HISTORIARUM PHILIPPICARUM IN EPITOMEN REDACTI A M. IUNIANO IUSTINO

LIBER VIII

I. Graeciae civitates, dum imperare singulae cupiunt, imperium omnes perdiderunt. 2 Quippe in mutuum exitium sine modo ruentes omnibus perire, quod singulae amitterent, non nisi oppres sae senserunt; 3 siquidem Philippus, rex Macedo niae, velut e specula quadam libertati omnium insidiatus, dum contentiones civitatum alit auxilium inferioribus ferendo, victos pariter victoresque subire regiam servitutem coegit. 4 Causa et origo huius mali Thebani fuere, qui cum rerum potirentur, secundam fortunam inbecillo animo ferentes victos armis Lacedaemonios et Phocenses, quasi Parva supplicia caedibus et rapinis luissent, apud commune Graeciae concilium superbe accusaverunt. 5 Lacedaemoniis crimini datum, quod arcem Thebanam indutiarum tempore occupassent, Phocensibus, quod Boeotiam depopulati essent: 6 prorsus quasi post arma et bellum locum legibus reliquissent. 7 Cum iudicium arbitrio victorum exerceretur, tanta pecunia damnantur, quanta exsolvi non posset. 8 Igitur Phocenses cum agris, liberis coniugibusque privarentur, desperatis rebus Philomelo quodam duce veluti deo irascentes templum Apollinis Delphis occupavere. 9 Inde auro et pecunia divites conducto mercennario milite bellum Thebanis intulerunt. 10 Factum Phocensium, tametsi omnes execrarentur propter sacrilegium, plus tamen invidiae Thebanis, a quibus ad hanc necessitatem conpulsi fuerant, quam ipsis intulit. 11 Itaque auxiliahis et ab Atheniensibus et a Lacedaemoniis missa. 12 Prima igitur congressione Philomelus Thebanos castris exuit. 13 Sequenti proelio primus inter confertissimos dimicans cecidit et sacrilegii poenas impio sanguine luit. 14 In huius locum dux Onomarchus creatur.

II. Adversus quem Thebani Thessalique non ex civibus suis, ne victoris potentiam ferre non possent, 2 sed Philippum, Macedoniae regem, ducem eligunt et externae dominationi, quam in suis timuerunt, sponte succedunt. 3 Igitur Philippus, quasi sacrilegii, non Thebanorum ultor esset, omnes milites coronas laureas sumere iubet, atque ita veluti deo duce in proelium pergit. 4 Phocenses insignibus dei conspectis conscientia delictorum territi abiectis armis fugam capessunt, poenasque violatae religionis sanguine et caedibus suis pendunt. 5 Incredibile quantum ea res apud omnes nationes Philippo gloriae dedit; 6 illum vindicem sacrilegii, illum ultorem religionum; quod orbis viribus expiari debuit, solum qui piacula exigeret extitisse. 7 Dignum itaque qui a diis proximus habeatur, per quem deorum maiestas vindicata sit. 8 Sed Athenienses audito belli eventu, ne in Graeciam Philippus transiret, angustias Thermopylarum pari ratione sicuti antea advenientibus Persis occupavere, sed nequaquam simili aut virtute aut causa: 9 siquidem tunc pro libertate Graeciae, nunc pro sacrilegio publico, tunc a rapina hostium templa vindicaturi, nunc adversus vindices templorum raptores defensuri; 10 aguntque propugnatores sceleris, cuius turpe erat alios vindices fuisse, 11 inmemores prorsus, quod in dubiis rebus suis illo deo etiam consiliorum auctore usi fuerant, quod illo duce tot bella victores inierant, tot urbes auspicato condiderant, tantum imperium terra marique quaesierant, quod nihil sine maiestate numinis eius aut privatae umquam aut publicae rei gesserant. 12 Tantum facinus admisisse ingenia omni doctrina exculta, pulcherrimis legibus institutisque formata, ut quid posthac suscenseri iure barbaris possit non haberent.

III. Sed nec Philippus melioris fidei adversus socios fuit. 2 Quippe veluti timens, ne ab hostibus sacrilegii scelere vinceretur, civitates, quarum paulo ante dux fuerat, quae sub auspiciis eius militaverant, quae gratulatae illi sibique victoriam fuerant, hostiliter occupatas diripuit; 3 coniuges liberosque omnium sub corona vendidit; 4 non deorum inmortalium templis, non aedibus sacris, non diis penatibus publicis privatisque, ad quos paulo ante ingressus hospitaliter fuerat, pepercit: 5 prorsus ut non tam sacrilegii ultor extitisse quam sacrilegiorum licentiam quaesisse videretur. 6 Inde veluti rebus egregie gestis in Thraciam traicit, ubi bello pari perfidia gesto captisque per dolum et occisis finitimis regibus universam provinciam imperio Macedoniae adiungit. 7 Deinde ad abolendam invidiae famam, qua insignis praeter ceteros tunc temporis habebatur, per regna mittit et opulentissimas civitates, 8 qui opinionem sererent regem Philippum magna pecunia locare et muros per civitates et fana ac templa facienda, et ut per praecones susceptores sollicitarent. 9 Qui cum in Macedoniam venissent, variis dilationibus frustrati, vim regiae maiestatis timentes taciti proficiscebantur. 10 Post haec Olynthios adgreditur; receperant enim per misericordiam post caedem unius duos fratres eius, quos Philippus ex noverca genitos veluti participes regni interficere gestiebat. 11 Ob hanc igitur causam urbem antiquam et nobilem exscindit et fratres olim destinato supplicio tradit praedaque ingenti pariter et parricidii voto fruitur. 12 Inde, quasi omnia quae agitasset animo ei licerent, auraria in Thessalia, argenti metalla in Thracia occupat, 13 et ne quod ius vel fas inviolatum praetermitteret, piraticam quoque exercere instituit. 14 His ita gestis forte evenit, ut eum fratres duo, reges Thraciae, non contemplatione iustitiae eius, sed invicem metuentes, ne alterius viribus accederet, disceptationum suarum iudicem eligerent. 15 Sed Philippus more ingenii sui ad iudicium veluti ad bellum inopinantibus fratribus instructo exercitu supervenit regnoque utrumque non iudicis more, sed fraude latronis ac scelere spoliavit.

