HUGO OF SAINT VICTOR
SOLILOQUIUM DE ARRHA ANIMAE

Prologus.

Dilecto fratri G. caeterisque servis Christi Hamerislevae degentibus H. qualiscunque vestrae sanctitatis servus, in una pace ambulare, et ad unam requiem pervenire. Soliloquium dilectionis, quod de Arrha animae inscriptum est, nisi charitati vestrae, ut discatis ubi vos oporteat verum amorem quaerere, et quemadmodum debeatis corda vestra spiritualium studio meditationum ad superna gaudia excitare. Hoc ergo, frater charissime, rogo, ut cum caeteris in memoriam mei suscipias, nec quod specialiter tibi mittitur, caeteros excludat, nec quod communiter omnibus datur, muneris praerogativam imminuat. Nolo vos hic provocare colore dictaminis, sed quia celare non potui meae erga vos affectum devotionis. Salutate fratrem B. et fratrem A. et omnes alios, quorum nomina, etsi ego in praesenti sigillatim enumerare non valeo, omnia tamen in libro vitae conscribi exopto. Valete.

Soliloquium de arrha animae.

Interlocutores sunt homo et anima.

HOMO. Loquar secreto animae meae, et amica confabulatione exigam ab ea quod scire cupio. Nemo alienus admittetur, sed aperta conscientia soli verba conferemus. Sic enim nec mihi timor erit occulta quaerere, nec illi pudor vera respondere. Dic mihi, quaeso, anima mea, quid est quod super omnia diligis? Ego scio, quod vita tua dilectio est et scio quod sine dilectione esse non potes. Sed velim mihi sine verecundia confitearis, quid inter omnia diligendum elegeris? Dicam adhuc, ut manifestius intelligas quid te interrogem. Aspice mundum, et omnia quae in eo sunt; multas ibi species pulchras et illecebrosas invenies, quae humanos affectus illiciunt, et secundum varias utentium delectationes ad fluendum se desideria accendunt. Habet aurum, habent lapides pretiosi fulgorem suum, habet decor carnis speciem, picta tapeta et vestes fucatae colorem. Infinita sunt talia. Sed haec cur tibi enumerem? Ecce et tu novisti omnia, vidisti pene singula, experta plurima. Multa jam te vidisse recolis, et adhuc multa vides, in quibus quod dico experiri et comprobare possis. Dic ergo obsecro mihi, quid de his omnibus unicum tibi feceris, quod singulariter amplecti, quo semper perfrui velis? Certus enim sum, quod aut horum quae videntur aliquid amas, aut si jam postposuisti universa haec, aliud habes quae prae omnibus his diligas.

ANIMA. Sicut amare non possum quod nunquam vidi, sic de his omnibus quae videntur, nihil adhuc amare non potui, et tamen de his omnibus quid super omnia amandum sit nondum inveni. Multis enim jam experimentis didici fallacem esse, et fugacem amorem hujus saeculi, quem semper, vel cum perit id quod mihi elegeram perdere, vel cum aliud, quod magis placeat, supervenerit, cogor commutare; sic adhuc desideriis incerta fluctuo, dum nec sine amore esse possum, nec verum amorem invenio.

HOMO. Gaudeo quod saltem in amorem temporalium non figeris, sed doleo quod in amore aeternorum nondum requiescis. Infelicior esses, si de exsilio patriam faceres; nunc vero, quia in exsilio erras, ad viam revocanda es. De exsilio patriam faceres, si in ista vita transitoria aeternum amorem habere velles. Nunc vero in exsilio erras, quia dum traheris per concupiscentiam temporalium, amorem non invenis aeternorum. Sed magnum salutis principium tibi esse potest, quod amorem tuum didicisti mutare in melius, quia sic ab omni temporalium amore avelli poteris, si major tibi pulchritudo ostensa fuerit, quam gratius amplectaris.

ANIMA. Quomodo potest demonstrari, quod videri non potest? quod autem videri non potest, quomodo potest diligi? Certe si in rebus temporalibus, et quae videri possunt, verus et permanens amor non est, amari autem non potest, quod non potest videri, aeterna miseria semper viventem sequitur, si semper permanens amor non invenitur. Nemo enim sine amore esse beatus potest, quia vel in hoc solo miserum esse constat, quod non diligit id quod est. Imo vero quis illum non dico beatum, sed vel hominem diceret, qui humanitatis oblitus, et societatis pacem respuens, solitaria quadam et misera dilectione se solum amaret? Necesse est igitur, ut aut eorum quae videntur amorem approbes, aut si hunc tollis, alia quae salubrius atque jucundius amentur, demonstres.

HOMO. Si temporalia ista et visibilia idcirco amari debere existimas, quia illis quemdam sui generis decorem inesse conspicaris, cur teipsam potius non diligis, quae specie tua omnino visibilium decorem et pulchritudinem vincis? O si teipsam aspiceres! O si faciem tuam videres, agnosceres certe quanta reprehensione digna fueras, cum aliquid extra te amore tuo dignum existimabas!

ANIMA. Oculus cuncta videt, seipsum non videt, et eo lumine, quo reliqua cernimus, ipsam, in qua positum est lumen, faciem nostram non videmus. Alienis indiciis discunt homines facies suas, et speciem vultus sui audiendo saepius quam videndo cognoscunt, nisi forte quoddam alterius generis speculum afferas, in quo faciem cordis mei cognoscam et diligam, quasi et illum non rectissime insipientem quisque diceret, qui ad pascendum amorem suum similitudinem vultus sui jugiter in speculo consideraret. Ego igitur quia faciem meam et speciem vultus mei qualis sit, contemplari nequeo, facilius in ea, quae foris admiranda videntur, affectum dilectionis meae extendo. Praesertim quia amor nunquam solitarius esse patitur, et in hoc ipso jam quodammodo amor esse, si desint in alterum parilitatis consortem vim dilectionis non diffundit.

