OTTO OF FREISING
GESTA FRIDERICI IMPERATORIS
EPISTOLA

Incipit epistola Friderici imperatoris augusti ad Ottonem Frisingensem episcopum

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus dilecto patruo suo Ottoni Frisingensi episcopo gratiam suam et omne bonum.

Cronica, quae tua sapientia digessit vel desuetudine inumbrata in luculentam erexit consonantiam, a dilectione tua nobis transmissa cum ingenti gaudio suscepimus, et post bellicos sudores interdum in his delectari et per magnifica gesta imperatorum ad virtutes informari preoptamus. Ea vero, quae ab ingressu regni a nobis gesta sunt, ad peticionem tuam breviter conpilata noticiae tuae libenter commendaremus, nisi quod ad similitudinem priorum gestorum, quae ab excellentissimis viris edita sunt, magis dici possunt umbra quam facta. Tamen, quia tuum preclarum ingenium humilia extollere et de parva materia multa scribere novit, plus confisi tuis laudibus quam nostris meritis tantillum hoc, quod in Romano orbe per quinquennium fecimus, paucis perstringere curamus.

Post primam unctionem Aquisgrani et acceptam coronam Teutonici regni generalem curiam Merseburch in pentecosten celebravimus; ubi rex Danorum Petrus ad curiam nostram vocatus venit et hominio ac fidelitate nobis facta coronam regni de manu nostra suscepit. Deinde Cicensem episcopum Wichmannum ad archiepiscopatum Magdeburgensem transtulimus; et quamquam multae lites et controversiae inter nos et Romanam aecclesiam inde fuissent, ad ultimum tamen quod a nobis laudabiliter factum fuit auctoritas apostolica confirmavit.

Post haec expeditionem Romam movimus et in valida manu Longobardiam intravimus. Haec quia propter longam absentiam imperatorum ad insolentiam declinaverat et suis confisa viribus aliquantum rebellare coeperat, nos animo indignati omnia fere castella eorum furore debito et iusto non militum, sed servientium destruximus. Mediolanenses versuti et superbi verba sine fide nobis dederunt, et ut nostra concessione super Cumas et Laudam dominium habere mererentur, multam pecuniam nobis promiserunt; sed cum nec prece nec precio flectere nos possent, et cum ad terram eorum venissemus, a terra copiosa sua declinantes tres dies in solitudine nos duxerunt, quousque tandem contra voluntatem eorum prope iuxta Mediolanum ad miliare Teutonicum castra metati essemus; ibique dum ab eis mercatum quereremus, et ipsi nobis eum negarent, nobilissimum castrum eorum, Rosatum videlicet, quod quingentos milites armatos habebat, capi et incendio destrui fecimus; ibi milites nostri usque ad portam Mediolanensium iverunt et multos vulneraverunt et multos ceperunt.

Hinc inde ortis inimicitiis inter nos et illos, fluvium Ticinum versus Novariam transeuntes pontes duos, quos ipsi armaverant et incastellaverant, violenter occupavimus. Quos post transitum totius exercitus nostri destruximus. Inde tria castra eorum fortissima, Mumma videlicet, Gaila et Trica, destruximus, et natali Domini cum maxima iocunditate celebrato per Vercellas et Taurinum euntes Padum transivimus; inde Cheram, maximam et munitissimam villam, destruximus, civitatem Astam incendio vastavimus. Deinde Terdonam civitatem munitissimam natura et arte obsedimus; et post tres dies burgo capto, ipsam arcem cepissemus, nisi nox et maxima tempestas nos cohibuisset. Tandem post multos assultus, multas cedes et miserabilem stragem illorum et non modicum dampnum nostrorum arcem per deditionem occupavimus et quendam principem Grecorum, qui a marchione Malaspina captus erat, liberavimus. Destructa Terdona, Papienses, ut gloriosum post victoriam triumphum nobis facerent, ad civitatem nos invitaverunt; ibi in corona et maxima laeticia et ingenti servitio civitatis tres dies deduximus. Deinde directo tramite per Longobardiam, Romaniam, Tusciam euntes Sutrium usque pervenimus. Ibi domnus papa cum tota aecclesia Romana gaudenter nobis occurrit et consecrationem nobis paterne obtulit suaque gravamina, quae a Romano populo passus erat, nobis conquestus est. Sic nos cottidie simul euntes et simul hospitantes dulciaque miscentes colloquia Romam usque pervenimus. Romani nuncios suos ad nos miserunt et maximam pecuniam pro fidelitate eorum ac servitio, tria quoque a nobis iuramenta exquisierunt.

