MARCELLINI COMITIS V. C. CHRONICON
(Mommsen, Chronica Minora II, 1894)

Praefatio

Post mirandum opus quod a mundi fabrica usque in Constantinum principem Eusebius Caesariensis, huius saeculi originem tempora, annos, regna uirtutesque mortalium et uariarum artium repertores omniumque paene prouinciarum monumenta commemorans, Graeco edidit stilo, noster Hieronymus cuncta transtulit in Latinum et usque in Valentem Caesarem Romano adiecit eloquio. Igitur uterque huius operis auctor quinque milium et quingentorum septuaginta nouem annorum hunc mundum tunc fore miro computauit ingenio. Ego uero uir clarissimus Marcellinus comes simplici dumtaxat computatione, Orientale tantum secutus imperium, per indictiones perque consules infra scriptos centum quadraginta annos, a septima uidelicet indictione et a consulatu Ausonii et Olybrii, quibus etiam consulibus Theodosius Magnus creatus est imperator, enumerans et usque in consulatu Magni indictione undecima colligens, eorundem auctorum operi subrogaui.
Itemque alios sedecim annos, a consulatu Iustini Augusti primo usque in consulatum Iustiniani Augusti quartum suffeci, id sunt simul anni centum quinquaginta sex, et meum rusticum opus subposui.

(379) VII indictione. Consulatu Ausonii et Olybrii
1 Theodosius Hispanus Italicae diui Traiani ciuitatis a Gratiano Augusto apud Sirmium tricensimus nonus post Valentis interitum imperator creatus est XIIII kalendas Februarias, Orientalem dumtaxat rem publicam recturus, uir admodum religiosus et catholicae ecclesiae propagator omnibusque Orientalibus principibus praeponendus, nisi quod Marcianum tertium post se principem imitatorem habuerit.
2 Halanos, Hunnos, Gothos, gentes Scythicas magnis multisque proeliis uicit.

(380) VIII. Gratiani Augusti V et Theodosii Augusti
Gregorius Nazianzenus facundissimus Christi sacerdos et Hieronymi nostri praeceptor ecclesia nostra apud Byzantium ab Arrianis capta plebem catholicam in beatae Anastasiae oratorio catholico cottidiana adlocutione continuit. Saepe namque prauorum conuiciis insectatus est ; sed gratia Christi praeditus usque ad id tempus, quo eadem ecclesia sui praesentia nostris est reddita, perfidiis obstitit Arrianis. Nam his consulibus Theodosius Magnus postquam de Scythicis gentibus triumphauit, expulsis continuo de orthodoxorum ecclesia Arrianis, qui eam per quadraginta ferme annos sub Arrianis imperatoribus tenuerant, nostris catholicis orthodoxus restituit imperator mense Decembrio.

(381) VIIII. Eucherii et Suagrii
1 Sanctis centum quinquaginta patribus urbe Augusta congregatis aduersus Macedonium in sanctum spiritum naufragantem ab iisdem episcopis sancta synodus confirmata est : Damaso uidelicet sedem beati Petri tenente, Constantinopoli uero per Timotheum Alexandrinum perque Meletium Antiochenum et Cyrillum Hierosolymitanum episcopos Nectario ex pagano protinus baptizato et in praefata synodo pontifice ordinato.
2 Athanaricus rex Gothorum, cum quo Theodosius imperator foedus pepigerat, Constantinopolim mense Ianuario uenit eodemque mense morbo periit.

(382) X. Antonii et Syagrii
1 Diui Valentiniani magni cadauere Theodosius princeps ab Italia reportato apud comitatum regio in sepulchro recondidit.
2 Eodem anno uniuersa gens Gothorum Athanarico rege suo defuncto Romano sese imperio dedit mense Octobrio.
3 Damasus Romanae ecclesiae exceptis Liberio et Felice tricensimus quintus episcopus anno pontificatus sui octauo decimo in Domino requieuit.

(383) XI. Merobaudis II et Saturnini
1 Romanae ecclesiae Siricius tricensimus sextus antistes factus, uixit annos quindecim.
2 Arcadius patri suo Theodosio Augusto consors imperii septimo ab urbe miliario coronatus est.
3 Gratianus imperator Maximi tyranni dolo apud Lugdunum occisus est VIII kal. Septembris.

(384) XII. Richomeris et Clearchi
1 Legati Persarum Constantinopolim aduenerunt pacem Theodosii principis postulantes.
2 Eodem tempore Honorius alter Theodosio natus est filius mense Septembrio.

(385) XIII. Arcadii et Bautonis
Theodosius imperator aliquantas eoas nationes per legatos suos suo utpote imperio subdidit.

(386) XIIII. Honorii Caesaris et Euodii
1 Inuasam princeps Theodosius ab hostibus Thraciam uindicauit uictorque cum Arcadio filio suo urbem ingressus est.
2 Galla Theodosii regis altera uxor his consulibus Constantinopolim uenit.

(387) XV. Valentiniani III et Eutropii
1 Arcadius Caesar cum patre suo Theodosio sua quinquennalia celebrauit.
2 Theodosius Magnus Italiam contra Maximum tyrannum pugnaturus accessit.

(388) I. Theodosii Augusti II et Cynegii
1 Valentinianus Gratiani frater et Theodosius imperatores Maximum tyrannum et Victorem filium eius apud Aquileiam rebellantem uicerunt.
2 Andragathius comes morte Maximi cognita praecipitem sese e naui in undas dedit ac suffocatus est.

(389) II. Timasii et Promoti
1 Theodosius imperator cum Honorio filio suo Romam mense Iunio introiuit, congiarium Romano populo tribuit Vrbeque egressus est kal. Septembris.
2 Per idem tempus grando crepitans per biduum continuum pro pluuia cecidit, pecorum arborumque pernicies.
3 Stella a septentrione gallicinio surgens et in modum luciferi ardens potius quam splendens apparuit, uicensimo sexto die esse desiit.
4 Templum Serapis apud Alexandriam Theodosii imperatoris edicto solutum est.

(390) III. Valentiniani Aug. IIII et Neoterii
1 Signum in caelo quasi columna pendens ardensque per dies triginta apparuit.
2 Galla Theodosii uxor ab Arcadio priuigno suo eiecta est.
3 Oboliscum in circo positus est ; columna haut longe ab ecclesia constituta est, quae argenteam Theodosii Magni statuam ferens hactenus contemplatur.

(391) IIII. Tatiani et Symmachi
1 Theodosius imperator Italia decedens Constantinopolim remeauit.
2 Valentinianus imperator apud Viennam dolo Arbogasti strangulatus interiit idibus Martiis.
3 Eugenius Arbogasti fauore confisus imperium sibimet usurpauit.

(392) V. Arcadii II et Rufini
1 Arbogastes Valentiniano imperatore extincto et Eugenio Caesare facto innumeras inuictasque copias undique in Gallias contraxit, Occidentale sibi imperium utpote uindicaturus.
2 Hieronymus noster litteris Graecis ac Latinis adprime eruditus, presbyter quoque ibidem ordinatus est. Porro ad Bethleem oppidum iuuenis aduenit, ubi prudens animal ad praesepe domini se mox optulit permansurum. Inter cetera studiorum suorum opuscula usque ad hunc Theodosii quartum decimum imperii annum a beato Petro sumens exordium usque in semet ipsum de uiris inlustribus scribit. Innumeris praeterea libris apostolorum prophetarumque constructionibus editis immobilem catholicae turrem ecclesiae contra perfidorum iacula consummauit, litteris quoque Hebraicis atque Chaldaicis ita edoctus ut omnes ueteris testamenti libros ex Hebraeorum scilicet codicibus uerteret in Latinum, Danihelem quoque prophetam Chaldaico stilo locutum et Iob iustum Arabico in Romanam linguam utrumque auctorem perfecta interpretatione mutauerit. Matthaei nihilominus euangelium ex Hebraeo fecit esse Romanum. Namque mentis corporisque uirginitatem et delictorum paenitentiam praedicans atque custodiens solus omnium Romanorum omnes sedecim prophetarum commentatus est libros iunctis praeterea librorum suorum prologis. Ita se luculentissimum interpretem et immensa epistularum suarum uolumina neruosum catholicis exhibuit lectoribus, ut nec perfidis quandoque perpecisse nec inuidis cessisse uideatur. Nonagenarius ferme, ut perhibent, postea in domino quieuit. Quem Stridon oppidum genuit, Roma inclita erudiuit, Bethlem alma tenet.

(393) VI. Theodosii III et Abundantii
Honorium pater suus Theodosius in eodem loco quo fratrem eius Arcadium Caesarem fecit, id est septimo ab urbe regia miliario. Tunc quippe hora diei tertia tenebrae factae sunt.

(394) VII. Arcadii III et Honorii II
1 Theodosius Augustus adsumpto Honorio Caesare eodemque filio contra Arbogasten, qui Eugenium tyrannum imperatorem facere ausus est, iterum properauit.
2 Bello commisso Eugenius uictus atque captus interfectus est. Arbogastes sua se manu perculit.
3 Terrae motu a mense Septembrio in Nouembrium continuo inminente aliquantae Europae regiones quassatae sunt.
4 Thermae Archadianae ex conditoris sui nomine nomen acceperunt.

(395) VIII. Olybrii et Probini
1 Theodosius Magnus apud Mediolanum uita decessit. Imperauit annos XVII.
2 Corpus eius eodem anno Constantinopolim adlatum atque sepultum.
3 Arcadius et Honorius germani utrumque imperium diuisis tantum sedibus tenere coeperunt.
4 Rufinus patricius Arcadio principi insidias tendens Alaricum Gothorum regem missis clam pecuniis infestum rei publicae fecit et in Graeciam misit.
5 Porro detectus dolo suo Rufinus ab Italicis militibus cum Gaina comite Arcadio missis ante portas urbis merito trucidatus est. Caput eius manusque dextra per totam Constantinopolim demonstrata.

(396) VIIII Arcadii IIII et Honori III
1 Rufini uxor et filia exulata.
2 Eutropius sacri palatii cubicularius omnes opes abripuit auaritiamque transgressus est.
3 Terrae motus per dies plurimos fuit caelumque ardere uisum est.

(397) X. Caesari et Attici
His consulibus Flaccilla Arcadio nata est filia.

