TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER XXII PERIOCHA

Hannibal per continuas uigilias in paludibus oculo amisso in Etruriam uenit, per quas paludes quadriduo et tribus noctibus sine ulla requie iter fecit.

C. Flaminius cos., homo temerarius, contra auspicia profectus signis militaribus effossis, quae tolli non poterant, et ab equo, quem conscenderat, per caput deuolutus, insidiis ab Hannibale circumuentus ad Thrasymennum lacum cum exercitu caesus est. Sex milia, quae eruperant, fide ab Atherbale data, perfidia Hannibalis uincta sunt. Cum ad nuntium cladis Romae luctus esset, duae matres ex iusperato receptis filiis gaudio mortuae sunt. Ob hanc cladem ex Sibyllinis libris uer sacrum uotum.

Cum deinde Q. Fabius Maximus dictator aduersus Hannibalem missus nollet acie cum eo confligere, ne contra ferocem tot uictoriis hostem aduersis proeliis milites pugnare committeret, et opponendo se tantum conatus Hannibalis impediret, M. Minucius, magister equitum, ferox et temerarius, criminando dictatorem tamquam segnem et timidum effecit, ut populi iussu aequaretur ei cum dictatore imperium ; diuisoque exercitu cum iniquo loco conflixisset et in magno discrimine legiones eius essent, superueniente cum exercitu Fabio Max ®rimine liberatus est. Quo beneficio uictus castra cum eo iunxit et patrem eum salutauit, idemque facere milites iussit. Hannibal uastata Campania inter Casilinum oppidum et Calliculam montem a Fabio clusus sarmentis ad cornua boum alligatis et incensis praesidium Romanorum, quod Calliculam insidebat, fugauit et sic transgressus est saltum.

Idemque Q. Fabi Maximi dictatoris, cum circumposita ureret, agro pepercit, ut illum tamquam proditorem suspectum faceret.

Aemilio deinde Paulo et Terentio Varrone coss. et ducibus cum magna clade aduersus Hannibalem ad Cannas pugnatum est, caesaque eo proelio Romanorum XLV milia cum Paulo cos. et senatoribus XC et consularibus aut praetoriis aut aediliciis XXX.

Post quae cum a nobilibus adulescentibus propter desperationem consilium de relinquenda Italia iniretur, P. Cornelius Scipio tribunus militum, qui Africanus postea uocatus est, stricto supra capita deliberantium ferro iurauit pro hoste se habiturum eum qui in uerba sua non iurasset, effecitque ut omnes non relictum iri a se Italiam iureiurando adstringerentur.

Propter paucitatem militum VIII milia seruorum armata sunt. Captiui, cum potestas esset redimendi, redempti non sunt.

Praeterea trepidationem urbis et luctum et res in Hispania meliore euentu gestas continet.

Opimia et Florentia, uirgines Vestales, incesti damnatae sunt.

Varroni obuiam itum et gratiae actae, quod de re p. non desperasset.