HISTORIARUM PHILIPPICARUM IN EPITOMEN REDACTI A M. IUNIANO IUSTINO

LIBER XXXVI

I. Recuperato paterno regno Demetrius, et ipse rerum successu corruptus, vitiis adulescentiae in segnitiam labitur tantumque contemptum apud omnes inertiae, quantum odium ex superbia pater habuerat, contraxit. 2 Itaque cum ab imperio eius passim civitates deficerent, ad abolendam segnitiae maculam bellum Parthis inferre statuit; 3 cuius adventum non inviti Orientis populi videre et propter Arsacidae, regis Parthorum, crudelitatem et quod veteri Macedonum imperio adsueti novi populi superbiam indigne ferebant. 4 Itaque cum et Persarum et Elymaeorum Bactrianorumque auxiliis iuvaretur, multis proeliis Parthos fudit. 5 Ad postremum tamen pacis simulatione deceptus capitur traductusque per ora civitatium populis, qui desciverant, in ludibrium favoris ostenditur. 6 Missus deinde in Hyrcaniam benigne et iuxta cultum pristinae fortunae habetur. 7 Dum haec aguntur, interim in Syria Trypho, qui se tutorem Antiocho, Demetrii privigno, substitui a populo laboraverat, occiso pupillo regnum Syriae invadit. 8 Quo diu potitus tandem exsolescente favore recentis imperii ab Antiocho, puero admodum, Demetrii fratre, qui in Asia educabatur, bello vincitur, rursusque regnum Syriae ad subolem Demetrii revertitur. 9 Igitur Antiochus, memor quod et pater propter superbiam invisus et frater propter segnitiam contemptus fuisset, ne in eadem vitia incideret, recepta in matrimonium Cleopatra, uxore fratris, civitates, quae initio fraterni imperii defecerant, summa industria persequitur, domitasque rursus regni terminis adicit; 10 Iudaeos quoque, qui in Macedonico imperio sub Demetrio patre armis se in libertatem vindicaverant, subegit. Quorum vires tantae fuere, ut post haec nullum Macedonum regem tulerint domesticisque imperiis usi Syriam magnis bellis infestaverint.

II. Namque Iudaeis origo Damascena, Syriae nobilissima civitas, unde et Assyriis regibus genus ex regina Samirami fuit. 2 Nomen urbi a Damasco rege inditum, in cuius honorem Syri sepulcrum Atarathes, uxoris eius, pro templo coluere, deamque exinde sanctissimae religionis habent. 3 Post Damascum Azelus, mox Adores et Abrahames et Israhel reges fuere. 4 Sed Israhelem felix decem filiorum proventus maioribus suis clariorem fecit. 5 Itaque populum in decem regna divisum filiis tradidit, omnesque ex nomine Iudae, qui post divisionem decesserat, Iudaeos appellavit colique memoriam eius ab omnibus iussit, cuius portio omnibus accesserat. 6 Minimus aetate inter fratres Ioseph fuit, cuius excellens ingenium fratres veriti clam interceptum peregrinis mercatoribus vendiderunt. 7 A quibus deportatus in Aegyptum, cum magicas ibi artes sollerti ingenio percepisset, brevi ipsi regi percarus fuit. 8 Nam et prodigiorum sagacissimus erat et somniorum primus intellegentiam condidit, nihilque divini iuris humanique ei incognitum videbatur, 9 adeo ut etiam sterilitatem agrorum ante multos annos providerit; perissetque omnis Aegyptus fame, nisi monitu eius rex edicto servari per multos annos fruges iussisset; 10 tantaque experimenta eius fuerunt, ut non ab homine, sed a deo responsa dari viderentur. 11 Filius eius Moyses fuit, quem praeter paternae scientiae hereditatem etiam formae pulchritudo commendabat. 12 Sed Aegyptii, cum scabiem et vitiliginem paterentur, responso moniti eum cum aegris, ne pestis ad plures serperet, terminis Aegypti pellunt. 13 Dux igitur exulum factus sacra Aegyptiorum furto abstulit, quae repetentes armis Aegyptii domum redire tempestatibus conpulsi sunt. 14 Itaque Moyses Damascena, antiqua patria, repetita montem Sinam occupat, in quo septem dierum ieiunio per deserta Arabiae cum populo suo fatigatus cum tandem venisset, septimum diem more gentis Sabbata appellatum in omne aevum ieiunio sacravit, quoniam illa dies famem illis erroremque finierat. 15 Et quoniam metu contagionis pulsos se ab Aegypto meminerant, ne eadem causa invisi apud incolas forent, caverunt, ne cum peregrinis conviverent; quod ex causa factum paulatim in disciplinam religionemque convertit. 16 Post Moysen etiam filius eius Arruas sacerdos sacris Aegyptiis, mox rex creatur; semperque exinde hic mos apud Iudaeos fuit, ut eosdem reges et sacerdotes haberent, quorum iustitia religione permixta incredibile quantum coaluere.