HOMO. Non est solitarius, cum quo est Deus, nec idcirco vis dilectionis exstinguitur, si a rebus abjectis et vilibus appetitus ejus cohibeatur. Ille magis sibi injuriam facit, qui vel inhonesta vel certe ea, quae amore suo digna non sunt, in societatem dilectionis admittit. Primum igitur necesse est, ut quisque semetipsum consideret, et cum cognoverit dignitatem suam (ne injuriam faciat amori suo) abjectiora se non amet. Nam et ea, quae per se considerata, pulchra sunt, pulchrioribus comparata vilescunt. Et sicut ineptum est deformia pulchris conjungere, sic omnino indecens est ea, quae non habent nisi infimam quamdam et imaginariam pulchritudinem, pulchritudinis coaequare. Non vis habere anima amorem solitarium, noli tamen habere prostitutum. Quaeris unicum, quaere et unice electum. Scis quod amor ignis est, et ignis quidem fomentum quaerit ut ardeat. Sed cave ne id injicias, quod fumum potius aut fetorem ministrat. Ea vis amoris est, ut talem esse necesse sit, quale illud est quod amas, et qui per affectum conjungeris, in ipsius similitudinem ipsa quodammodo dilectionis societate transformaris. Tuam igitur anima pulchritudinem attende, et intelliges qualem debeas pulchritudinem diligere. Non est tibi invisibilis facies tua. Oculus tuus nihil bene videt, si seipsum non videat. Nam cum ad seipsum contemplandum bene perspicuus est, nulla eum foris peregrina similitudo, vel adumbrata veritatis imaginatio fallere potest. Quod si forte interna illa tua visio per negligentiam obscurata est, et temetipsam ut decet et expedit contemplari non sufficis, cur saltem quid de te existimare debeas, ex judicio alieno non perpendis? Sponsum habes, sed nescis. Pulcherrimus est omnium, sed faciem ejus non vidisti. Ille te vidit, quia nisi te vidisset, non te diligeret. Noluit adhuc seipsum tibi praesentare, sed munera misit, arrham dedit, pignus amoris, signum dilectionis. Si cognoscere illum posses, si speciem illius videres, non amplius de tua pulchritudine ambigeres. Scires enim quod tam pulcher, tam formosus, tam elegans, tam unicus in tuo aspectu captus non esset, si eum singularis decor et ultra caeteros admirandus non traheret. Quid igitur ages? Nunc videre illum non potes, quia absens est. Et ideo non times, neque erubescis illi injuriam facere, quod singularem ejus amorem contemnis, neque alienae libidini turpiter et impudice prostituis. Noli sic facere. Si adhuc scire non potes qualis ille sit, qui te diligit, considera saltem arrham, quam dedit; fortassis in ipso munere ejus, quod penes te est, poteris agnoscere quo affectu illum diligere, quo studio et diligentia te illi debeas conservare In signis est arrha ejus, nobile donum ejus, quia nec magnum decuit ut parva daret, nec pro parvo sapiens magna dedisset. Magnum ergo est quod tibi dedit, sed majus est quod in te diligit. Magnum ergo est quod dedit. Quid dedit tibi anima sponsus tuus? Exspectas fortassis, et nescis quid dicturus sim. Cogitas a quo quid magni acceperis, nec invenis te aliquid tale habere aut accepisse, unde gloriari possis. Dicam igitur tibi, ut scias quid dedit sponsus tuus. Respice universum mundum istum, et considera si aliquid in eo sit, quod tibi non serviat. Omnis natura ad hunc finem cursum suum dirigit, ut obsequiis tuis famuletur, et utilitati deserviat, tuisque oblectamentis pariter et necessitatibus secundum affluentiam indeficientem occurrat. Hoc coelum, hoc terra, hoc aer, hoc maria, cum iis, quae in eis sunt, universis, explere non cessant; in hoc circuitus temporum annuis innovationibus, et redivivis partubus antiqua innovans, dilapsa reformans, consumpta restaurans, pastu perpetuo subministrat. Quis ergo putas hoc instituit? quis istud naturae praecepit ut sic uno consensu tibi serviat? beneficium accipis, et auctorem ejus non agnoscis. Donum in manifesto est, largitor occultus. Et tamen ipsa te ratio dubitare non sinit hoc tuum non esse debitum, sed beneficium alienum. Quicunque ergo ille est, multum tibi contulit, qui hoc totum et tantum tibi dedit multum diligendus est, qui tantum dare potuit et qui tantum dare voluit, multum dilexit. Tantum ergo diligens, et tantum diligendus dono suo demonstratur, ut quam stultum est amorem tam potentis non ultro concupiscere, tam impium sit atque perversum tam diligentem non redamare. Vide ergo, o anima imprudens et temeraria, vide quid agis, cum in hoc mundo amari et amare concupiscis. Totus tibi mundus subjectus est, et tu non dico totum mundum, sed nescio quid vix aliquam mundi portiunculam, quod nec specie pulchra, nec utilitate necessaria, nec quantitate magna, nec bonitate optima antecedat, in societatem tui amoris admittere non aspernaris. Certe si haec diligis, ut subjecta dilige, ut famulantia dilige, ut dona dilige, ut arrham sponsi, ut munera amici, ut beneficia Domini. Sic tamen, ut semper memineris quid illi debeat, nec ista pro illo, nec ista cum illo, sed ista propter illum, et per ista illum, et supra ista illum diligas. Cave, o anima, ne (quod absit!) non sponsa, sed meretrix dicaris, si munera dantis plus quam amantis affectum diligis. Majorem charitati ejus injuriam facis, si et dona illius accipis, et tamen vicissitudinem dilectionis non rependis. Aut dona illius (si potes) respue, vel si dona illius respuere non potes, vicissitudinem dilectionis repende. Dilige illum, dilige te propter illum, dilige dona illius propter illum. Dilige illum ut fruaris illo, dilige te quod diligeris ab illo. Dilige in donis illius, quod data sunt ab illo. Illum tibi, et te illi dilige, dona illius ab illo tibi, propter te. Haec pura et casta dilectio est, nihil habens sordidum, nihil amarum, nihil transitorium, decora castitate, jucunda dulcedine, stabili aeternitate.

ANIMA. Verba tua inflammaverunt me, concepi ardorem, et aestuo intus. Quamvis enim nondum viderim hunc, quem tam amabilem esse asseris, ipsa me tamen (fateor) sermonis tui dulcedine et exhortationis suavitate ad amorem ejus accendis. Cogor siquidem rationibus tuis illum super omnia diligere, a quo me video omnia in pignus dilectionis accepisse. Verumtamen adhuc unum superest, quod apud me valde felicitatem hujus amoris imminuat, nisi illud quoque (sicut caetera) manus tuae consolationis abstergat.

HOMO. Fiducialiter tibi promitto in hoc amore nihil esse, quod jure displicere debeat, et tamen ne magis videar credulitatem tuam fallere, quam veritati testimonium perhibere, volo ut mihi quod te movet aperias, ut meis iterum rationibus confirmata amplius in ejus desiderio convalescas.

ANIMA. Meminisse te volo, sed nec oblitum existimo, quod paulo ante (cum tu probabilem et honestum amorem commendares) dixeris non solum unicum. sed et unice electum esse debere amorem, id est in solum dilecto et solum diligendo constitutum, eo quod perfecte laudabilis amor non sit, si vel alter cum solo diligitur, vel qui summe diligendus non est, solus amatur. Ecce igitur ego unice electum et unice dilectum diligo. Sed hanc hujus dilectionis meae injuriam patior, quod solum diligens sola non amor. Nam hanc dilectionis ejus arrham, quam mihi objicis, quot sint, vel certe quales, cum quibus haec mihi communis est, tu ipse agnoscis. Quo igitur de privilegio singularis amoris potero gloriari, quae hoc, quod tam magnum asseris, non dicam cum bestialibus, sed et cum ipsis bestiis commune accepi? Quid mihi lux solis amplius confert, quam reptilibus et vermibus terrae? Omnia similiter vivunt, omnia spirant, idem pastus, idem potus omnium, quid hoc tam magnum? quid hoc tam singulare? vides certe quale est. Non itaque satis congrue singulariter diligendum probas, si non et ipsum quoque vel in aliquo singulariter dilexisse demonstras. Magna quidem fateor haec et singulari amore digna forent, si singulariter data fuissent.