IV. Dum haec aguntur, legati Atheniensium petentes pacem ad eum venerunt. 2 Quibus auditis et ipse legatos Athenas cum pacis condicionibus misit; ibique ex commodo utrorumque pax facta. 3 Ex ceteris quoque Graeciae civitatibus non pacis amore, sed belli metu legationes venere; 4 siquidem crudescente ira Thessali Boeotiique orant, ut professum adversus Phocenses ducem Graeciae exhibeat; 5 tanto odio Phocensium ardentes, ut obliti cladium suarum perire ipsi quam non perdere eos praeoptarent, expertamque Philippi crudelitatem pati quam parcere hostibus suis mallent. 6 Contra Phocensium legati adhibitis Lacedaemoniis et Atheniensibus bellum deprecabantur, cuius ab eo dilationem ter iam emerant. 7 Foedum prorsus miserandumque spectaculum, Graeciam etiamnunc et viribus et dignitate orbis terrarum principem, regum certe gentiumque semper victricem et multarum adhuc urbium dominam alienis excubare sedibus aut rogantem bellum aut deprecantem; 8 in alterius ope spem omnem posuisse orbis terrarum vindices, eoque discordia sua civilibusque bellis redactos, ut adulentur ultro sordidam paulo ante clientelae suae partem, 9 et haec potissimum facere Thebanos Lacedaemoniosque, antea inter se imperii, nunc gratiae imperantis aemulos. 10 Philippus inter haec venditatione gloriae suae tantarum urbium fastidium agitat atque utros potius dignetur aestimat. 11 Secreto igitur auditis utrisque legationibus his veniam belli pollicetur, iure iurando adactis responsum nemini prodituros; illis contra ven turum se auxiliumque laturum; utrosque vetat parare bellum aut metuere. 12 Sic variato responso securis omnibus Thermopylarum angustias occupat.

V. Tunc primum Phocenses captos se fraude Philippi animadvertentes trepidi ad arma confugiunt. 2 Sed neque spatium erat instruendi belli nec tempus ad contrahenda auxilia; et Philippus excidium minabatur, ni fieret deditio. 3 Victi igitur necessitate pacta salute se dediderunt. 4 Sed pactio eius fidei fuit, cuius antea fuerat deprecati belli promissio. 5 Igitur caeduntur passim rapiunturque; non liberi parentibus, non coniuges maritis, non deorum simulacra templis suis reliquuntur. 6 Vnum tantum miseris solacium fuit, quod, cum Philippus portione praedae socios fraudasset, nihil rerum suarum apud inimicos viderunt. 7 Reversus in regnum, ut pecora pastores nunc in hibernos, nunc in aestivos saltus traiciunt, sic ille populos et urbes, ut illi vel replenda vel derelinquenda quaeque loca videbantur, ad libidinem suam transfert. 8 Miseranda ubique facies et excidio similis erat. 9 Non quidem pavor ille hostilis nec discursus per urbem militum erat, non tumultus armorum, non bonorum atque hominum rapina, 10 sed tacitus maeror et luctus, verentibus, ne ipsae lacrimae pro contumacia haberentur. 11 Crescit dissimulatione ipsa dolor, hoc altius demissus, quo minus profiteri licet. 12 Nunc sepulcra maiorum, nunc veteres penates, nunc tecta, in quibus geniti erant quibusque genuerant, 13 considerabant, miserantes nunc vicem suam, quod in eam diem vixissent, nunc filiorum, quod non post eam diem nati essent.

VI. Alios populos in finibus ipsis hostibus opponit; alios in extremis regni terminis statuit; quosdam bello captos in supplementis urbium dividit. 2 Atque ita ex multis gentibus nationibusque unum regnum populumque constituit. 3 Conpositis ordinatisque Macedoniae rebus Dardanos ceterosque finitimos fraude captos expugnat. 4 Sed nec a proximis manus abstinet; siquidem Arrybam, regem Epiri, uxori suae Olympiadi artissima cognatione iunctum, pellere regno statuit atque Alexandrum, 5 privignum eius, uxoris Olympiadis fratrem, puerum honestae pulchritudinis, in Macedoniam nomine sororis arcessit, 6 omnique studio sollicitatum spe regni simulato amore ad stupri consuetudinem perpulit, maiora in eo obsequia habiturus sive conscientiae pudore sive regni beneficio. 7 Cum igitur ad XX annos pervenisset, ereptum Arrybae regnum puero admodum tradit, scelestus in utroque. 8 Nam nec in eo ius cognationis servavit, cui ademit regnum, et eum, cui dedit, inpudicum fecit ante quam regem.

Justin The Latin Library The Classics Page