(398) XI. Honorii IIII et Eutychiani
1 Romanae ecclesiae Anastasius tricensimus septimus episcopus ordinatus uixit annos quattuor.
2 Ambrosius Mediolanensis, uirtutum episcopus, arx fidei, orator catholicus, ad Christum dominum commigrauit.
3 Iohannes Antiochiae natus ibique a Meletio eiusdem ciuitatis episcopo eodemque confessore lector ecclesiae ordinatus per singulos officii gradus ascendit. Vbi per quinquennium continuum diaconus multos diuinosque edidit libros ; presbyter quoque factus per duodecim annos pluriores confecit. Tanta dehinc opinione ubique merito propagatus Constantinopolim in locum Nectarii pontifex suffectus est ; ubi plurima dulciaque diuinarum scripturarum uolumina suo operi catholico addidit, hosque episcopos habuit inimicos : Theofilum Alexandrinum, Epiphanium Cyprium, Acacium Beroensem, Antiochum Ptolomensem, Seuerianum Gabaliensem et Seuerum Chalcedonensem.
4 Gildo comes idemque paganus, qui mortuo Theodosio principe Africae praeerat, dum Arcadio et Honorio adhuc pueris regnantibus inuidet Africamque nititur optinere, frater eius Mascezel cognita eius uesania relictisque duobus aput Africam filiis in Italiam remeat. Gildo utrumque fratris filium dolo trucidat. Mascezel fratris scelere cognito, cum quinque milibus suorum contra Gildonem cum sepuaginta milibus armatorum sibimet obuiantem infestus accedit Gildonemque parricidam ieiuniis et orationibus, immo beati Ambrosii in somnis ammonitu auxiliantibus fugauit. Gildo fugiens propria se manu strangulauit ; sicque Mascezel sine bello uictoriam meruit ac sine caede uindictam.

(399) XII. Theodori et Eutropii eunuchi
1 Hic Eutropius omnium spadonum primus atque ultimus consul fuit, de quo Claudianus poeta ait : Omnia cesserunt eunucho consule monstra.
2 Pulcheria Arcadio altera filia nata est.
3 Gaina comes apud Constantinopolim ad praeparandum ciuile bellum barbaros suos occulte ammonet ; ipse ualitudinem simulans urbe digreditur. Coepto aduersum Byzantios praelio plurimi hostium cadunt, ceteri fugientes ecclesiae nostrae succedunt ibique detecto ecclesiae culmine iactisque desuper lapidibus obruuntur.

(400) XIII. Stilichonis et Aureliani
Bellum nauale contra Gainam tyrannum inter Cherronesum et Hellespontum gestum est ; multa milia Gothorum caesa uel demersa sunt. Gaina comes de hoc bello fugiens euasit ; ipso tamen anno occisus est mense Februario.

(401) XIIII. Vincentii et Frauitae
1 Caput Gainae hastili praefixum Constantinopolim allatum est.
2 Maris Pontici superficies ita gelu frenata est, ut per triginta dies soluta tandem glacies instar montium per Propontidem superne portata decurreret.
3 Theodosius iunior patre Arcadio natus est IIII idus Apriles.

(402) XV, Arcadii V et Honorii V
1 Romanae ecclesiae Innocentius tricensimus octauus creatus antistes uixit annis quindecim.
2 Theodosius iunior in loco quo pater patruusque suus Caesar creatus est.
3 Constantinopolim ingens terraemotus fuit.

(403) I. Theodosii iunioris et Rumoridi
1 Marina patre Arcadio nata III idus Febr.
2 Eudoxiae Arcadii uxoris super porfyreticam columnam argentea statua iuxta ecclesiam posita hactenus sistit.
3 Iohannem Constantinopolitanae ciuitatis episcopum, cui supradicti sex antistites incassum aemuli fuere aliosque triginta sibimet episcopos consciuere, nolente Arcadio principe in Cuccusum Armeniae oppidum exulem miserunt eumque post annum unum in uillam, quae Comana in regione Pontica dicitur, de exilio in exilium relegarunt. Hunc ibidem mortuum religiosa orthodoxorum plebs in atrio Basilisci episcopi sancti idemque martyris ab eodem martyre in somnis ammonita in nouum moxque repertum sepulchrum recondidit.

(404) II. Honorii VI et Aristaenetis
1 Ecclesiam Constantinopolitanam flamma ignis, quae de beati Iohannis throno quondam episcopi nata fuit, subito conflagrauit uicinamque ecclesiae urbis faciem serpens nihilo minus exussit.
2 Eudoxia uxor Arcadii diem obiit.

(405) III. Stilichonis II et Anthemii
Isauri per montem Tauri discursantes ingens dispendium rei publicae inportarunt ; quibus Narbazaicus legatus maius continuo rependit incommodum.

(406) IIII. Arcadii VI et Probi
1 Theodosius iunior quinquennalia dedit.
2 Radagaisus paganus et Scytha cum ducentis milibus suorum totam Italiam inundauit.
3 Huldin et Sarus Hunnorum Gothorumque reges Radagaisum continuo deuicerunt, ipsius capite amputato, captiuos eius singulis aureis distrahentes.

(407) V. Honorii VII et Theodosii iun. II
Cisterna maxima iuxta porfyreticam Constantini imperatoris columnam in foro eius sub plateae transitum constructa est.

(408) VI. Bassi et Philippi
1 Stilico comes, cuius duae filiae Maria et Thermantia singulae uxores Honorii principis fuere, utraque tamen uirgo defuncta, spreto Honorio regnumque eius inhians, Halanorum, Sueuorum, Vandalorumque gentes donis pecuniisque inlectas contra regnum Honorii excitauit, Eucherium filium suum paganum et aduersus Christianos insidias molientem cupiens Caesarem ordinare ; qui cum eodem Eucherio dolo suo detecto occisus est.
2 Romae in foro Pacis per dies septem terra mugitum dedit.
3 Arcadius imperator uitae finem fecit ; regnauit post obitum patris sui Theodosii annos tredecim.

(409) VII. Honorii VIII et Theodosii iun. III
Aput Constantinopolim magna populi exarsit seditio, panis uidelicet penuria sibimet ingruente.

(410) VIII. Varanae solius
Halaricus trepidam urbem Romam inuasit partemque eius cremauit incendio, sextoque die quam ingressus fuerat depraedata Vrbe egressus est, Placidia Honorii principis sorore abducta, quam postea Athaulfo propinquo suo tradidit uxorem.

(411) VIIII. Honorii VIIII et Theodosii IIII
1 Theodosius iunior decennalia, Honorius Romae uicennalia dedit.
2 Constantinus apud Gallias inuasit imperium filiumque suum ex monacho Caesarem fecit.
3 Ipse apud Arelatum ciuitatem occiditur, Constans filius apud Viennam capite plectitur.

(412) X. Theodosii imp. V solius
1 Iouinus ac Sebastianus in Galliis tyrannidem molientes occisi sunt.
2 Attalus in mari captus atque Honorio exhibitus truncata manu uitae relictus est.

(413) XI. Lucii solius
Heraclianus Africae comes cum septingentis et tribus milibus nauium mox ad urbem Romam egressus est. Occursu Marini comitis territus et in fugam uersus adrepta naue solus Carthaginem rediit ibique ilico interfectus est.

(414) XII. Constantii et Constantis
1 Pulcheria Theodosii soror Augusta appellata est.
2 Valia rex Gothorum facta cum Honorio principe pace Placidiam sororem eius eidem uiduam reddidit.

(415) XIII. Honorii X et Theodosii VI
1 Ecclesia Constantinopolitana dudum igne cremata his consulibus restaurata dedicataque est Attico episcopo eandem regente ecclesiam.
2 Lucianus presbyter uir sanctus, cui reuelauit deus his consulibus locum sepulchri et reliquiarum corporis sancti Stephani primi martyris, scripsit ipsam relationem Graeco sermone ad omnium ecclesiarum personam.

(416) XIIII. Theodosii Aug. VII et Palladii
1 Orosius presbyter Hispani generis septem libros Historiarum descripsit. Missus ab Augustino episcopo idem Orosius pro discenda animae ratione ad Hieronymum presbyterum reliquias beati Stephani tunc nuper inuentas rediens primus intulit Occidenti.
2 Atticus Constantinopolitanus episcopus scripsit ad reginas Arcadii imperatoris filias de fide et uirginitate librum ualde egregium, in quo praeueniens Nestorianum dogma inpugnat.

(417) XV. Honorio XI et Constantii II
1 Tenebrae in die factae sunt.
2 Cibyra Asiae ciuitas aliquantaque praedia terrae motu demersa.
3 Romanae ecclesiae Zosimus XXXVIIII episcopus ordinatus uixit annos tres.

(418) I. Honorii XII et Theodosii VIII
1 Plinta comes idemque rebellio aput Palaestinam prouinciam deletus est.
2 Solis defectio facta est.
3 Stella ab Oriente per septem menses surgens ardensque apparuit.

(419) II. Monaxii et Plintae
1 Valentinianus iunior apud Rauennam patre Constantio et Placidia matre V nonas Iulias natus est.
2 Multae Palaestinae ciuitates uillaeque terrae motu conlapsae.
3 Dominus noster Iesus Christus semper ubique praesens et super montem oliueti Hierosolymae uicinum sese de nube manifestauit. Multae tunc utriusque sexus uicinarum gentium nationes tam uisu quam auditu perterritae atque credulae sacro Christi fonte ablutae sunt omniumque baptizatorum in tunicis crux saluatoris diuinitatis nutu extemplo inpressa refulsit.

(420) III. Theodosii VIIII et Constantii III
1 Romanae ecclesiae Bonifatius quadragensimus episcopus ordinatus uixit annos tres.
2 In Oriente tumultum milites excitarunt ductoremque suum Maximinum nomine exstinxerunt.
3 In Persida Christianis persecutio desaeuiit.

(421) IIII. Eustathii et Agricolae
1 Theodosius imperator Eudociam Achiuam duxit uxorem.
2 Patri suo Arcadio in foro eius; super inmanem columnam ingentem statuam idem Theodosius dedicauit.
3 Cisterna Aetii constructa est.
4 Romani cum Persis conflixere.

(422) V. Honorii XIII et Theodosii X
1 Theodosius imperator Eudoxiam filiam genuit.
2 In tricennalia Honorii Maximus tyrannus et Iouinus ferro uincti de Hispanias adducti atque interfecti sunt.
3 Hunni Thraciam uastauerunt.
4 Persae cum Romanis pacem pepigere.

(423) VI. Asclepiodoti et Mariniani
1 Caelestinus Romanae ecclesiae quadragensimus primus antistes creatus uixit annos nouem.
2 Euagrius scripsit altercationem Iudaei Simonis et Theofili Christiani, quae paene omnibus nota est.
3 Terrae motus multis in locis fuit et frugum inedia subsecuta.
4 Philippus et Sallustius philosophi morbo perierunt.
5 Stella saepe ardente crinita Honorius imperator fatale munus impleuit.

(424) VII. Victoris et Castini
1 Placidia mater Valentiniani Augusta nuncupata est.
2 Valentinianus Caesar creatus Theodosii imperatoris Eudoxiam filiam sibimet desponsauit.
3 Iohannes regnum Occidentale Honorio defuncto inuasit.

