TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER LXVIII PERIOCHA

M. Antonius praetor in Ciliciam maritimos praedones--id est piratas--persecutus est.

C. Marius cos. summa ui oppugnata a Teutonis et Ambronibus castra defendit.

Duobus deinde proeliis circa Aquas Sextias eosdem hostes deleuit, in quibus caesa traduntur hostium CC milia, capta XC.

Marius absens quinto cos. creatus est. Triumphum oblatum, donec et Cimbros uinceret, distulit.

Cimbri cum repulso ab Alpibus fugatoque Q. Catulo procos., qui fauces Alpium obsidebat, (ad flumen Athesim cohortem quae castellum editum insederat, reliquerat, quae tamen uirtute sua explicata fugientem procos. exercitumque consecuta est) in Italiam traiecissent, iunctis eiusdem Catuli et C. Mari exercitibus, proelio uicti sunt ; in quo caesa traduntur hostium milia CXL, capta LX.

Marius totius ciuitatis consensu exceptus pro duobus triumphis qui offerebantur, uno contentus fuit. Primores ciuitatis, qui ei aliquamdiu ut nouo homini ad tantos honores euecto inuiderant, conserua tam ab eo rem p. fatebantur.

Publicius Marcellus matre occisa primus in culleo insutus in mare praecipitatus est.

Ancilia cum strepitu mota esse, antequam Cimbricum bellum consummaretur, refertur.

Bella praeterea inter Syriae reges gesta continet.