HOMO. Non mihi displicere potest haec diligentia tua, quia in hoc patet, quod perfecte amare desideras, quoniam causam perfecti amoris tam diligenter investigas. Gratanter igitur hoc tecum disserendum suscipio, ut et tam optimi amorem ab hac, pro qua causaris, injuria defendam, et simul te, ne qua ab illius dilectione suspicione vacilles, ad integrum restituam. Tria quaedam sunt, in quibus id quod te movet, invenias. Discerne quae dona a sponso tuo accepisti; alia enim communiter, alia specialiter, alia singulariter data sunt Communiter data sunt, quae omnibus propter te tecum serviunt. Specialiter data sunt, quae multis nec tamen omnibus propter te tecum sunt concessa. Singulariter data sunt, quae tibi soli sunt data. Quid igitur, nunquid ideo minus te diligit, quia quaedam dona sua tecum simul omnibus concessit? Nunquid feliciorem te fecisset, si tibi soli mundum dedisset? Ecce non sunt creati homines super terram, non sunt bestiae, sola divitias mundi possides, ubi igitur illa grata et utilis societas humanae conversationis? ubi solatia, ubi oblectamenta, quibus nunc frueris? vide igitur quia et in hoc multum tibi contulit, quod haec ad solamen tuum tecum creavit. Si mundus iste, et haec omnia tibi serviunt, quomodo etiam omnia ad obsequium tuum facta non sunt? Nunquid paterfamilias solus panem suum comedit? nunquid solus potum suum bibit? nunquid solus vestimentis suis induitur? nunquid solus calefit igne suo? nunquid solus habitat in domo sua? Totum tamen non immerito ejus dicitur, quidquid habent ii, qui ei vel per dilectionem, vel per subjectionem famulantur. Sive igitur illa, quae tibi serviunt, sive illa, quae tibi servientibus necessaria sunt, omnia tibi data sunt, omnia tibi obsequium impendunt.

ANIMA. Quod me movebat, praecidisti potius quam eradicasti. Ego namque hoc querebar, quod unice diligens, unice dilecta non sum, quia pignus amoris mei aliis aeque video esse concessum. Tuae vero rationes hoc persuaserunt, ut illa quoque singulariter mihi donata crederem, quae in usum servientium mihi communiter data viderem. In quo te convenienter satis, sed non sufficienter de hoc, quod me movebat, locutum esse confiteor; hinc enim doceor omnia, quibus vita irrationalium fovetur, meae potius ditioni esse assignanda, propterea quod illa quoque, quae iis aluntur, in usum meum sunt deputata. Privilegium tamen singularis amoris exinde non astruitur, quia haec non soli mihi, sed cunctis similiter hominibus, multis vero amplius subjecta esse noscuntur. In iis ergo omnibus, quae communiter usui hominum concessa sunt, et si quidem non juste amplius aliquid sibi vindicent, errant qui suae ditioni quidquam singulariter ascribunt. Est igitur specialis quidam amor Creatoris ad homines, in quo quidem ipsi homines aliis creaturis, non autem ad invicem, amplius gloriari habent. Nam quod in assertionem singularis amoris dicis, etiam mihi inter caetera donatam esse societatem hominum, cum tam mea illis, quam illorum mihi concessa sint, nihil ego in hoc singulare reperire possum. In qua societate non solum me laedit amissa gloria singularitatis, sed et vilitas participationis. Quot enim increduli, quot scelesti, quot impuri sunt, qui in hac societate similiter gloriari possunt?

HOMO. Non te conturbare debet, quod in usu rerum temporalium eadem bonis et malis est participatio, nec idcirco eos similiter a Deo amari existimes, quia his omnibus tecum similiter communicare vides. Nam sicut bestiae non propter se, sed propter hominem creatae sunt, ita mali homines non propter se, sed propter bonos vivunt. Et sicut vita eorum utilitati bonorum deservit, sic omne, quo vita illorum alitur, dubium non est quin additionem bonorum referendum sit. Idcirco autem mali inter bonos vivere permittuntur, ut societas illorum, bonorum vitam exerceat, quos et felicitate sua admonent potiora his, et quae mali communicare non possunt, bona quaerere, et iniquitate sua cogunt arctius virtutem amare. Postremo, ut dum illos divina gratia destitutos vident per quaelibet abrupta vitiorum ruere, discant quantas pro sua salute debeant Creatori gratias referre. Ratio siquidem divinae dispensationis ad nostrae salutis augmentum et glorificationis documentum hoc exigebat, ut sicut in vita bestiarum dicimus summam felicitatem non esse his uti, ita quoque in vita malorum hominum discamus nec esse summam felicitatem istis dominari. Similiter igitur bonis ac malis ista concedi debuerunt, quia aliter boni potiora sibi servari non crederent, nisi ista tam bonis quam malis communia esse viderent. Nihil igitur amplius de societate aut felicitate malorum conqueraris, nec ideo in privilegium singularis amoris tecum ascribendos putes, quia eos in usu et dominio rerum transeuntium socios habes, quia etiam in hoc, sicut jam diximus, saluti tuae proficiunt, quod istis tecum non tantum uti, sed et dominari possunt. Quid autem de societate bonorum dicam? Nam hoc solum nunc restat, ut consideres utrumne idcirco de singulari amore sponsi tui gloriari non possis, quod ab eo non sine societate bonorum diligeris. Quapropter reminisci te volo illius (quam superius in assertionem attuli) sententiae, quam tunc quidem quasi minus congruam ad id, de quo illic agebatur atque igitur comprobandum, judicasti. Replico igitur nunc eam, ut diligentius coram te discutiam; utrumne aliquid nobis ad id quod demonstrare nitimur confirmandum, ejus veritas astipuletur. Dixi enim etiam societatem hominum dono tibi Creatoris esse concessam, ut inde solamen vivendi capias, ne quadam solitaria et inerti vita destituta contabescas. Sicut igitur vita malorum tibi est exercitium, sic solamen est vita bonorum, qui certe tales sunt, quos nec felicitatis, tuae participes, nec amoris tui aspernari debes habere consortes. Nam si vere bonos diligis, quidquid illis beneficii impenditur, inde charitas, quae in te est, non quasi de alieno, sed quasi de proprio gratulatur. Licet igitur beatum esset, isto amore te vel solam perfrui, multo tamen beatius est in ipso cum multorum bonorum congratulatione delectari, quia cum in eos etiam, qui comparticipant, affectus dilectionis expanditur, charitatis gaudium et suavitatis ampliatur. Spiritualis namque amor tunc melius cuique fit singularis, quando omnibus est communis. Nec participatione plurium minuitur, cujus fructus unus et idem totus in singulis reperitur. Nihil igitur privilegio singularis amoris tui societas bonorum praescribit, quia sponsus tuus in omnibus diligit te, quos diligit propter te, ac per hoc etiam singulariter diligit te, quia nihil diligit sine te. Non autem timeas animum illius in amorem plurium quasi per affectum distrahi, et idcirco minorem esse ad singulos, quod partitus quodammodo et divisus videatur in cunctos. Sic singulis adest quasi omnibus, quia nec alium nec majorem dilectionis affectum singulis impenderet, si absque cunctorum participatione singulos amaret. Ergo omnes unum unice diligant, ut omnes ab uno unice diligantur, quia nec alius praeter unum unice ab omnibus diligendus est, nec alius praeter unum unice omnes diligere potest. Omnes autem in uno se quasi unum diligant, ut unius dilectione unum fiant. Iste amor unicus est non tamen privatus, solus nec tamen solitarius, participatus nec divisus, communis et singularis, cunctorum singulus et singulorum totus, nec participatione decrescens, nec usu deficiens, nec tempore veterascens, antiquus et novus, affectu desiderabilis, experientia dulcis, fructu aeternus, jucunditate plenus, reficiens et satians, nec unquam fastidium generans.