(425) VIII. Theodosii XI et Valentiniani Caesaris
1 Suprafatus Iohannes dolo potius Ardaburis et Asparis quam uirtute occiditur.
2 Valentinianus iunior apud Rauennam factus est imperator.

(426) VIIII. Theodosii XII et Valentiniani II
Sisinnius uir sanctae simplicitatis et simplicis sanctitatis, Constantinopolitanus episcopus factus est.

(427) X. Hierii et Ardaburis
1 Pannoniae, quae per quinquaginta annos ab Hunnis retinebantur, a Romanis receptae sunt.
2 Thermae Theodosianae dedicatae.

(428) XI. Felicis et Tauri
1 Nestorius Antiochia natus, uir satis quidem eloquentiae, sapientiae uero parum, Constantinopolitanis ammodum adnitentibus ex presbytero episcopus ordinatus est.
2 Beatissimi Iohannis episcopi, dudum malorum episcoporum inuidia exsulati, apud comitatum coepit memoria celebrari mense Septembrio die XXVI.

(429) XII. Florentini et Dionysii
1 Orthodoxi nostri Macedonianorum ecclesiam extra muros urbis positam abstulerunt, quoniam iidem Macedoniani Antoninum Germis catholicum episcopum interfecerunt.
2 Beatissimus Augustinus Hipponensis ecclesiae elegantissimus Christi sacerdos doctorque praecipuus placida morte quieuit.

(430) XIII. Theodosii XIII et Valentiniani III
1 Theodosius imperator tricennalia gessit.
2 Felix apud Rauennam occiditur.
3 Caelestinus Romanae arcis pontifex Nestorio prauitatis episcopo per epistulam suam datis eidem decem dierum indutiis uel paenitenti ueniam uel dissentienti damnationem denuntiat. Idem Nestorius ecclesiae Constantinopolitanae perfidus antistes, a quo et Nestoriana perfidia pullulauit, apud Ephesum ducentorum sanctorum patrum sententia in synodo condemnatus est, Caelestino Cyrillum Alexandriae ciuitatis episcopum pro tempore uicarium denuntiante. In locum Nestorii Maximianus episcopus subrogatus.

(431) XIIII. Antiochi et Bassi
1 Flaccilla Theodosii Augusti filia extremum spiritum fudit.
2 Barbari urbe augusta enutriti ad ecclesiam nostram hostili ritu confluunt ; ignem in ecclesiam ad comburendum altare dum infesti iaciunt, inuicem sese resistente deo trucidant.
3 Hoc tempore dum ad horrea publica Theodosius processum celebrat, tritici in plebe ingruente penuria imperator ab esuriente populo lapidibus inpetitur.

(432) XV. Valerii et Aetii
1 Romanae ecclesiae Xystus quadragensimus secundus episcopus ordinatus uixit annis octo.
2 Placidiae matris Valentiniani imperatoris instinctu ingens bellum inter Bonifatium et Aetium patricios gestum est.
3 Aetius longiore Bonifatii telo pridie sibimet praeparato Bonifatium congredientem uulnerauit inlaesus, tertioque mense Bonifatius uulnere quo sauciatus fuerat emoritur, Pelagiam uxorem suam ualde locupletem nulli alteri nisi Aetio nupturam fore exhortans.

(433) I. Theodosii Aug. XIIII et Maximi
Maxima urbis regiae pars septentrionalis per tres dies continuos incensa conlapsaque est mense Augusto.

(434) II. Areobindi et Asparis
Honoria Valentiniani imperatoris soror ab Eugenio procuratore suo stuprata concepit, palatioque expulsa Theodosio principi de Italia transmissa Attilanem contra Occidentalem rem publicam concitabat.

(435) III. Theodosii XV et Valentiniano IIII
1 Forum Theodosii imperatoris in loco qui Heliane dicitur aedificatum est.
2 Sebastianus Bonifatii quondam patricii gener urbe augusta fugit atque in Africa interemptus est.

(436) IIII. Isidori et Senatoris
Theodosius imperator Cyzicum ciuitatem nauibus petit multaque eidem ciuitati munificentia praestita urbem augustam renauigauit.

(437) V. Aetii II et Sigisuuldi
Valentinianus imperator Roma digressus ad copulandam sibi in matrimonium Eudoxiam Theodosii principis filiam, quam dudum desponsauerat, Constantinopolim aduenit eaque sibi nupta aput Thessalonicam Italiam repetens hiemauit.

(438) VI. Theodosii XVI et Fausti
1 Contradis praedo cum piratis suisque comitibus captus interfectusque est.
2 Reliquiae beatissimi Iohannis augustae urbis quondam episcopi eidem redditae ciuitati ibique sepultae mense Ianuario die uicensimo octauo.
3 Valentinianus imperator cum Eudoxia uxore Rauennam ingressus.

(439) VII. Theodosii XVII et Festi
1 Theodosius imperator octaua quinquennalia edidit.
2 Eudoxia uxor Theodosii principis ab Hierosolymis urbem regiam remeauit, beatissimi Stephani primi martyris reliquias, quae in basilica sancti Laurentii positae uenerantur, secum deferens.
3 Hoc tempore Ginsiricus rex Vandalorum Africae ciuitates Carthaginemque metropolim cum suis satellitibus occupauit X kalendas Nouembris.

(440) VIII. Valentiniani V et Anatolii
1 Paulinus magister officiorum in Caesarea Cappadociae iubente Theodosio principe interemptus est.
2 Romanae ecclesiae Leo quadragensimus tertius papa creatus uixit annos uiginti unum.

(441) VIIII. Cyri solius
1 Persae, Saraceni, Tzanni, Isauri, Hunni finibus suis egressi Romanorum sola uastarunt. Missi sunt contra hos Anatolius et Aspar magistri militiae pacemque cum his unius anni fecerunt.
2 Iohannes natione Vandalus magisterque militiae Arnigiscli fraude in Thracia interemptus est.
3 Hunnorum reges numerosis suorum cum milibus Illyricum irruerunt ; Naisum, Singidunum aliasque ciuitates oppidaque Illyrici plurima exciderunt.

(442) X. Eudoxii et Dioscori
1 Stella quae crinita dicitur per plurimum tempus ardens apparuit.
2 Bleda et Attila fratres multarumque gentium reges Illyricum Thraciamque depopulati sunt.

(443) XI. Maximi II et Paterii
1 His consulibus tanta nix cecidit, ut per sex menses uix liquesci potuerit ; multa hominum et animalium milia frigoris rigore confecta perierunt.
2 Theodosius imperator ex Asiana expeditione in urbem rediit.
3 Thermarum quae Achilleae dicuntur encaeniae factae.

(444) XII. Theodosii XVIII et Albini
1 Theodosius princeps nona quinquennalia dedit.
2 Arcadia soror Theodosii uiuendi finem fecit.
3 Aliquanta Bithyniae oppida atque praedia continuarum pluuiarum et fluuiorum inundatione crescentium sublabsa dissolutaque perierunt.
4 Seuerum presbyterum et Iohannem diaconum Eudociae reginae apud Aeliam urbem ministrantes missus ab imperatore Theodosio Saturninus comes domesticorum occidit. Eudocia nescio quo excita dolore Saturninum protinus obtruncauit, statimque mariti imperatoris nutu, regiis spoliata ministris, apud Aeliam ciuitatem moritura remansit.

(445) XIII. Valentiniani VI et Nomi
1 Bleda rex Hunnorum Attilae fratris sui insidiis interimitur.
2 Aput Byzantium populari orta in circo seditione multi sese inuicem occiderunt multaque intrinsecus hominum pecudumque morbo corpora perierunt.

(446) XIIII. Valentiniani VII et Aetii III
1 His consulibus magna fames Constantinopolim inuasit, pestisque ilico subsecuta.
2 Templum regiae ciuitatis igne crematum.

(447) XV. Ardaburis et Calepii
1 Ingenti terrae motu per loca uaria inminente plurimi urbis augustae muri recenti adhuc reaedificatione constructi cum quinquaginta septem turribus corruerunt. Saxa quoque ingentia in foro Tauri dudum super sese in aedificio posita statuaeque plurimae sine ullius uidelicet laesione collapsae sunt, plurimis nihilominus ciuitatibus conlapsis ; fames et aerum pestifer odor multa milia hominum iumentorumque deleuit.
2 Ingens bellum et priore maius per Attilam regem nostris inflictum paene totam Europam excisis inuasisque ciuitatibus atque castellis conrasit.
3 Eodem anno urbis augustae muri olim terrae motu conlapsi intra tres menses Constantino praefecto praetorio operam dante reaedificati sunt.
4 Attila rex usque ad Thermopolim infestus aduenit.
5 Arnigisclus magister militiae in ripense Dacia iuxta Vtum amnem ab Attila rege uiriliter pugnans plurimis hostium interemptis occisus est.

(448) I. Zenonis et Postumiani
1 Prouincia India Theodosio principi tigrim domitam pro munere misit.
2 Vtramque porticum Troadensem turresque portarum utrasque ignis subitus exussit ; qua ruina continuo repurgata Antiochus praefectus praetorio in pristinam erexit speciem :
3 legatis Attilae a Theodosio depectas olim pecunias flagitantibus.

(449) II. Protogenis et Asturii
1 Marina Theodosii regis soror fati munus impleuit.
2 Flauianus episcopus in secunda aput Ephesum synodo ui Dioscori Alexandriae episcopi et Saturnini spadonis in Epipam exulatus est.
3 Areobinda et Taurus patricii communi uita defuncti sunt.

(450) III. Valentiniani VII et Auieni
1 Theodosius imperator uiuendi finem fecit ; regnauit post mortem Arcadii patris sui annos XLII.
2 Loco eius Marcianus imperium adeptus est.
3 Chrysafius eunuchus Pulcheriae Theodosii sororis nutu sua cum auaritia interemptus est.

(451) IIII. Marciani Augusti et Adelfii
Leone pontifice sedem beati Petri regente sexcentorum triginta patrum sancta et uniuersalis synodus contra Eutychetem nefandissimorum praesulem monachorum apud Chalcedonam in basilica sanctae Eufemiae firmata est ; solus Dioscorus Alexandrinae ecclesiae episcopus dissensit statimque ab iisdem catholicis patribus sacerdotio abdicatus est.

(452) V. Sporacii et Herculanii
1 Marcianus Augustus suis statuit decretis, ut hi qui consules fieri cupiebant nihil aeris in populum spargerent, sed statutam pecuniam ad reparandum urbis aquae ductum dependerent.
2 Hoc tempore tres magni lapides e caelo in Thracia ceciderunt.
3 Aquileia ciuitas ab Attila Hunnorum rege excisa est.

