieval Latin The Latin Library The Classics Page