ANIMA. Satis jucundae mihi sunt assertiones tuae, et fateor quoniam inde jam incipio ardentius hujus amorem appetere, unde prius coeperam eum amplius fastidire. Sane unum adhuc superest desiderio meo quod si per te adipisci potero, satis per omnia mihi factum esse non dubitabo. Hoc autem est, si quomodo demonstrari possit, qualiter iste sponsus castitatis singulis quos diligit quasi omnibus affectu et effectu adsit. Et de affectu quidem dubitare non potero, si hoc in effectu verum esse cognosco.

HOMO. O anima mea, si tantopere in incepto persistis, nec tibi satisfactum esse judicas, si non prorsus singulare beneficium sponsi tui impensum agnoscas, etiam in hoc tuae petitioni libenter annuo, quoniam hanc tuam instantiam ex devotione potius nasci, quam ex importunitate cognosco. Nam in hoc quoque providit tibi optimus amator tuus, ne nihil esset, in quo singulariter de ipso gloriari possis sed sicut communia et specialia dedit, sic et singularia tribuit. Communia quidem sunt ea, quae in usum universorum veniunt, sicut est lux solis, spiramen aeris. Specialia vero, ut ea, quae non omnibus, sed quasi quidam societati concessa sunt, sicut est fides, sapientia, disciplina. Singularia autem ut ea, quae unicuique propria impertita sunt, sicut Petro principatus in apostolis, Paulo apostolatus in gentibus, Joanni privilegium amoris. Considera ergo anima mea, quae communia cum omnibus, quae specialia cum aliquibus, quae singularia sola acceperis. In omnibus iis te dilexit, quae vel cummuniter tecum omnibus, vel specialiter quibusdam, vel singulariter tibi soli tribuit. Cum iis rursum omnibus te dilexit, quibus te participatione doni sui sociavit. Prae omnibus iis te dilexit, quibus te singularis gratiae dono praetulit. In omni creatura dilecta es, cum omnibus bonis dilecta es, prae omnibus malis dilecta es. Et ne parum tibi videatur, quod prae omnibus malis dilecta es, quanti boni sunt, qui minus te acceperunt? Sed quia pro desiderio singularis amoris ad ea potius, quae singulariter data sunt niti te video, quamvis multa adhuc dici possent de iis in quibus et cum quibus dilecta es, hoc quod jam dictum est sufficere volo. Nolo tamen, ut parum existimes vel in tantis, vel cum talibus te esse dilectam, ubi et bonos omnes habeas socios, malos vero, ut quae condita sunt universa, subjectos. Vidisti igitur, o anima mea, quanta sunt in quibus dilecta es, vidisti quales sunt cum quibus dilecta es, nunc prae quibus dilecta sis considera, quantum potes. Tibi loquor, anima mea, tu nosti quid acceperis, et necesse habes adhuc melius nosse, ne incipias vel de iis quae non accepisti praesumere, vel de iis quae accepisti gratias non referre. Utinam recolere possim ea quomodo tibi expedit, et quomodo illi placet, qui tibi haec dedit! Nam et ipse idcirco haec tibi dedit, ut tu semper ea in memoria habeas, et nunquam ab ejus amore oblivione tepescas. Primum cogita anima mea, quod aliquando non fueris, et ut esse inciperes, hoc ejus dono acceperis. Donum ergo ejus erat, ut fieres. Sed nunquid tu ei aliquid dederas priusquam fieres, quo tibi hoc ab eo redderetur ut fieres? Nihil prorsus, nihil tu dederas, nihil dedisse poteris priusquam fieres, sed gratis accepisti ab eo ut fieres. Cui ergo praelata es in eo quod facta es? Quis minus accipere potuit, quam qui ut fieret accepit? Et tamen nisi hoc esset aliquid accipere; non poterat qui non erat incipere, et nisi esse quam non esse melius esset, nihil ille qui est eo, qui non est, amplius accepisset. Quare ergo, Deus meus, fecisti me, nisi quia esse magis quam non esse voluisti me? Et plus dilexisti me omnibus iis qui accipere non meruerunt illud a te. Cum ergo, Deus meus, esse mihi dedisti bonum et magnum, bonum et pulchrum bonum tuum mihi dedisti, et me (cum hoc mihi dares) praetulisti omnibus quibus hoc tantum bonum tuum dare noluisti. O anima mea, nunquid aliquid dicimus, cum hoc Deo nostro dicimus? Deo nostro a quo facti sumus, facti qui non fuimus, et ab omnibus qui facti non sunt, amplius accepimus. Sic prorsus, sic aliquid dicimus, et multum dicimus cum hoc dicimus, et hoc semper dicere debemus, ne unquam obliviscamur eum a quo tantum bonum accepimus. Qui utique si nihil amplius dedisset, pro eo ipso tamen semper a nobis laudandus et diligendus esset. Nunc autem amplius dedit, quia dedit non solum esse, sed pulchrum esse, formosum esse, quod quantum superat nihil per existentiam, tantum antecedit aliquid per formam, in quo multum placet id quod est, et amplius id quod tale est. In quo, anima mea, omnibus te praelatam aspice, quos tale et tam excellens existendi bonum vides non accepisse. Sed nec hic terminari potuit munificentia largitoris optimi. Adhuc aliquid plus dedit, et magis nos ad similitudinem suam traxit; voluit ad se trahere per similitudinem quos ad se trahebat per dilectionem. Dedit ergo nobis esse, et pulchrum esse; dedit et vivere, ut praecellamus et iis quae non sunt per essentiam, et iis quae inordinata aut incomposita sunt, per formam, et quae inanimata, per vitam. Magno debito obligata es anima mea, multum accepisti, et nihil a te habuisti. Et pro iis omnibus non habes quid retribuas, nisi tantum ut diligas. Nam quod per dilectionem datum est, nec melius nec decentius quam per dilectionem rependi potest. Accepisti autem hoc totum per dilectionem. Poterat enim Deus etiam aliis creaturis suis dedisse vitam, sed amplius in hoc dono dilexit te. Nec ideo plus dilexit te, quoniam plus diligendum invenit in te, sed quia gratuito plus dilexit te, talem fecit te ut jam nunc merito plus diligat te.

ANIMA. Quanto plus audio, tanto plus audire concupisco, perge, quaeso, et quae sequuntur narrato.