(453) VI. Vincomali et Opilionis
1 Iohannes praecursor domini et baptista caput suum, quod olim Herodias impia nefandaque postulatione ab umeris amputatum et in disco positum accepit proculque a truncato eius corpore sepeliuit, duobus Orientalibus monachis ob adorandam apud Hierosolymam Christi domini resurrectionem introeuntibus reuelauit, ut ad Herodis quondam regis habitaculum accedentes ammoniti requirerent fideliterque humo extollerent. 2 Hoc ergo caput fide repertum suaque hispida in mantica conditum dum ad propria remeantes habitacula peruehunt, quidam Emetzenae figulus ciuitatis diutinam imminentemque sibi fugiens paupertatem sese his exhibuit comitem ; quique dum nescius peram sibi creditam cum sacro capite portat, ab eo cuius caput uehebat noctu ammonitus utrumque comitem fugiens dereliquit, statimque Emetzenam urbem cum sancto leuique onere introgressus est, ibique dum aduixit, praecursoris Christi ueneratus est caput moriensque sorori suae rerum nesciae signatum in uasculo tradidit recolendum. 3 Illa uero successori suo repositum signatumque ut erat dereliquit. Porro Eustochius quidam occultus Arrianae fidei presbyter talem tantumque thesaurum indignus optinuit gratiamque, quam Christus dominus per Iohannem Baptistam infirmo populo tribuebat, is eam ac si suam dumtaxat in uulgo disseminabat. Hinc prauitate sua detecta, Emetzena ciuitate expulsus est. 4 Hoc deinde antrum, in quo beatissimi Iohannis caput in urnam missum sub terraque reconditum erat, quidam monachi pro habitaculo habere coeperunt. Marcellus demum presbyter totiusque monasterii praesul dum in eodem specu uita inreprehensibili habitat, idem beatus Iohannes Christi praecursor sese eidem suumque ostendit caput, ibidemque sepultum multis praefulgens uirtutibus patefecit. Hoc igitur uenerabile caput sub Vranio memoratae episcopo ciuitatis per Marcellum praefatum presbyterum constat inuentum Vincomalo et Opilione consulibus mense Februario die uicensimo quarto media ieiuniorum paschalium septimana, imperatoribus uero Valentiniano et Marciano regnantibus.
5 Pulcheria Augusta Marciani principis uxor beati Laurentii atrium inimitabili opere consummauit beatumque uiuendi finem fecit.

(454) VII. Aetii et Studii
1 Attila rex Hunnorum Europae orbator prouinciae noctu mulieris manu cultroque confoditur. Quidam uero sanguinis reiectione necatum perhibent.
2 Aetius magna Occidentalis rei publicae salus et regi Attilae terror a Valentiniano imperatore cum Boethio amico in palatio trucidatur, atque cum ipso Hesperium cecidit regnum nec hactenus ualuit releuari.

(455) VIII. Valentiniani VIII et Anthemii
1 Valentinianus princeps dolo Maximi patricii, cuius etiam fraude Aetius perierat, in campo Martio per Optilam et Thraustilam Aetii satellites iam percusso Heraclio spadone truncatus est.
2 Idem Maximus inuasit imperium tertioque tyrannidis suae mense membratim Romae a Romanis discerptus est.
3 Gizericus rex Vandalorum, ab Eudoxia Valentiniani uxore epistulis inuitatus ex Africa Romam ingressus est eaque urbe rebus omnibus spoliata eandem Eudoxiam cum duabus filiabus secum rediens abduxit.

(456) VIIII. Varanae et Iohannis
1 His consulibus innumera lucustarum agmina fructum Phrygiae uastauerunt.
2 Eucherius Lugdunensis ecclesiae pontifex multa scripsit tam ecclesiasticis quam monasticis studiis necessaria.

(457) X. Constantini et Rufi
1 Marcianus imperator bonis principibus conparandus uitae spiritum amisit ; imperauit annos sex menses sex. Leo eidem defuncto successit.
2 Cuius uoluntate Maiorianus aput Rauennam Caesar est ordinatus.

(458) XI. Leonis Aug. et Maioriani
Leo imperator pro tomo Calchedonense per uniuersum orbem singulis orthodoxorum episcopis singulas consonantesque misit epistulas quo sibi quid de eodem tomo sentirent cuncti suis rescriptionibus indicarent. Horum omnium episcoporum ita conspirantes suscepit epistulas, ut eas putares uno tempore uniusque uiri eloquio fuisse dictatas.

(459) XII. Patricii et Ricimeris
Isaac Antiochenae ecclesiae presbyter scripsit Syro sermone multa praecipuaque aduersus Nestorianos et Eutychianos. Ruinam enim Antiochiae elego carmine planxit, quemammodum Ephrem diaconus Nicomediae lapsum.

(460) XIII. Apollonii et Magni
Cyzicus ciuitas terrae motu concussa murorumque suorum ambitu interrupto sese suosque diu deplanxit.

(461) XIIII. Dagalaifi et Seuerini
1 Romanae ecclesiae Hilarus quadragensimus quartus pontifex factus uixit annos sex.
2 Maiorianus Caesar apud Dertonam iuxta fluuium qui Hira dicitur interemptus est. Locum eius Seuerus inuasit.

(462) XV. Leonis Aug. II solius
Iacobus natione Achiuus, religione paganus, medicinae artis peritia tam ingenio quam litteratura perclaruit. Hic ob medendum Leonem Augustum febre defetigatum sacrum palatii cubiculum uocatus intrauit statimque in sella iuxta torum imperialem posita sine ullo Augusti nutu consedit, sicque medicas adhibuit manus. Porro meridie ad eundem sacrum puluinar reuersus sublatum sui propter solium, in quo matutinus resederat, protinus intellexit spondamque tori regiam intrepidus supersedit, ueterumque studii sui repertorum praeceptionibus monitum id sese gessisse, non temere praesumpsisse aegrotantem docuit principem.

(463) I. Viuiani et Felicis
Prosper homo Aquitanicae regionis sermone scholasticus et adsertionibus neruosus multa composuisse dicitur. Epistulae quoque papae Leonis aduersus Eutychen de uera Christi incarnatione datae ab isto dictatae creduntur.

(464) II. Rustici et Olybrii
Beorgor rex Halanorum a Ricimere rege occiditur.

(465) III. Basilisci et Armenarici
1 Constantinopolis magno inuasa incendio facieque foedata deplanxit.
2 Seuerus, qui Occidentis arripuit principatum, Romae interiit.

(466) IIII. Leonis Aug. III solius
Theodoritus episcopus Cyri ciuitatis scripsit de incarnatione domini aduersus Eutychem presbyterum et Dioscorum Alexandriae episcopum, qui humanam in Christo carnem fuisse denegant.

(467) V. Pusaei et Iohannis
1 Leo imperator Anthemium patricium Romam misit imperatoremque constituit.
2 Romanae ecclesiae Simplicius quadragensimus quintus pontifex creatus uixit annos quindecim.
3 Rauennam ciuitatem terrae motus deterruit.

(468) VI. Anthemii Aug. II solius
Marcellinus Occidentis patricius idemque paganus dum Romanis contra Vandalos apud Carthaginem pugnantibus opem auxiliumque fert, ab iisdem dolo confoditur, pro quibus palam uenerat pugnaturus.

(469) VII. Zenonis et Marciani
His consulibus caput Denzicis Hunnorum regis Attilae filii Constantinopolim adlatum est.

(470) VIII. Iordanis et Seueri
Gennadius Constantinopolitanae ecclesiae pontifex Danihelem prophetam ex integro ad uerbum commentatus est et homilias multas composuit.

(471) VIIII. Leonis Aug. IIII et Probiani
Aspar primus patriciorum cum Ardabure et Patriciolo filiis, illo quidem olim patricio, hoc autem Caesare generoque Leonis principis appellato, Arrianus cum Arriana prole spadonum ensibus in palatio uulneratus interiit.

(472) X. Marciani et Festi
1 Vesuuius mons Campaniae torridus intestinis ignibus aestuans exusta euomuit uiscera nocturnisque in die tenebris incumbentibus omnem Europae faciem minuto contexit puluere. Huius metuendi memoriam cineris Byzantii annue celebrant VIII idus Nouemb.
2 Anthemius imperator Romae a Recimero genero suo occiditur. Loco eius Olybrius substitutus septimo mense imperii sui uita defunctus est.
3 In Asia aliquantae ciuitates uel oppida terrae motu conlapsa sunt.

(473) XI. Leonis Aug. V solius
1 Glycerius apud Rauennam plus praesumptione quam electione Caesar factus est.
2 Constantinopoli seditione in circo orta multi Isaurorum a populo interempti sunt.

(474) XII. Leonis iunioris solius
1 Leo senior imperator Leone iuniore a se iam Caesare constituto morbo periit, tam sui imperii annis quam huius Leonis regni mensibus computatis annis decem et septem mensibus sex. Zenonem Leo iunior idemque filius principem regni constituit.
2 Glycerius Caesar Romae imperium tenens a Nepote Marcellini quondam patricii sororis filio imperio expulsus in portu urbis Romae ex Caesare episcopus ordinatus est et obiit.

(475) XIII. Zenonis Aug. II solius
1 Zeno imp. Verinae socrus suae et Basilisci fratris eius insidiis circumuentus cum Ariagne uxore sua profugus in Isauriam tendit. Regnum Zenoni Basiliscus tyrannus inuasit.
2 Nepos, qui Glycerium regno pepulerat, Romae eleuatus est imperator. Nepote Orestes protinus effugato Augustulum filium suum in imperium conlocauit.

(476) XIIII. Basilisci et Armati
1 Basiliscus tyrannus Marco filio suo Caesare facto, dum contra fidem catholicam Nestoriana perfidia intumescens conatur adsurgere, ante inflatus crepuit quam paenitens stare potuerit. Basiliscus cum filio suo et cum Zenonida uxore sua, iam Zenone pristinum ad imperium remeante, in exilium missus est atque in oppidulo, quod Limnis in prouincia Cappadociae dicitur, trusus famo extabuit.
2 Odoacar rex Gothorum Romam optinuit. Orestem Odoacer ilico trucidauit. Augustulum filium Orestis Odoacer in Lucullano Campaniae castello exilii poena damnauit. Hesperium Romanae gentis imperium, quod septingentesimo nono Vrbis conditae anno primus Augustorum Octauianus Augustus tenere coepit, cum hoc Augustulo periit, anno decessorum regni imperatorum quingentesimo uigesimo secundo, Gothorum dehinc regibus Romam tenentibus.

(477) XV. Sine consulibus.
Bracilam comitem Odoacer rex apud Rauennam occidit.

(478) I. Illi solius
Theodulus presbyter in Coelesyria multa conscripsit clarusque habetur.