III. Opes genti ex vectigalibus opobalsami crevere, quod in his tantum regionibus gignitur. 2 Est namque vallis, quae continuis montibus velut muro quodam ad instar castrorum clauditur (spatium loci ducenta iugera; nomine Aricus dicitur); 3 in ea silva est et ubertate et amoenitate insignis, siquidem palmeto et opobalsameto distinguitur. 4 Et arbores opobalsami similem formam piceis arboribus habent, nisi quod sunt humiles magis et in vinearum morem excoluntur. Hae certo anni tempore balsamum sudant. 5 Sed non minor loci eius apricitatis quam ubertatis admiratio est; quippe cum toto orbe regionis eius ardentissimus sol sit, ibi tepidi aeris [flatu] naturalis quaedam ac perpetua opacitas inest. 6 In ea regione latus lacus est, qui propter magnitudinem aquae et inmobilitatem Mortuum Mare dicitur. 7 Nam neque ventis movetur resistente turbinibus bitumine, quo aqua omnis stagnatur, neque navigationis patiens est, quoniam omnia vita carentia in profundum merguntur; nec materiam ullam sustinet, nisi quae alumine incrustatur. 8 Primum Xerxes, rex Persarum, Iudaeos domuit; postea cum ipsis Persis in dicionem Alexandri Magni venere diuque in potestate Macedonici imperii subiecti Syriae regno fuere. 9 A Demetrio cum descivissent, amicitia Romanorum petita primi omnium ex Orientalibus libertatem acceperunt, facile tunc Romanis de alieno largientibus.

IV. Per eadem tempora, quibus in Syria regni mutatio inter novos reges alternabatur, in Asia rex Attalus florentissimum ab Eumene patruo acceptum regnum caedibus amicorum et cognatorum suppliciis foedabat, nunc matrem anum, nunc Beronicen sponsam maleficiis eorum necatam confingens. 2 Post hanc scelestam violentiae rabiem squalidam vestem sumit, barbam capillumque in modum reorum submittit, non in publicum prodire, non populo se ostendere, non domi laetiora convivia inire aut aliquod signum sani hominis habere, prorsus ut poenas pendere manibus interfectorum videretur. 3 Omissa deinde regni administratione hortos fodiebat, gramina serebat et noxia innoxiis permiscebat, eaque omnia veneni suco infecta velut peculiare munus amicis mittebat. 4 Ab hoc studio aerariae artis fabricae se tradit, cerisque fingendis et aere fundendo procudendoque oblectatur. 5 Matri deinde sepulcrum facere instituit, cui operi intentus morbum ex solis fervore contraxit et septima die decessit. Huius testamento heres populus Romanus tunc instituitur. 6 Sed erat ex Eumene Aristonicus, non iusto matrimonio, sed ex paelice Ephesia, citharistae cuiusdam filia, genitus, qui post mortem Attali velut paternum regnum Asiam invasit. 7 Cum multa secunda proelia adversus civitates, quae metu Romanorum tradere se eidem nolebant, fecisset iustusque iam rex videretur, Asia Licinio Crasso consuli decernitur, 8 qui intentior Attalicae praedae quam bello, cum extremo anni tempore inordinata acie proelium conseruisset, victus poenas inconsultae avaritiae sanguine dedit. 9 In huius locum missus Perpenna consul prima congressione Aristonicum superatum in potestatem suam redegit Attalicasque gazas, hereditarias populi Romani, navibus inpositas Romam deportavit. 10 Quod aegre ferens successor eius M'. Aquilius consul ad eripiendum Aristonicum Perpennae, veluti sui potius triumphi munus esse deberet, festinata velocitate contendit. 11 Sed contentionem consulum mors Perpennae diremit. 12 Sic Asia Romanorum facta cum opibus suis vitia quoque Romam transmisit.

Justin The Latin Library The Classics Page