HOMO. Post esse, et post pulchrum esse, post vivere, datum est et sentire, datum est et discernere, et per eamdem dilectionem datum est, quae nisi praecessisset, nihil a largiente datum, nihil ab indigente acceptum fuisset. Quam sublimis, et quam decora facta es, anima mea. Quid sibi iste ornatus tantus ac talis voluit, nisi quia idem ipse, qui te induit, sponsam suo thalamo praeparavit? Novit ad quod opus te conderet, novit qualis ornatus illud opus deceret, et ideo dedit quod decuit, et quod tantum decuit, ut et ipse diligeret hoc, qui dedit. Sensibus foris decoravit, intus sapientia illustravit. Sensus dans quasi exteriorem, sapientiam quasi interiorem habitum. Sensus quasi quasdam gemmas fulgentes appendens exterius, sapientiam quasi naturali pulchritudine faciem vultus tui decorans intus. Ecce ornatus tuus, omnium gemmarum vincit pulchritudinem, ecce facies tua omnium formarum superat decorem. Talem omnino esse decebat, quae ad coelestis regis thalamum introducenda fuerat. Quantum dilecta es, et prae quantis dilecta es, quando talis facta es! Quam singulare donum, quam non omnibus concessum, non nisi dilectis et diligendis concedendum! Multum gloriari poteras, et multum custodiri debueras, ne tale donum perderes, ne tale ornamentum foedares, ne tantum decorem corrumperes, ne eo amisso vel immunito amplius misera fieres, quam eo non accepto vel non perfecto misera fuisses, ne te cum damno amissae pulchritudinis simul torqueret confusio foeditatis, et abjecta vilior fieres quam si recepta non fuisses. Istud ergo custodiendum et illud cavendum fuerat, ut istud custoditum persisteret, et illud cautum non eveniret. Sed vide quid fecisti, anima mea; dereliquisti sponsum tuum, et cum alienis prostituisti amorem tuum. Corrupisti integritatem tuam, foedasti pulchritudinem tuam, dispersisti ornatum tuum. Tam vilis, et tam turpis, et tam immunda facta es, quasi talis sponsi amplexibus amplius digna non esses. Oblita es ergo sponsi tui, et pro tantis beneficiis condignas gratias non egisti. Meretrix facta es, et prae nimiis fornicationibus tuis laxata sunt ubera tua. Rugosa effecta est frons tua, genae marcidae, languentes et stupentes oculi, labia pallore obducta, exsiccata cutis, virtus infracta, ipsis quoque amatoribus tuis odiosa.

ANIMA. Sperabam tanta illa praecoma ad alium finem tendere, sed ut video ad majorem confusionem mei haec dixisti, ut eo magis odio dignam ostenderes, quo tantis beneficiis acceptis, et non custoditis magis ingratam comprobasses. Vellem ergo aut factum non esse quod dictum est, aut saltem dictum non esse quod factum est, ut vel oblivio confusionem tegeret, si praesumptio reatum non vitasset.

HOMO. Non ad confusionem tui, sed ad eruditionem dicta sunt, ut magis illi fias obnoxia, qui te et fecit cum non eras, et redemit cum perieras. Nam illud quoque in assertionem amoris illius commemoravi, ut inde occasione sumpta jam nunc tibi narrare incipiam, quantum iste sponsus tuus (qui tam excelsus apparuit cum te conderet) humiliari dignatus est cum te repararet. Illic tam sublimis, hic tam humilis, non tamen hic quam illic minus amabilis, quia nec hic quam illic minus admirabilis. Illic potenter magna tibi contulit, hic misericorditer pro te dira sustinuit. Ut enim te relevaret illuc unde cecideras, ipse descendere dignatus est huc ubi jacebas, et ut tibi juste redderetur quod perdideras, ipse dignatus est pie pati quod tolerabas. Descendit ergo, suscepit, sustinuit, vicit, restauravit, descendit ad mortalem, suscepit mortalitatem, sustinuit passionem, vicit mortem, restauravit hominem; ecce, anima mea, obstupesce tanta mirabilia, tanta beneficia propter te exhibita. Cogita quantum diligat te, qui tanta facere dignatus est propter te. Pulcrha facta fueras ejus munere, foeda facta es tua iniquitate. Sed iterum mundata es et formosa facta ejus pietate, operante tamen utrobique charitate. Olim cum non esses, dilexit te ut conderet Postea cum foeda esses, dilexit te ut pulchram faceret, et ut ostenderet tibi quantum te diligeret, non nisi moriendo a morte te liberare voluit, ut non tantum pietatis impenderet beneficium, verum et charitatis monstraret affectum Nunc autem tam sincera charitate te diligit, ac si semper cum eo perstitisses, nec exprobrat tibi reatum, nec improperat tibi beneficium. Et si deinceps fideliter cum eo perseverare, ipsumque ut decet amare, ac tuum illi amorem incontaminatum conservare volueris, majora prioribus se daturum promittit.

ANIMA. Jam quodam modo amare incipio culpam meam, quia, ut video, non parum mihi malefecisse profuit, quanto ex eo mihi, id quod votis omnibus scire desiderabam luce, clarius innotescit. O felix culpa mea, ad quam diluendam dum ille charitate trahitur, ipsa quoque ejus charitas mihi desideranti, et totis eam praecordiis concupiscenti aperitur. Nunquam tam bene dilectionem ejus agnoscerem, si in tantis periculis eam experta non fuissem. O quam feliciter cecidi, quae post lapsum felicior resurrexi! Nulla dilectio major, nullus amor sincerior, nulla charitas sanctior, nullus affectus ardentior; mortuus est pro me innocens, nihil in me, quod amaret inveniens. Quid ergo, Domine, dilexisti in me, et tantum dilexisti ut morereris pro me? Quid tale in me invenisti, pro quo tanta et tam dura sustinere voluisti?

HOMO. O anima mea, argue temetipsam coram Domino, quod hucusque tantis beneficiis ejus ingrata fuisti, et miserationes ejus plurimas cognoscere noluisti. Sed ut adhuc melius intelligere possis quantum illi debeas, me reliqua ejus beneficia secundum coeptum ordinem prosequente, volo ut diligenter intendas.

ANIMA. Hoc semper audire desidero, quod mihi tam dulce est, ut idem te incessanter iterare cuperem, non ad alia quoque quae restant audienda, festinarem.

HOMO. Abieras ergo et perieras, et quia in peccatis tuis venundata eras, venit ille post te ut redimeret te, et tantum dilexit te, ut sanguinis sui pretium appenderet pro te, talique pacto et reduxit te de exsilio, et redemit de servitio.

ANIMA. Nescivi quod tantum me diligeret Deus, amplius mihi vilis esse non debeo, quae tantum Deo placui, ut et mori eligeret pro me, ne perderet me.

HOMO. Et quid si cogitare coeperis quot et quales in comparatione tui abjecti sunt, qui hanc, quae tibi data est, gratiam consequi non potuerunt? Certe audisti ab initio usque ad hanc diem, quam multae generationes hominum pertransierunt, quae omnes sine cognitione Dei, et pretio suae redemptionis in interitum sempiternum dilapsae sunt. Omnibus illis te redemptor et amator tuus praetulit, quando tibi hanc gratiam largitus est, quam nullus horum percipere meruit. Et quid dices? Quare putas praelata es illis omnibus? Nunquid tu fortior, nunquid sapientior, nunquid nobilior, nunquid ditior illis omnibus fuisti, quia hanc prae illis omnibus specialem gratiam sortiri meruisti? Quot fortes, quot sapientes, quot nobiles, quot divites ibi fuerunt? et tamen universi relicti et abjecti perierunt. Tu sola prae omnibus illis assumpta es, et quare in te hoc factum sit, nullam praeter gratuitam Salvatoris tui charitatem, causam invenire potes. Elegit ergo et praeelegit te sponsus tuus, amator tuus, Redemptor tuus, Deus tuus. Elegit te in omnibus, et assumpsit te ex omnibus, et amavit te prae omnibus. Nomine suo vocavit te, ut memoriale ejus semper esset apud te, voluit te participem esse in nomine, participem in nominis veritate, quoniam unxit te illo (quo et ipse unctus erat) oleo laetitiae, ut ab uncto sit unctus, qui a Christo dicitur Christianus.