(479) II. Zenonis Aug. III
1 Sabinianus Magnus Illyricianae utriusque militiae ductor creatus curiam fragilem, conlapsumque iustum rei publicae censum uel praepauentem fouit uel dependentem tutatus est. Disciplinae praeterea militaris ita optimus institutor coercitorque fuit, ut priscis Romanorum ductoribus comparetur.
2 Theodoricum idem Sabinianus regem aput Graeciam debacchantem ingenio magis quam uirtute deterruit.

(480) III. Basilii solius
1 Vrbs regia per quadraginta continuos dies adsiduo terrae motu quassata magnopere sese adflicta deplanxit. Ambae Troadenses porticus conruerunt ; aliquantae ecclesiae uel scissae sunt uel conlapsae ; statua Theodosii Magni in foro Tauri super cochlidem columnam posita conruit duobus fornicibus eiusdem conlapsis. Hunc formidolosum diem Byzantii celebrant VIII kal. Octobris.
2 His consulibus Nepos, quem dudum Orestes imperio abdicauerat, Viatoris et Ouidae comitum suorum insidiis haut longe a Salonis sua in uilla occisus est.

(481) IIII. Placidi solius
1 Theodoricus Triari filius rex Gothorum adscitis suis usque ad Anaplum quarto urbis miliario armatus aduenit ; nulli tamen Romanorum noxius continuo reuersus. Porro in Illyricum properans dum inter suorum mouentia plaustra progreditur, iacentis super carpentum teli acumine et pauescentis equi sui inpulsione fixus transuerberatusque interiit.
2 Sabinianum Magnum mors, quae huic peccanti mundo merito imminet, ante ademit quam integrum defetigatae rei publicae subsidium foret.

(482) V. Trocondi et Seuerini
Romanae ecclesiae Felix quadragensimus sextus episcopus ordinatus uixit annos duodecim.
Theodoricus cognomento Valamer utramque Macedoniam Thessaliamque depopulatus est, Larissam quoque metropolim depraedatus.

(483) VI. Fausti solius
Idem Theodoricus rex Gothorum Zenonis Augusti munificentiis paene pacatus magisterque praesentis militiae factus, consul quoque designatus creditam sibi Ripensis Daciae partem Moesiaeque inferioris cum suis satellitibus pro tempore tenuit.

(484) VII. Theodorici et Venantii
1 Illus natione Isaurus, dignitate magister officiorum, amputata apud comitatum auricula Orientem Zenoni infestus inuasit. Porro cum Leontio tyrannidem arripuit.
2 Totam namque per Africam crudelis Hunerici Vandalorum regis in nostros catholicos persecutio inportata est. Nam exulatis diffugatisque plus quam trecentis triginta quattuor orthodoxorum episcopis ecclesiisque eorum clausis plebs fidelium uariis subacta suppliciis beatum consummauit agonem. 3 Nempe tunc idem rex Hunericus unius catholici adulescentis uitam a natiuitate sua sine ullo sermone ducentis linguam praecepit excidi, idemque mutus quod sine humano auditu Christo credens fidem didicerat, mox praecisa sibi lingua locutus est gloriamque deo in primo uocis suae exordio dedit. 4 Denique ex hoc fidelium contubernio aliquantos ego religiosissimos uiros praecisis linguis manibus truncatis apud Byzantium integra uoce conspexi loquentes. Haec Arrianorum crudelitas in religiosos Christi cultores supra scriptis consulibus mense Februario coepit infligi.

(485) VIII. Symmachi solius
Longinus Zenonis frater Augusti, post decennalem custodiam, quam eidem Illus apud Isauriam inflixerat, ad germanum suum Constantinopolim aduenit.

(486) VIIII. Longini solius
Iohannes Antiochenae paroeciae ex grammatico presbyter scripsit aduersum eos qui in una tantum substantia adorandum asserunt Christum nec adquiescunt duas in Christo confitendas esse naturas.

(487) X. Boethii solius
Theodoricus rex Gothorum Zenonis Augusti numquam beneficiis satiatus cum magna suorum manu usque ad regiam ciuitatem et Melentiadam oppidum infestus accessit plurimaque loca igne cremata ad Nouensem Moesiae ciuitatem, unde aduenerat, remeauit.

(488) XI. Dynamii et Sifidii
1 Leontius interrex et Illus tyrannus in Papyrio Isauriae castello capti decollatique sunt. Capita eorum Constantinopolim adlata praefixa hastilibus tabuere.
2 Eodem anno Theodoricus rex omnium suorum multitudine adsumpta Gothorum in Italiam tetendit.

(489) XII. Eusebii et Probini
Idem Theodoricus rex Gothorum optatam occupauit Italiam. Odoacer itidem rex Gothorum metu Theodorici perterritus Rauennam ingressus est. Porro ab eodem Theodorico periuriis inlectus interfectusque est.

(490) XIII. Longini II et Fausti
Zeno imperator Pelagii gulam in insula quae Panormum dicitur laqueo frangi praecepit.

(491) XIIII. Olybrii solius
1 Zeno Augustus uita decessit tam sui imperii annis quam Basilisci tyrannidis mensibus computatis anno XVII mense sexto. Anastasius ex silentiario imperator creatus est.
2 Bellum plebeium inter Byzantios ortum parsque urbis plurima atque circi igne combusta.

(492) XV. Anastasii Aug. et Rufi
Dum bellum paratur Isauricum dumque Isauri imperium sibi uindicare nituntur, in Frygia iuxta Cottiaeum ciuitatem undique confluunt; ibique Lilingis, segnis quidem pede, sed eques in bello acerrimus, a Romanis primus in proelio trucidatur, omnesque simul Isauri fugae dediti per montana asperaque loca Isauriam repetunt. Hoc bellum Isauricum per sex annos tractum est.

(493) I. Eusebii II et Albini
1 Bella ciuilia aduersus Anastasii regnum apud Constantinopolim gesta sunt ; statuae regis reginaeque funibus ligatae atque per urbem tractae.
2 Iulianus magister militiae nocturno proelio pugnans Scythico ferro in Thracia confossus interiit.

(494) II. Asterii et Praesidii
1 Anastasius imperator contra orthodoxorum fidei maiestatem intestina coepit proelia commouere : piaculi sui perfidiam prius in Eufemium urbis episcopum sibi pro orthodoxorum fide uiriliter resultantem profano manifestauit ingenio.
2 Laudicia, Hierapolis et Tripolis atque Agathicum uno tempore unoque terrae motu conlapsae sunt.
3 Romanae ecclesiae quadragensimus septimus Gelasius episcopus ordinatus uixit annos quattuor.

(495) III. Viatoris solius
Eufemius Augustae ciuitatis antistes, de quo superius fecimus mentionem, falso ab Anastasio principe accusatus atque damnatus in exsilium ductus est. Locum Eufemii Macedonius tenuit.

(496) IIII. Pauli solius
1 Augustatico suo dudum Anastasius militibus praestito donatiuum quoque hoc fratre consule tribuit.
2 India Anastasio principi elephantum, quem Plautus poeta noster lucabum nomine dicit, duasque camelopardalas pro munere misit.

(497) V. Anastasii Aug. II solius
1 Solis defectus apparuit.
2 Bellumque Isauricum hoc sexto anno sedatum.
3 Athenodorus Isaurorum primus in Isauria captus decollatusque est ; caput eius Tarsum ciuitatem adlatum pro portis hastili fixum extabuit.

(498) VI. Iohannis Scythae et Paulini
1 Romanae ecclesiae quadragensimus octauus Anastasius pontifex ordinatus uixit annos II.
2 Longinus Isaurus cognomento Selinunteus apud Antiochiam Isauriae ciuitatem a comite Prisco captus Constantinopolim missus est catenatusque per agentem circumductus Anastasio principi et populo ingens spectaculum fuit, uariisque deinde cruciatibus apud Nicaeam Bithyniae ciuitatem expensus est.
3 Nummis, quos Romani Terentianos uocant, Graeci follares, Anastasius princeps suo nomine figuratis placibilem plebi commutationem distraxit.

(499) VII. Ioannis Gibbi solius
1 Aristus Illyricianae ductor militae cum quindecim milibus armatorum et cum quingentis uiginti plaustris armis ad proeliandum necessariis oneratis contra Bulgares Thraciam deuastantes profectus est. Bellum iuxta Tzurtam fluuium consertum, ubi plus quam quattuor millia nostrorum aut in fuga aut in praecipitio ripae fluminis interempta sunt. Ibique Illyriciana uirtus militum periit, Nicostrato, Innocentio, Tanco et Aquilino comitibus interfectis.
2 Hoc anno ingens terrae motus Ponticam concussit prouinciam.

(500) VIII. Patricii et Hypatii
1 Romanae ecclesiae quadragensimus nonus Symmachus episcopus factus uixit annos quindecim.
2 Anastasius imperator donatiuum Illyriis militibus per Paulum tribunum notariorum misit.

(501) VIIII. Pompeii et Auieni
1 Constantio praefecto urbis ludos theatrales meridiano tempore spectante pars in eodem spectaculo Cerealis parti aduersae caeruleae occultas praeparauit insidias. Nam enses saxaque in uasis inclusa fictilibus eademque arma diuersis pomis desuper cumulata sub theatri porticu ritu uendentium statuit. 2 Dum residente Constantio ex more ciuium concrepant uoces, ante uisa quam audita arma excutiuntur saxaque in incautos ciues instar imbrium iaciuntur ensesque uibrantes in amicorum inque uicinorum sanguine obliti suis cum percussoribus debacchantur : nutat et congemescit theatri cauea et refugientium huc atque illuc suorum pedibus conculcata occisorumque foedata cruore deplangit. 3 Plus enim quam tria milia ciuium saxis gladiisque conpressionibus et aquis proscaenii amissos urbs augusta defleuit.

(502) X. Probi et Auieni
1 Consueta gens Bulgarorum depraedatam saepe Thraciam, nullo Romanorum milite resistente, iterum deuastata est.
2 Amidam opulentissimam ciuitatem monachorum eius astu proditam Choadis rex Persarum, quinto mense quam expugnare eam coeperat, inrupit proditoresque eius monachos obtruncauit.

(503) XI. Dexicratis et Volusiani
Tres Romanorum ductores, Patricius, Hypatius et Areobindas, qui cum quindecim milibus armatorum olim in Persas missi fuerant pugnaturi, iuxta Syficum castellum cum iisdem Persis sine audacia conflixerunt, multis tunc militum ductoribus de proelio fugientibus caesis. Inmenso dehinc auri pondere hostibus dato captam rebusque uacuam Amidam ciuitatem iidem nostri redemere ductores, iam Celere magistro officiorum sibi cum duobus milibus bellatorum in subsidium destinato.