Inde cum domno papa et cardinalibus consilio inito, quia imperium emere noluimus et sacramenta vulgo prestare non debuimus, ut omnes dolos et machinamenta eorum declinaremus, Octaviano cardinale conducente maxima pars miliciae nostrae nocte per portam parvulam iuxta Sanctum Petrum intravit et sic monasterium Sancti Petri preoccupavit. Mane facto domnus papa cum tota aecclesia ad basilicam sancti Petri nos precessit et ad gradus cum maxima processione nos suscepit, et missa celebrata ad altare apostolorum Petri et Pauli in honore sanctae Mariae virginis, quia sabbatum erat, benedictionem coronae Romani imperii largiter super caput nostrum effudit. Quo rite peracto, dum omnes nimio labore et estu confecti ad tentoria rediremus et cibum caperemus, Romani de ponte Tyberino prosiluerunt et in monasterio sancti Petri, duobus servis nostris occisis et cardinalibus spoliatis, papam capere intendebant. Nos vero deforis strepitum audientes, armati per muros irruimus et tota die cum Romanis conflictum habentes eorum pene mille occidimus et in Tyberi submersimus et captivos deduximus, donec nox nos et illos diremit. Mane facto, quia victualia nobis defecerant, assumpto papa et cardinalibus cum triumpho victoriae laeti recessimus, et omnibus castris et munitionibus, quae circa Urbem erant, in potestatem nostram deditis, usque Albam venimus et per aliquot dies ibi cum papa morati sumus. Inde ivimus Spoletum, et quia rebellis erat et comitem Gwidonem Werram et caeteros nuncios nostros in captivitate tenebant, assultum ad civitatem fecimus. Mirabile et inscrutabile iudicium Dei! A tercia usque ad nonam munitissimam civitatem, quae pene centum turres habebat, vi cepimus, igne videlicet et gladio, et infinitis spoliis acceptis, pluribus igne consumptis, funditus eam destruximus. Inde euntes versus Anconam Paliologum nobilissimum principem Grecorum et Maroducam socium eius cum caeteris nunciis Constantinopolitani obvios habuimus. Qui ut in Apuliam iremus et hostem utriusque imperii Willehelmum potentia virtutis nostrae conterere vellemus, infinitam pecuniam nobis dare spoponderunt.

Quia vero milicia nostra propter multos labores et bella nimis attrita fuit, placuit magis principibus redire quam in Apuliam descendere. Sicque nobis redeuntibus et Grecis cum superbia multitudinis suae et copiosa pecunia in Apuliam euntibus, Paliologus post adeptum Barum et munitionem destructam obiit, et Willehelmus congregato exercitu repente in Grecos irruit et paucis captis et caeteris occisis omnem pecuniam asportavit.

Nos vero cum maxima victoria a Deo nobis prestita, qualem cum mille octingentis militibus conquisitam prius numquam audivimus, Veronam usque pervenimus. Qualiter illi in precipitio cuiusdam montis nobis insidias posuerint et qualiter a nobis occisi et duodecim suspensi sint, tu audisti. Scis etiam in ordine, quam inter fratrem tuum ducem Austriae et ducem Baioariae concordiam fecerimus et quam gloriose Fridericum in Coloniensi archiepiscopatu sublimaverimus. Haec pauca paucis comprehensa illustri ingenio tuo dilatanda et multiplicanda porrigimus.

Otto of Freising Medieval Latin The Latin Library The Classics Page