ANIMA. Multum, fateor, collatum est mihi, sed quaeso te, si ut (asseris) ego jam assumpta sum, quid adhuc differor, quoniam ad amplexus sponsi necdum venire possum?

HOMO. Nescis ergo, anima mea, nescis quam foeda prius fuisti, quam polluta, quam deformis et squalida, discissa et dissipata, omni horrore et enormitate plena. Et quomodo tam cito in illum pudoris et castitatis thalamum introduci expetis, nisi prius saltem cura aliqua et studio exculta ad pristinum decorem repareris? Nam hoc est quod nunc exspectaris, hoc est quod iste tuus sponsus adhuc praesentiam suam tibi subtrahit, et necdum in mutuos amplexus et dulcia oscula te admittit, quia videlicet nec polluta debet mundum tangere, nec turpem decet pulchrum videre. Cum autem praeparata et decenter ornata fueris, tunc demum in illum coelestis sponsi thalamum sine confusione permansura introibis. Nec te pudebit tunc priscae turpitudinis, cum nihil turpe, nihil pudore dignum habebis. Prius ergo stude formam tuam excolere, faciem ornare, habitum componere, maculas tergere, munditiam reparare, mores corrigere, disciplinam servare, et omnibus tandem in melius commutatis digno sponso dignam sponsam reddere. Aliquid dicere volo, unde te magis cautam efficiam, ne pro eo quod electam te audis, aut elatio tumidam, aut negligentia reddat dissolutam. Nunquam audisti quid rex Assuerus fecit, quando Vasthi reginam propter insolentiam illius repudiavit? factum insigne, exemplum utile, periculum grave Abjecta est ergo illa propter superbiam suam, et factum est regis praeceptum, ut de omni regno suo congregarentur puellae speciosae virgines, et adducerentur ad civitatem Susan, et traderentur in domum feminarum sub manu Egei eunuchi, qui erat praepositus et custos mulierum regiarum, ibique acciperent mundum muliebrem, et caetera ad usum necessaria. Sicque omnibus abundanter secundum regiam ambitionem suppletu excolerentur, et ornarentur. Per sex menses oleo myrtino ungerentur, per alios sex quibusdam pigmentis uterentur, et sic compositae et ornatae, de triclinio feminarum ad regis cubiculum transirent, ut quae ex omnibus magis placuisset, illa pro Vasthi in solio regni sederet (Esther. II). Vide quam multae electae sunt, ut una eligeretur, illa scilicet quae oculis regis formosior et ornatior caeteris videretur. Ministri regis multas eligant ad cultum. Rex ipse unam eligit ad thalamum. Prima electio multarum facta est, secundum regis praeceptionem, secunda electio unius facta est, secundum regis voluntatem. Consideremus ergo si forte exemplum hoc praesenti (de quo agimus) negotio valeat adaptari. Rex, summi regis Filius, venit in hunc mundum (quem ipse creaverat) desponsare sibi uxorem electam, uxorem unicam, uxorem nuptiis regalibus dignam. Sed quia hunc Judaea humilitatis forma apparentem recipere contempsit, abjecta est. Et missi sunt ministri regis, apostoli videlicet, per totum mundum congregare animas, et adducere ad civitatem Regis, id est ad sanctam Ecclesiam, in qua domus est et mansio mulierum regiarum, id est sanctarum animarum, quae fecundantur et generant non ad servitutem, sed ad regnum filios. Quae, quia non ex timore, sed chararitate Deo serviunt, quasi in libertatem bonorum operum partus edunt. Multi ergo vocati intrant per fidem Ecclesiam, et ibi sacramenta Christi quasi quaedam unguenta et antidota ad reparationem, et ad ornatum animarum praeparata, accipiunt. Sed quia ore veritatis dicitur: Multi sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XX) , non omnes, qui ad hunc cultum sunt admissi, ad regnum sunt eligendi, nisi tantum ii qui sic student se per ista mundare et excolere, ut cum ad regis praesentiam introducti fuerint, tales inveniantur, quos ipse magis velit eligere quam reprobare. Vide ergo ubi posita es, et intelliges quid facere debes. Posuit enim te sponsus tuus in triclinio, ubi mulieres ornantur, varia pigmenta et diversas species dedit, cibosque regios, de mensa sua ministrari tibi praecepit, quidquid ad sanitatem, quidquid ad refectionem, quidquid ad reparandam speciem, quidquid ad augendum decorem valere potest, tribuit. Cave ergo, ne ad colendam teipsam negligens sis, ne in novissimo tuo, cum in conspectu sponsi hujus repraesentata fueris, indigna (quod absit!) ejus consortio inveniaris. Praepara te sicut decet sponsam Regis, et sponsam Regis coelestis, sponsam Sponsi immortalis. NIMA. Amaricasti iterum me, et perculisti pavore non modico. Nam quantum ex verbis tuis intelligi datur, mutavi propositum, sed non evasi periculum. Mutavi propositum, quia ab illo, qui me olim distrahebat vago instabilique amore, ad unicam dilectionem conversa sum. Non evasi periculum, quia, sicut asseris, nisi me omnibus modis dignam exhibere studuero, ad fructum hujus dilectionis non pertingo. Superest ergo ut nunc mihi diligentius edisseras de hoc triclinio in quo mulieres regiae aluntur, et de cibo regio qui eis datur, et de ipsis quoque unguentis quibus unguntur, et de caeteris omnibus quae ad cultum sive decorem exhibentur. Ipsius enim dilectione provocor, iis deinceps studium impendere, sine quibus me video ad dilectionis affectum non posse pervenire. Atque utinam ego illa una esse merear, cujus decorem atque ornatum rex laudabit. Quam felix illa et quanto electis electior, quae ad hunc finem studium suum perducet? Quam exiguum jam omnem laborem reputarem, si ad hunc finem studium meum perducere possem. Quaeso igitur ut non pigriteris per singula mihi ediscere, quae sint illa remedia quibus faciem meam debeam ad hunc decorem reformare, quia vehementer illi placere cupio, cujus charitatem erga me tam benignam et amorem tam jucundum agnosco.