(504) XII. Cethegi solius
Interea Celer magister officiorum per Callinicum Mesopotamiae ciuitatem armatum ducens militem ad deuastanda Persarum rura discurrit, plurimos agrestes rusticis intentos laboribus more pecudum trucidat, pastores diuersorum pecorum cum numerosa iumenta abducit, castella latere lutoque constructa inuadit, usque ad Pontem Ferreum sic nomine dictum cuncta uastando progreditur, omnique praeda potitus ad communia castra ditato milite remeat. Aliquanta dehinc ob percutiendum foedus cum Persis deliberat, misso ad se pro pepigendo foedere Armonio a secretis.

(505) XIII. Sabiniani et Theodori
Idem Sabinianus Sabiniani Magni filius ductorque militiae delegatus contra Mundonem Getam arma construxit. Decem milia armatorum sibimet adscitorum plaustraque armis atque commeatibus secum trahens pugnaturus accessit. Commissoque ad Horreo Margo proelio multis suorum militibus in hoc conflictu perditis et in Margo flumine enecatis, amissis praeterea plaustris in castellum quod Nato dicitur cum paucis fugit. Tanta in hoc lamentabili bello spes militum cecidit, ut quantum apud mortales nequaquam potuerit reparari.

(506) XIIII. Areobindae et Messalae
His consulibus Anastasii principis statua in eodem loco, quo dudum Theodosii magni steterat, super inmanem columnam in foro Tauri statuta est.

(507) XV. Anastasii Aug. III
1 Seditio popularis in circo facta est ; miles et armatus obstitit.
2 Gradus circi septentrionalis sua cum fornice incensi conlapsique sunt Anastasio Caesare in processibus commorante.

(508) I. Celeris et Venantii
Romanus comes domesticorum et Rusticus comes scholariorum cum centum armatis nauibus totidemque dromonibus octo milia militum armatorum secum ferentibus ad deuastanda Italiae litora processerunt et usque ad Tarentum antiquissimam ciuitatem aggressi sunt, remensoque mari inhonestam uictoriam, quam piratico ausu Romani ex Romanis rapuerunt, Anastasio Caesari reportarunt.

(509) II. Opportuni solius
1 Orto augusta urbe incendio utramque porticum a foro Constantini usque ad Perdiccae tenuissimam statuam ignis in puluerem redegit.
2 Portus Iuliani undis suis rotalibus machinis prius exhaustus caenoque effosso purgatus est.

(510) III. Boethii solius
1 Simulacrum aeneum in foro Strategii super fornicem residens et cornu copiae Fortunae retinens incendio proflammatum est conbustumque amisit brachium, quod tamen statuarii continuo solidarunt.
2 Appius patricius exsulatus est.
3 Constantinus olim magister militiae episcopus Laodiciae ordinatus.

(511) IIII. Secundini et Felicis
Macedonius augustae urbis episcopus, licet olim Anastasii imperatoris dolis fallaciisque circumuentus prauorumque testimoniis eidem Caesari accusatus, quoniam tomum sanctorum patrum apud Calchedonam sancta dudum subscriptione roboratum eidem principi dare distulit, ab eodem Euchaita in exilium deputatus est. Locum Macedonii Timotheus meridiano tempore ab Anastasio Caesare episcopus ordinatus inuasit.

(512) V. Pauli et Musciani
1 Saepe caelum a septentrionali plaga ardere uisum est.
2 Die dominicorum, dum iubente Anastasio Caesare per Marinum perque Platonem in ecclesiae pulpito consistentes in hymnum trinitatis deipassianorum quaternitas additur, multi orthodoxorum pristina uoce psallentes perfidosque praecones clamoribus obiurgantes in eiusdem ecclesiae gremio caesi sunt ductique in carceres perierunt. 3 Altera nihilominus die in atrio sancti Theodori maiore caede catholici pro fide unica perculsi sunt. Quapropter commota orthodoxorum agmina die sequenti, id est VIII idus Nouemb., in quo die memoria cineris dudum totam Europam tegentis apud Byzantios celebratur, in foro Constantini undique confluunt. 4 Quorum alii quidem, ceteris die noctuque hymnum trinitatis Christo deo psallentibus, totam peragrant ciuitatem et Anastasii Caesaris monastico habitu adsentatores ferro flammisque interimunt ; alii claues portarum omniumque signa militaria ad forum, quo religionis castra metati fuerant, deferunt ibique Anastasio Caesare in processibus degente Areobindam sibi imperatorem fieri clamitant. 5 Imaginibus deinde statuisque Anastasii in terram deiectis Celerem et Patricium senatores ad se supplicandi sibi uel satisfaciendi gratia missos iactis pluuiae instar lapidibus reppulerunt domibus Marini et Pompei succensis. 6 In circum ad Anastasium ante suum solium consistentes hymnum trinitatis iuxta morem catholicorum concinentes coruscansque euangelium crucemque Christi ferentes e foro plurimi conuenerunt, Marinum Platonemque prauitatis eius auctores feris subici conclamantes. 7 Hos ciues idem Anastasius Caesar solitis periuriis simulatisque uocibus, sese facturum cuncta promittens, tertio die quam in forum aduenerant sine ullo rerum effectu ad sua fecit habitacula repedare.
8 Porro redintegrata Anastasius prauitate infamem et inridendam synodum apud Sidonem ciuitatem, cuius de nomine in ridiculis nomina praeponuntur, octoginta ferme perfidorum episcopis congregatis aduersum orthodoxorum episcopos fieri imperauit.
9 Flauianus Antiochiae catholicus patriarcha et Iohannes Paltensium oppidi pontifex, quoniam hunc coetum sacrilegum refellerant, in castellum quod Petra dicitur exules missi sunt. Ibi Flauianus confessor Christi in domino requieuit, Iohannem Iustinus Augustus, mox imperator factus est, reuocauit.
10 His fere temporibus solis defectus contigit.
11 Gens Herulorum in terras atque ciuitates Romanorum iussu Anastasii Caesaris introducta.

(513) VI. Clementini et Probi
Seuerus Eutychetis perfidiae cultor Anastasio Caesare uolente sedem Flauiani antistitis ex monacho factus episcopus occupauit. Dorotheus Ancyrae ciuitatis uenerandus antistes Anastasio principi propter unicam orthodoxorum fidem iugiter aduersarius finem uiuendi, quem sibimet misso contra se a Caesare magistriano ipse praedixerat, in dicto tempore fecit.

(514) VII. Senatoris solius
1 Vitalianus Scytha, adsumpta Romanorum equitum peditumque plus quam sexaginta milia armatorum in triduo congregatorum, in locum qui Septimius dicitur aduenit ibique castra metatus est; dispositisque a mari in mare suorum ordinibus ipse ad usque portam, quae aurea dicitur, sine ullius accessit dispendio; scilicet pro orthodoxorum se fide proque Macedonio urbis episcopo incassum ab Anastasio principe exulato Constantinopolim accessisse asserens. Porro Anastasii simulationibus atque periuriis per Theodorum internuntium inlectus atque inlusus octauo die quam urbem accesserat remeauit.
2 Hinc Odyssum Moesiae ciuitatem Vitalianus pernoctans astu ingressus est.
3 Cyrillum lenocinantem magis quam strenuum militiae ductorem inter duas paelices Vitalianus repperit dormientem, eumque abstractum mox cultro Getico iugulauit hostemque se Anastasio Caesari palam aperteque exhibuit.

(515) VIII. Anthemii et Florentii
1 Romanae ecclesiae quinquagensimus Hormisda episcopus ordinatus uixit annos nouem.
2 Idem Vitalianus eidem Anastasio imperatori immanior factus est inimicus ; praemissis quippe suorum equitibus armatisque nauiculis sinistro sibi litore decurrentibus ipse peditum armis stipatus Systhenense praedium ingressus est totiusque loci palatium habuit mansionem. 3 Missi sunt ad Vitalianum a Caesare senatores, qui pacis cum eo leges componerent : nonginta pondo auri, exceptis regalibus muneribus, pro pretio tunc accepit Hypatii, iam mille centum auri libris cum Vranio captiuo sibi a suis in Sozopoli oblatis. 4 Magister militum Vitalianus per Thracias factus Hypatium, quem captiuum catenatumque apud Acres castellum tenebat, reuersus suo remisit auunculo.
5 Ea tempestate Hunni Armenia transmissa totam Cappadociam deuastantes usque Lycaoniam perrexerunt:
6 Ariagne Augusta sexaginta annis in palatio exactis uita decessit.

(516) VIIII. Petri solius
1 Mutata fide Anastasius imperator Vitaliano succedit eidemque Rufinum destinat successorem.
2 Helias Hierosolymitanae urbis episcopus in uilla quae Haila dicitur ab eodem principe relegatus emoritur.
3 Laurentium praeterea Lychnidensem, Domnionem Serdicensem, Alcissum Nicopolitanum, Gaianum Naisitanum et Euangelum Pautaliensem, catholicos Illyrici sacerdotes, suis Anastasius praesentari iussit obtutibus. Alcissus et Gaianus episcopi apud Byzantium uita defuncti sunt unoque sepulchro reconditi. Domnione et Euangelo ad sedes proprias ob metum Illyriciani catholici militis extemplo remissis solus Laurentius Anastasium imperatorem in palatio pro fide catholica saepe conuincens apud comitatum ac si in exilio relegatus retentusque est, mobiliorque deinde corpore, quam Constantinopolim aduenerat, effectus. Nam septimo infirmitatis suae anno idem Laurentius fide sua et Christi gratia in atrio Cosmae et Damiani sanatus est pedibusque sistere propriis gressibusque meruit confirmari suaeque dein patriae incolumis reddi, ubi maior octogenario requiescit.

(517) X. Anastasii et Agapiti
Olla illa, quae in Hieremia uate ab aquilone aduersum nos nostraque delicta saepe succenditur, tela ignita fabricauit maximamque partem Illyrici iisdem iaculis uulnerauit. Duae tunc Macedoniae Thessaliaque uastatae et usque Thermopylas ueteremque Epirum Getae equites depraedati sunt. Mille tunc librarum auri denarios per Paulum Anastasius imperator pro redimendis Romanorum captiuis Iohanni praefecto Illyrici misit : deficiente pretio uel inclusi suis cum domunculis captiui Romani incensi sunt uel pro muris clausarum urbium trucidati.

