TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER XLVI PERIOCHA

Eumenes rex Romam uenit, qui Macedonico bello medium egerat. Ne aut hostis iudicatus uideretur, si exclusus esset, aut liberatus crimine, si admitteretur, in commune lex lata est ne cui regi Romam uenire liceret. Claudius Marcellus cos. Alpinos Gallos, C. Sulpicius Gallus cos. Liguras subegit.

Legati Prusiae regis questi sunt de Eumene quod fines suos popularetur dixeruntque eum conspirasse cum Antiocho aduersus populum R. Societas cum Rhodiis deprecantibus iuncta est.

Lustrum a censoribus conditum est. Censa sunt ciuium capita CCCXXXVII milia XXII.

Princeps senatus M. Aemilius Lepidus.

Ptolemaeus, Aegypti rex, pulsus regno a minore fratre missis ad eum legatis restitutus est.

Ariarathe, Cappadociae rege, mortuo filius eius Ariarathes regnum accepit et amicitiam cum populo R. per legatos renouauit.

Res praeterea aduersus Liguras et Corsos et Lusitanos uario euentu gestas et motus Syriae mortuo Antiocho, qui filium Antiochum puerum admodum reliquerat, continet. Hunc Antiochum puerum cum Lysia tutore Demetrius, Seleuci filius, qui Romae obses fuerat, clam, quia non dimittebatur, a Roma . . . interemit et ipse in regnum receptus.

L. Aemilius Paulus, qui Persen uicerat, mortuus. Cuius tanta abstinentia fuit ut cum ex Hispania et ex Macedonia immensas opes rettulisset, uix ex auctione eius redactum sit, unde uxori eius dos solueretur.

Pomptinae paludes a Cornelio Cethego cos., cui ea prouincia euenerat, siccatae agerque ex his factus.