HOMO. Sic vere necesse est ut facias. Precorque, ut ipse, qui tibi jam voluntatem hoc faciendi tribuit, vires etiam perficiendi tribuere velit. Quaeris quod sit triclinium, quaere etiam quod sit regis cubiculum. Istas duas mansiones propone tibi, quia harum tibi consideratione opus est. Est ergo triclinium, est regis cubiculum. In triclinio sponsae ad nuptias praeparantur, in cubiculo autem nuptiae celebrantur. Praesens Ecclesia quasi triclinium est, in qua nunc sponsae Dei ad futuras nuptias praeparantur. Coelestis Jerusalem quasi Regis cubiculum est, in qua nuptiae ipsae celebrantur. Post tempora autem ornandi, de triclinio transeunt ad Regis cubiculum, quia post tempora bene operandi veniunt, ut boni operis sui percipiant fructum. Praesens vero Ecclesia triclinium dicitur propter tres ordines fidelium, conjugatorum, continentium, rectorum vel virginum. Videamus deinceps quae sint unguenta, et pigmentorum genera, qui cibi, quae vestimenta ad cultum sponsarum praeparata. Neque hoc praetermittendum est, quod ipse sponsus sicut gratuito primum quodammodo foedas ac turpes diligit, ita et gratuito eis ad ornatum adminiculum omne impendit. Nec quidquam ex se habent, nisi ab illo accipiant unde illi placeant, ut etiam hoc ad dilectionem pertinere scias, quod habes unde ornare te possis, quae utique ex te nihil habes, nisi ab illo acceperis. Primum est fons baptismi hic positus, et lavacrum regenerationis, in quo sordes praeteritorum criminum abluis. Deinde chrisma et oleum, in cujus unctione Spiritu sancto liniris. Post haec delibuta et unctione laetitiae perlusa ab mensam venis, et percipis ibi alimentum corporis et sanguinis Christi, quo interius saginata atque refecta noxiam illam praeteritorum jejuniorum maciem depellis, et pristina plenitudine atque fortitudine reparata rursus quodammodo juvenescis. Deinde vestimenta bonorum operum induis, et fructu eleemosynarum, cum jejuniis et orationibus, cum sacris vigiliis, aliisque operibus, pietatis, quasi quodam vario ornatu decoraris. Ad ultimum sequuntur aromata virtutum, quarum odor suave spirans omnem illum antiquarum sordium fetorem fugat, ita ut tibi quodammodo tota mutari, et in aliam transformari videaris, et magis laeta, magis alacris, magis sospes efficiaris. Datur etiam tibi speculum sancta Scriptura, ut ibi videas faciem tuam, ne quid minus aut aliter quam decet habeat compositio ornatus tui. Quid ergo dicis anima mea? Scis utrumne adhuc aliquid horum perceperis? Certe in fonte abluta fuisti, certe de mensa Regis eumdem cibum comedisti, et eumdem potum bibisti. Sed forte iterum polluta es, habes lacrymas, quibus iterum te abluas. Iterum unctio emarcuit in te, per bonam et piam devotionem iterum te ungas. Iterum jejunio diuturno confecta es: iterum lacrymis abluta, et piae devotionis unctione renovata ad refectionem tuam redeas. Vide quam pia dispensatione tibi ubique concurritur. Non habuisti et datum est tibi, perdidisti et restauratur tibi, nusquam derelinqueris, ut scias quantum ille te diligat, a quo amaris; non vult te perdere, et ideo tanta patientia exspectat, et concedit pie, negligenter toties amissa iterum atque iterum si tu volueris reparare. O quot jam perierunt, qui ista tecum acceperant, sed amissa iterum tecum recipere non meruerunt. Plus ergo omnibus illis dilecta es, quia tibi tam benigne amissum redditur, quod illis perditum tam districte negabatur. Nunquid tibi gratia bene operandi nulla data est? tamen voluntas bona ipso largiente negata non est. Si magna opera facis; misericorditer sublimaris. Si non facis magna opera, fortassis salubriter humiliaris. Melius novit ille quid tibi expediat quam tu, et ob hoc si vis bene de illo sentire, totum, quod ab illo tibi fit, bene fieri intellige. Forte gratiam vitutum non habes, sed dum vitiorum impulsu concuteris, melius in humilitate solidaris. Suavius redolet Deo humilitas infirma, quam virtus elata. Nihil ergo dispositioni illius praejudicare audeas, sed semper cum timore et reverentia ora eum, ut quemadmodum ipse novit tibi subveniat. Si qua adhuc in te mala permanserunt, pie diluat, si qua inchoata sunt bona benigne perficiat, et ea te (qua ipse voluerit) via ad se perducat. Quid tibi amplius dicam? estne aliquid adhuc quod dicere possumus ad ostendendam dilectionem? Tibi loquor, anima mea, estne aliquid? Quid dicis? Si tua dicis, aliena non poteris. Si aliena et tua, non tamen omnia. Quis enim omnia dicere potest? et tamen scimus quod omnium origo charitas est. Ecce duo nati sunt, eadem utrisque nobilitas generis, eadem hora nativitatis. Alter in paupertate relinquitur, alter divitiis sublimatur, et utrumque charitas operatur, quia et hunc paupertate humiliat, et illum abundantia consolatur. Iste debilis est, et ille fortis. Ille tenetur ne malum perficiat, iste roboratur, ut ad bonum opus convalescat; utrumque charitas probat, non reprobat. Alter per sapientiam illuminatur, alter in simplicitate sui sensus relinquitur. [0967C] Iste ut seipsum despicere, ille ut studeat Creatorem suum agnoscere, utrique tamen voluit charitas adesse. Talis est amor Dei erga nos, nec quidquam omnino humana infirmitas tolerat, quod ipse (quantum in sua bonitate est) ad bonum nostrum non disponat.

Confessio

Confiteor tibi miserationes tuas, Domine Deus meus, quid non dereliquisti me, dulcedo vitae meae, et lumen oculorum meorum. Quid retribuam tibi pro omnibus quae tribuisti mihi? (Psal. CXV.) Vis ut diligam te, et quomodo diligam te? quantum diligam te? quis sum ego ut diligam te? et tamen diligam te, Domine, fortitudo mea, firmamentum meum, refugium meum, liberator meus, Deus meus, adjutor meus, protector meus, cornu salutis meae, et susceptor meus, et quantum adhuc dicam? Tu es Dominus Deus meus (Psal. XVII) . O anima mea, quid faciemus Domino Deo nostro, a quo tot et tanta bona accepimus? Neque enim contentus fuit eadem (quae et caeteris) bona nobis tribuere, sed in malis quoque nostris eum singularem dilectorem agnoscimus, ut eum tam de bonis quam de malis nostris omnibus singulariter diligamus. Tu dedisti mihi, Domine, ut te agnoscam, et prae caeteris multis de tuis secretis revelata intelligam. Alios coaetaneos meos in tenebris ignorantiae dereliquisti, et mihi prae illis lumen sapientiae tuae infudisti. Tu dedisti mihi verius cognoscere te, purius diligere te, sincerius credere in te, ardentius sequi te. Tu dedisti mihi sensum capacem, intellectum facilem, memoriam tenacem, linguam disertam, sermonem gratum, doctrinam suasibilem, efficaciam in opere, gratiam in conversatione, provectum in studiis, effectum in coeptis, solamen in adversis, cautelam in prosperis, et quocunque vertebam me, ubique gratia tua et misericordia praecessit me. Et fecisti promo omnia saepe cum mihi consumptus videbar, subito liberasti me; quando errabam, reduxisti me; quando ignorabam, docuisti me; quando peccabam, corripuisti me, quando tristabar consolatus es me, quando desperabam confortasti me, quando cecidi erexisti me; quando steti, tenuisti me, quando ivi duxisti me; quando veni, suscepisti me. Haec omnia mihi fecisti, Domine Deus meus, et alia multa de quibus mihi dulce erit semper cogitare, semper loqui, semper gratias agere, ut te laudem et amem pro omnibus beneficiis tuis, Domine Deus meus. Ecce habes, anima mea, arrham tuam, et in arrha tua cognoscis sponsum tuum; serva te illi intactam, serva impollutam, serva integram, serva incontaminatam. Si olim meretrix fuisti, jam virgo facta es, quemadmodum amor illius consuevit corruptis integritatem reddere, et integris castitatem conservare. Semper autem cogita quantam tecum misericordiam fecerit, et in hoc perpende quantum ab ipso diligeris, quod ejus beneficium nunquam tibi defuisse cognoscis.