(518) XI. Magni solius
1 In prouincia Dardania adsiduo terrae motu uiginti quattuor castella uno momento conlapsa sunt. Quorum duo suis cum habitatoribus demersa, quattuor dimidia aedificiorum suorum hominumque amissa parte destructa, undecim tertia domorum totidemque populi clade deiecta, septem quarta tectorum suorum tantaque plebis parte depressa, uicina uero metu ruinarum despecta sunt. Scupus namque metropolis, licet sine ciuium suorum hostem fugientium clade, funditus tamen corruit. Plurimi totius prouinciae montes hoc terrae motu scissi sunt saxaque suis euulsa conpagibus deuolutaque arborum crepido. Per triginta passuum milia patens et in duodecim pedum latitudinem dehiscens profundam aliquantis uoraginem ciuibus castellorum saxorumque ruinas uel adhuc hostium incursiones fugientibus iussa parauit. Vno in castello regionis Gauisae, quod Sarnonto dicitur, ruptis tunc terra uenis et ad instar torridae fornacis exaestuans diutinum altrinsecus feruentemque imbrem euomuit.
2 Anastasius imperator subita morte praeuentus maior octogenario periit ; regnauit annos uiginti septem menses duos dies uiginti nouem.
S : 3 Daras ciuitate huiuscemodi condita in Mesopotamia. Daras quaedam possessio LX ab Amida ciuitate miliario ad austrum sita et quindecim milibus a Nisibeno oppido ad occasum distans Amidensi ecclesiae reditum pensauit. Huius ergo humilis uillae casae Anastasius imperator ob condendam ibi ciuitatem dato pretio emit, missisque continuo praefabris construi praecepit ; Calliopium deinde Antiochenae urbis patricium huic operi praefecit. Nempe hic collem in planitiem desinentem mira sagacitate ob fundamenta locanda sulcum sarculo designauit, murisque firmissimis fascia tenus consummatis undique texit. Riuum quoque, qui ex praedii nomine, iuxta quod nascitur, Cordissus nominatur serpensque murmurat, quintoque miliario eundem collem nouamque diuidit ciuitatem, concesso utrique ostio prolabentem inclusit. Publicis praeterea moenibus decoratae ciuitati pristinum nomen uillae reliquit. Ingens huius frontispicium ciuitatis in editiori loco constructa murisque continuata turris Herculea sic nomine dicta suscipitur Nisibin quidem ad orientem, Amidae huius ad aquilonem respiciens.

CONTINVATIO EDITIONIS SECVNDAE

(519) XII. Iustini Aug. et Eutharici
1 (T) Iustinus a senatu electus imperator continuo ordinatus est.
(S) Iustinus imperator creatus.
2 (T) Amantius palatii praepositus, Andreas, Misahel et Ardabur cubicularii Manichaeorum fautores et Iustini Augusti deprehensi sunt proditores. Quorum duo Amantius et Andreas ferro trucidati sunt, Misahel et Ardabur Serdicam in exilium missi. Theocritus Amantii satelles, quem idem Amantius praepositus ad regnandum clam praeparauerat, comprehensus et in carcere saxis contusus ingentibus periit salsoque in gurgite iacuit, sepultura quoque cum imperio, cui inhiarat, caruit.
(S) Amantius palatii praepositus et Andreas cubicularius uterque regni eius inimicus in insula decapitatus est.
3 (T) Vitalianus Scytha Iustini principis pietate ad rem publicam reuocatus Constantinopolim ingressus est septimoque receptionis suae die magister militiae ordinatus.
(S) Vitalianus Scytha urbem data acceptaque fide accitus ingreditur statimque magister militum ordinatus.

(520). XIII. Vitaliani et Rustici
Vitalianus consul septimo mense consulatus sui sedecim uulneribus confossus, in palatio cum Celeriano et Paulo satellitibus suis interemptus est.

(521) XIIII. Iustiniani et Valerii
Famosissimum hunc consulatum Iustinianus consul omnium Orientalium consulum profecto munificentior his liberalitatibus edidit. Nam ducenta octoginta octo milia solidorum in populum inque spectacula siue in spectaculorum machinam distributa, uiginti leones, triginta pardos exceptis aliis feris in amphitheatro simul exhibuit. Numerosos praeterea faleratosque in circo caballos iam donatis quoque impertiuit aurigis, una dumtaxat ultimaque mappa insanienti populo denegata.

(522) XV. Symmachi et Boethii

(523) I. Maximi solius
Plerique lapidatorum, percussorum urbisque depopulatorum sua ob scelera deprehensi ferro, igni suspendioque expensi sunt, gratum bonis ciuibus spectaculum exhibentes.

(524) II. Iustini Augusti II et Opilionis
His cons. inopia olei magnam penuriam in populum inportauit.

(525) III. Filoxeni et Probi
Iohannes Romanae ecclesiae papa LI anno Petri apostolorum pontificumque praesulis quadringentensimo octogensimo quinto sessionis eius, Theodorico rege sese <Š..> pro Arrianis suae caeremoniae reparandis, solus dumtaxat Romanorum sibimet decessorum Vrbe digressus Constantinopolim uenit. Miro honore susceptus est : Dexter dextrum ecclesiae insedit solium diemque domini nostri resurrectionis plena uoce Romanis precibus celebrauit.

(526) IIII. Olybrii solius
Totam quidem Antiochiam Syriae ciuitatem repens inter prandendum terrae motus inuasit : alioquin occiduam urbis magnam eius partem sinistris mox uentis undique flantibus flammasque coquinarum pro tempore aestuantes ruentia in aedificia miscentibus duplex torridumque exitium inportauit. Eufrasium quoque totius urbis episcopum adempto eius capite combusto simul obruit sepulchro : obelisco circi inuerso et humi defosso.

(527) V. Mauortii solius
Anno regiae urbis conditae centesimo nonagensimo septimo Iustinus imperator Iustinianum ex sorore sua nepotem, iamdudum a se Nobilissimum designatum, participem quoque regni sui successoremque creauit kalendas Apriles. Ipse uero quarto ab hoc mense uita decessit, anno imperii nono mense secundo.

(528) VI. Iustiniani Augusti solius
Anno regiae urbis conditae centesimo nonagensimo octauo regium uestibulum priscumque in eo solium ob aspicienda probandaque in circo certamina structum uictor Iustinianus princeps eminentiorem clarioremqueque quam fuerat et utramque senatorum ex more spectantium porticum solita magnanimitate redintegrauit, bonis quidem agitatoribus praemium, ignauis autem seueritatem innuens.

(529) VII. Decii solius
Parthis bella mouentibus arma Romanus parauit exercitus finesque suos rebellans tutatus est. Haec expeditio nostrorum paene per quinquennium tenuit, digressaque Oriente Africam petiit, contra Vandalos feliciter dimicatura.

(530) VIII. Lampadii et Orestis
Mundo Illyricianae utriusque militiae ductor dudum Getis Illyricum discursantibus primus omnium Romanorum ducum incubuit eosque haut paucis ipsorum interemptis fugauit. His autem deinde consulibus idem dux audaciae suae secundus in Thraciam quoque aduolans praedantes eam Bulgares felicior pugnans cecidit, quingentis eorum in proelio trucidatis

(531) VIIII. post consulatum Lampadii et Orestis
His consulibus codex Iustinianus orbi promulgatus est.

(532) X. item post consulatum Lampadii et Orestis
Hypatius, Pompeius et Probus genere consobrini diuique Anastasii nepotes imperium, quod sibi singuli indigna ambitione exoptabant, idibus Ianuariis iam plerisque nobilium coniuratis omnique seditiosorum turba armis donisque ministratis inlecta dolis inuadere temptauerunt atque per quinque continuos dies urbem regiam rapinis, ferro igneque per sceleratos ciues sine certo interrege discursantes hostili impietate, ipsi se fideles rei publicae in palatio dissimulantes, depopulati sunt. Quinta uero huius nefandi facinoris die, dum de foro Hypatius sceleratorum comitum manibus torque redimitus aureo et Pompeius comes eius sua sub ueste loricatus, ad inuadendum conscendunt palatium, uterque eorum ante fores palatii captus est statimque piissimi principis nostri nutu catenatus trucidatusque poenas luit et ante imperium perdidit quam haberet, innumeris passim in circo populis trucidatis et tyrannorum sociis continuo proscriptis. Ecclesia tunc incensa mox coepit ab eodem Augusto renouari.

(533) XI. Iustiniani Augusti III
Post diuturnum immanemque laborem contra Medos Romanis gestum sudoribus tandem per Rufinum patricium perque Hermogenem magistrum officiorum, utrumque legatum a principe nostro missum, pax cum Parthis depecta est sponsione percussi foederis ab utroque imperatore inuicem sibi muneraque deinde concordiae missa.

(534) XII. Iustiniani Augusti IIII et Paulini
Prouincia Africa, quae in diuisione orbis terrarum a plerisque in parte tertia posita est, uolente deo uindicata est. Carthago quoque ciuitas eius anno excidionis suae nonagensimo sexto pulsis deuictisque Vandalis et Gelimer rege eorum capto et Constantinopolim misso, quarto Iustiniani principis consulatu, ipsius moderatione recepta est, sua cum patria firmius, quam dudum fuerat, redintegrata.


ADDITAMENTVM

Quo tempore Theodahadus rex Gothorum Amalasuentham reginam creatricem suam de regno pulsam in insula laci Vulsinensis occidit. Cuius mortem imperator Iustinianus ut doluit, sic est et ultus.

(535) XIII. Belisarii solius
1 Postquam Carthago Libyaque suo cum rege Gelimero per Belisarium est subiugata, de Roma Italiaque deliberat imperator : iterumque expeditio iterumque classis paratur idemque ductor qui consul eligitur, rectoque nauigio Siciliam properat, Catinam Syracusas sine mora, immo omnem peruadit Trinacriam. Ibique comperiens quod in Africa ciuile bellum exoritur et miles in proprio duce insurgit, cum paucis ad Africam tendit, Solomoni qui praeerat subuenit ; exercitum uero partim blandiendo, partim ulciscendo, inimicum tyrannum effugando, rei publicae consulit utilitati remensoque nauigio Trinacriam redit.
2 Agapitus quinquagesimus Romanae urbis episcopus a Theodato rege Gothorum in legatione directus Constantinopolim uenit.
3 Tzitta patricius in Mysia cum hoste Bulgarum congrediens ad latrum superior inuenitur.
4 Epifanius episcopus regiae urbis ante aduentum Romani praesulis moritur ; cuius episcopatum contra canones Anthimus Trapezuntena ecclesia relicta inuadit.

(536) XIIII. post consulatum Belisarii
1 Ebremud Theodati genere relicto exercitu regio in Britios ad Belisarium in Siciliam conuolauit.
2 In Africa uero Solomone itidem cum exercitu dissidente Germanus succedit, Solomonem remittens ad principem.
3 Belisarius Campaniam transiens Neapolim uastat.
4 Gothorum exercitus Theodahadum regem habens suspectum Vitigem in regnum asciscit ; qui mox in campos Barbaricos regnum peruasit.
5 Expeditione soluta Romam ingreditur, ubi iam Agapito Constantinopoli defuncto Theodahadus rex Siluerium episcopatui subrogarat ; ibique residens dirigit Rauennam.
6 Theodatum occidit in loco qui dicitur Quintus iuxta fluuium Santernum et ipse subsequitur per Tusciam omnes opes Theodati diripiens, quas in Insula uel in Vrbeuetus congregauerat.
7 Rauennamque ingressus Matesuentham nepotem Theodorici sibi sociam in regno plus ui copulat quam amore.
8 Belisarius fauente domino Romam ingreditur.
9 Germanus in Africa feliciter administrat.
10 Agapitus Constantinopolim, ut diximus, episcopus a Roma adueniens, Anthimum pellit, dicens eum iuxta ecclesiasticam regulam adulterum, qui sua dimissa ambierat alienam ; in cuius locum Mennam presbyterum episcopum ordinauit et ipse extremum diem obiit, in nullo tamen, sicut ei a principe imminebatur, sentiens contra fidem.
11 Ipso namque anno ob nimiam siccitatem pastura in Persida denegata circiter quindecim milia Saracenorum ab Alamundaro cum Chabo et Hezido fylarchis limitem Eufratesiae ingressa, ubi Batzas dux eos partim blanditiis, partim districtione pacifica fouit et inhiantes bellare repressit.

(537) XV. iterum post consulatum Belisarii
1 Vitigis tyrannus exercitu aggregato Romam obsidet ; cui tunc fauentem papam Siluerium Belisarius ab episcopatu summouit et loco eius Vigilium diaconum ordinauit.
2 Temporeque longo Romam obsidente Vitigis Belisarius intus inedia uigiliisque laborans auxilium ab imperatore deposcit. Cui directi sunt Martinus et Valerianus uterque magister militiae ; nec sic tamen Vitigis obsidionem relinquit.
3 In Africa Germanus rebelliones milites cum Stotza tyranno inter Maurorum deserta bellando effugat.
4 In Oriente quoque Iohannes Cottistis arripiens tyrannidem, antequam aduersi aliquid temptaret, Daras extinctus est.
5 Ecclesia maior Constantinopoli ab imperatore Iustiniano singulariter in mundo constructa dedicatur die VI kalendas Ianuarias.

(538) Indictione prima Iohannis solius
1 Adhuc Vitigis in obsidione Romae morante Iohannes magister militum cum Batza, Conone, Paulo Remaque inlustribus magnoque exercitu apparato ad Italiam properant castraque ad Portum Romanum conlocant, laboranti Romae subueniunt. Quorum aduentum Vitigis cernens trium mensium temporis cum Belisario pacta confirmat suosque legatos ad imperatorem transmittit.
2 In qua pace Belisarius Campaniam redit, annonae copiam Romae inlaturus, reuersusque Campania contrarium sibi de medio aufert Constantinum patricium.
3 Iohannes uero in portu quae posuerat castra deserens Samnitum regionem ingressus est Aternoque oppido expugnato Tremonem Gothorum ducem cum suis prosternit. Ortonam quoque similiter inuadit, Picenum depraedans Ariminum occupat.
4 Quo audito Vitigis ab obsidione Vrbis, in qua adhuc post turbatam pacem consistebat, relicta Roma, per Clodiae aggerem et annonariam Tusciam transit Apenninum et in Rubiconis fluminis ripa castra metatus Ariminum obsidet.
5 Vnde proturbatus a Narsete de Constantinopoli et a Belisario de Roma uenientibus fugit Rauennam.
6 Cuius nepos Oraio Mediolanum longa inedia deterit, Mundilam Paulumque duces ibi positos cum suo milite obsidens.
7 Narsete uero Arimino residente Belisarius accedens Romae ad exhiemandum in deditione suscipit Vrbinum et Vrbemuetus et insulam laci Vulsinensis.

(539) II. Appionis solius
1 Narses reuertitur Constantinopolim.
2 Belisarius obsidens Auximum septimo mense ingreditur, similiterque et Faesulam.
3 Gothi Mediolanum ingressi muros diruunt praedamque potiti omnes Romanos interficiunt, Mundilam Paulumque duces abducunt Rauennam.
4 Theudibertus Francorum rex cum magno exercitu adueniens Liguriam totamque depraedat Aemiliam. Genuam oppidum in litus Tyrrheni maris situm euertit ac praedat. Exercitu dehinc suo morbo laboranti ut subueniat, paciscens cum Belisario ad Gallias reuertitur.
5 Germanus de Africa Constantinopolim euocatur. Solomon ibi rursus dirigitur.
6 Calluc magister militum cum Gepidas primum feliciter dimicans secundo infeliciter ruit.

(540) III. Iustini iun. solius
1 Parthi in Syriam ingressi multas urbes subuertunt ; contra quos Germanus arma arripiens Iustinum filium, eundemque consulem in ipsis fascibus secum ducit.
2 Antiochia magna depraedata demolitur a Persis.
3 Belisarius Rauennam ingreditur, regem Vitigis et reginam cunctasque opes Gothosque nobiliores tollens secum ad imperatorem reuertitur euocante se Marcello comite.
4 Solomon in Africa feliciter dimicans rebelliones proturbat.
5 Gothi trans Padum residentes Oraio Vitigis nepote et Heldebado ductantibus Vitigis regem cum regina opibusque palatii nec non et Gothos audientes sedibus propriis pulsos Orientemque per Belisarium abductos rebellare disponunt, regem sibi statuentes Heldebadum.
6 Contra quem debellaturus Bessa patricius Placentium a Rauenna conscendit, Constantino Rauennam de Dalmatiis, ut praeesset exercitui, ab imperatore directo.

(541) IIII. Basili solius anno primo
1 Parthis persistentibus inimicis Belisarius Orientis suscepit expeditum Germano regresso ad urbem regiam.
2 Gothi Heldibado occiso Erarium sibi ordinant regem.
3 Solomon in Africa interficitur, Sergius loco eius dux successit belli moderatorque prouinciae.

(542) V. post consulatum Basilii anno secundo
1 Milites clam Veronam ingressi dum auaritia inhiante de praeda concertant, a Gothis egredientibus de latebris cum suo dedecore ciuitate pelluntur.
2 Gothi Erario rege occiso Totilam in regnum manciparunt. Qui malo Italiae mox Padum transit et ad Fauentiam Aemiliae ciuitatem Romanum exercitum superat, duces effugat, Caesenam et Vrbinum, Montem feretris et Petrapertusa occupat, huc illucque discurrens deuastat Italiam.
3 Rursus in annonaria Tuscia ad Mucellos per Ruderit et Viliarid Bledamque duces suos Romanum exercitum superat. Quo proelio Bessa patricius uulneratus euadit ; ceteri uero fugientes per quaqua saluati sunt.

(543) VI. post consulatum Basilii anno III
1 Totila deuastat Campaniam urbesque muratas euertens per suos Tiburem obsidet.
2 Mortalitas magna Italiae solum deuastat, Orientem iam et Illyricum peraeque attritos.
3 In Oriente Persis adhuc tenentibus conflictum cum nostris Sergius in Africa inquietatur a rebellionibus cum Stotza et Mauris.

(A. C. 544.) VII. post consulatum Basilii anno IIII
1 Totila obsidet Firmum et Asculum inuasamque Neapolim desolat et Tibur.
2 Roma uero obsidetur a longe, in qua praeerat Iohannes magister militum.
3 In Oriente Belisario constituto exsulatur Iohannes ex consule ordinario patricius atque praefectus praetorio et domus eius datur Belisario.

(545) VIII. post consulatum Basili anno quinto
1 Totila Firmum et Asculum sub iuramento ingressus est ; milite Romano cum rebus suis dimisso crudelitatem suam in Romanos exercuit eosque omnes nudat et necat.
2 In Africa Iohannes inruens super tyrannum Stotiam interimit eum et ipse ab eius occiditur armigero. In qua tyrannide Iohannes quidam electus Stotias iunior uocitatur.
3 Belisarius de Oriente euocatus in offensam periculumque incurrens graue et inuidiae subiacens rursus remittitur ad Italiam. Qui ueniens Romae dirigit Bessam, Iohannem mittit ad imperatorem.
4 Totila uastato Piceno pugnansque ad Auximum uincit. Indeque discurrens per Tusciam Spoletium destruit et Asisium Clusiumque oppida tenuit et obsidet Perusiam.

(546) VIIII. post consulatum Basili anno sexto
1 Vigilius papa LVIIII ab apostolo Petro euocatus ab imperatore Roma egreditur et Siciliam uenit.
2 Totila occupata Lucania et Britios Neapolim subuertit, Romam obsidet.
3 De Africa Sergius euocatur et Ariouinda neptem imperatoris acceptam ibi iudex dirigitur.
4 In Oriente cum Parthis foedus initur per Constantianum magistrum militiae et exercitus reuertitur Constantinopolim.

(547) X. post consulatum Basilii anno VII
1 Gothi legationem mittunt ad imperatorem per episcopum ciuitatis Asisinatium nomine Auentium.
2 Iohannes magister militum ad Italiam properat.
3 Belisarius a Rauenna egressus uenit Dyrracio indeque directo Iohanne Calabriam ipse per Siciliam Romam perrexit.
4 Papa Vigilius ingressus est Constantinopolim VIII kalendas Februarias.
5 Totila dolo Isaurorum ingreditur Roma die XVI kal. Ianuarias, muros euertit, domos aliquantas igni comburens ac omnium Romanorum res in praedam accepit ; hos ipsos Romanos in Campaniam captiuos abduxit. Post quam deuastationem quadraginta aut amplius dies Roma ita fuit desolata ut nemo ibi hominum nisi bestiae morarentur. Sic ueniens Belisarius murorum partem restaurat uenienteque Totila ad pugnam resistit.
6 Eodem quoque anno de Africa neptis imp. reuertitur uidua occiso uiro eius Areouinda a Gunthario tyranno, qui cum Stotzia iuniore tractans eum occiderat. Sed Artabanes utrosque comprehensos Guntharium occidit, Iohannem idem Stotiam iuniorem uinctum transmittit ad principem. Post aliquantos dies mittitur in Africam Iohannes et Artabanis euocatus praesentale accipit magisterium.

(548) XI. post consulatum Basilii anno VIII
1 Iohannes magister militum in Campania praedans Gothos nonnullas liberat senatrices. Qui postea patitur nocturnum Totilae superuentum Bulgarum suorum proditione.
2 Verus quoque magister militum et ipse in parte alia Calabriae infestum sustinuit Totilan et Valerianus ab imperatore in eorum solacia . . . . . . . .

(reliqua desunt)

Medieval Latin The Latin Library The Classics Page