ANIMA. Vere fateor merito amor iste singularis dicitur, qui, cum se in multos diffundat, ita tamen unice singulos amplexatur. Vere pulchrum et mirificum bonum, quod commune est omnium, et totum singulorum. Cunctis praesidens, singulos implens, ubique praesens, omnium curam agens, et tamen singulis quasi omnibus providens Sic certe mihi videtur cum ejus miserationes circa me attendo, quod (si fas est dicere) quodammodo nihil aliud agat Deus, nisi ut meae saluti provideat, et ita totum ad custodiam mei occupatum video, quasi omnium oblitus sit, et mihi soli vacare velit. Semper praesentem se exhibet, semper paratum se offert, quocunque vertero me, non me deserit, ubicunque fuero non recedit, quidquid egero pariter assistit; et quod tandem cunctis actionibus sive cogitationibus meis perpetuus inspector, et quantum ad bonitatem suam pertinet, individuus cooperator adsit, ipso operis sui effectu patenter ostendit. Ex quo constat quod licet facies ejus adhuc a nobis non possit videri, nunquam tamen possit praesentia ejus evitari. Ego autem fateor, diligentius hoc considerans timore pariter et pudore ingenti confundor, quod illum, cui tam vehementer placere cupio, ubique mihi praesentem et omnia mea occulta videntem intueor. O quam multa sunt in me de quibus coram oculis ejus erubesco, et pro quibus jam magis illi displicere timeo, quam pro iis quae laudanda in me sunt (si qua sunt) placere posse in me confido? O utinam ad modicum ab oculis ejus possem abscondi, donec maculas istas omnes detergerem, et sic demum ante conspectum ejus sine macula immaculata apparerem! Nam quomodo in hac deformitate placere illi potero, quae et mihi quoque in illa vehementer displiceo? O maculae veteres, o maculae foedae et turpes, quid tandiu haeretis? Abite, discedite, et ne praesumatis amplius oculos dilecti mei offendere. Nolite fallere vosmetipsas, non semper mecum (ipso adjuvante) manebitis, quamvis me adhuc pigritante exterminari non potuistis. Ego juravi super vobis quod nec tenebo, nec diligam vos amplius, quia omnino detestor et prorsus abominor turpitudinem vestram. Jamque deinceps, etiamsi possem a Sponso meo non videri, nollem tamen a vobis infici. Quanto magis nunc quia palam ipso sum, et quia plus certe me contristat ejus offensio, quam mea etiam turpitudo. Recedite ergo, in vanum amplius mihi adhaeretis, quia, etiam mecum manentes, meae non estis. Alienas vos a sorte mea judico, et vobiscum deinceps nullam communionem habere volo. Habeo aliud exemplar cui conformari cupio, et ad aliud jugiter respicio, ac quantum possum magis semper ac magis exinde similitudinem traho. Et quo hoc etiam didici, quod vos exterminare debeo, et qualiter hoc faciam jam agnosco

HOMO. Mira res nobiscum agitur, quam ideo fortassis non miraris, quia necdum quid dicere velim intelligis. Considero namque qualiter a principio nostri sermonis multa quae adversari videbantur dilectioni in medium adduxeris, et quod ex eis semper non infirmata, sed amplius probata sit virtus dilectionis. Dixisti dilectionem singularem pariter et communem esse non posse, sed inde comprobata est amplius mirabilis, quod demonstrata est communis esse et singularis. Dixisti rursum te perfecte non diligi, eo quod ad cultum electam audieras, et adhuc ad thalamum assumptam non vidisti. Sed tamen iterum ostenditur tanto major erga te dilectio, quanto major per ejus patientiam tua exspectatur perfectio. Ad extremum modo dubitare coepisti, an, in hac deformitate tua quam (licet invita) pateris, ab illo posses diligi. Sed quando hoc dubitasti, olim te totam foedam et tamen dilectam fuisse jam non meministi. Si ergo te nunc diligere dignatus est, quando tota turpis, et nihil adhuc decoris habens fuisti, quanto magis nunc diliget te, quando decorari, et priscam turpitudinem deponere jam coepisti? Nam et hoc quoque ad laudem dilectionis ejus pertinet, quod imperfectam diligere dignatur. Et quamvis quaedam adhuc in te videat, quae sibi non placent, diligit tamen hoc ipsum, quod tu quoque ea in temetipsa jam odisse coepisti quae illi displicent. Non enim tam statum quam propositum respicit, nec quid sis, sed quid esse velis, attendit, si tamen tu quantum potes satagis, ut quod adhuc esse non coepisti, esse merearis.

ANIMA. Hoc ultimum interrogationis meae benigne, ut suscipias, quaeso, quid est illud dulce, quod in ejus recordatione aliquando me tangere solet, et tam vehementer atque suaviter afficere, ut jam tota quodammodo a memetipsa abalienari, et nescio quo abstrahi incipiam. Subito enim innovor et tota immutor, et bene mihi esse incipit ultra quam dicere sufficiam. Exhilaratur conscientia, in oblivionem venit omnis praeteritorum dolorum miseria, exsultat animus, clarescit intellectus, cor illuminatur, desideria jucundantur, jamque alibi (nescio ubi) me esse video, et quasi quiddam amplexibus amoris intus teneo, et nescio quid illud sit, et tamen illud semper retinere, et nunquam perdere toto adnisu laboro. Luctatur quodammodo delectabiliter animus, ne recedat ab eo, quod semper amplecti desiderat, et quasi in illo omnium desideriorum finem invenerit summe et ineffabiliter exsultat, nihil amplius quaerens, nihil ultra appetens, semper sic esse volens Nunquid ille est dilectus meus? Quaeso, dic mihi, ut sciam an ille est, ut si denuo ad me venerit, obsecrem eum ne recedat, sed semper permaneat.

HOMO. Vere ille est dilectus tuus qui visitat te, sed venit invisibilis, venit occultus, venit incomprehensibilis. Venit ut tangat te, non ut videatur a te; venit ut admoneat te, non ut comprehendatur a te; venit non ut totum infundat se, sed ut gustandum praebeat se; non ut impleat desiderium, sed ut trahat affectum; primitias quasdam porrigit suae dilectionis, non plenitudinem exhibet perfectae satietatis. Et hoc est quod maxime ad arrham desponsationis tuae pertinet, quod ille, qui in futuro se tibi videndum, et perpetuo possidendum dabit, nunc aliquando (utquam dulcis sit agnoscas) se tibi ad gustandum praebet. Simul etiam interim de absentia ejus consoleris, quando ejus visitatione ne deficias incessanter reficeris. Quaeso, anima mea, multa jam diximus, post haec omnia unum agnosce, unum dilige, unum sequere, unum apprehende, unum posside.

ANIMA. Hoc opto, hoc desidero, hoc totis praecordiis concupisco.

Hugo of St. Victor Christian Latin The Latin Library The Classics Page