GESTA FRANCORUM
LIBER VI

[xiiii] Turci denique, inimici Dei et sanctae christianitatis, qui erant intus in custodia ciuitatis Antiochiae, audientes dominum Boamundum et Flandrensem comitem in obsessione non esse, exierunt de ciuitate, et audacter ueniebant preliari nobiscum, insidiantes undique in qua parte obsidio esset languidior, scientes prudentissimos milites foris esse; inueneruntque quod in una martis die possent obsistere nobis et ledere. Venerunt uero iniquissimi barbari caute, et irruerunt uehementer super nos, et incautos occiderunt multos ex nostris militibus et peditibus. Episcopus quoque Podiensis in illa amara die perdidit suum senescalcum, conducentem et regentem eius uexillum. Et nisi esset flumen quod erat inter nos et illos, sepius inuasissent nos, atque maximam lesionem fecissent in nostram gentem.

Egrediebatur tunc uir prudens Boamundus cum suo exercitu de terra Saracenorum, uenitque in Tancredi montanam, cogitans an forte ibi ualeret inuenire aliquid quod potuisset deferri. Nam totam terram in expendio miserant; alii quippe inuenerant, alii uero uacui redierant. Tunc uir sapiens Boamundus increpauit eos dicens: "O infelix et miserrima gens, O uilissima omnium Christianorum, cur tam celeriter uultis abire? Sinite modo sinite, usquequo erimus congregati in unum, et nolite errare sicut oues non habentes pastorem. Si autem inimici nostri inuenerint uos errantes, occident uos, quia die noctuque uigilant, ut uos siue ductore segregatos sine solos inueniant, uosque cotidie occidere et in captiuitatem ducere laborant." Cumque finis esset dictis, rediit ad suam hostem, cum suis plus uacuis quam honustis.

Videntes autem Hermenii et Surani quod nostri penitus uacui rediissent, consiliati in unum abibant per montaneas et prescita loca, subtiliter inquirentes et ementes frumentum et corporea alimenta, quae ad hostem deferebant in qua erat fames immensa; et uendebant onus unius asini octo purpuratis, qui appreciabantur centum uiginti solidis denariorum. Ibi quidem sunt mortui multi ex nostris, non habentes pretium unde tam carum emere potuissent.

[xv] Willelmus igitur Carpentarius et Petrus Heremita, pro immensa infelicitate ac miseria ipsa, latenter recesserunt. Quos Tancredus persequens apprehendit, secumque reduxit cum dedecore; qui dextram et fidem illi dederunt, quia libenter ad hostem redirent et satisfactionem senioribus facerent. Tota denique nocte Willelmus uti mala res in tentorio domini Boamundi iacuit. Crastina uero die summo diluculo, ueniens erubescendo ante Boamundi presentiam stetit. Quem alloquens Boamundus dixit: "O infelix et infamia totius Franciae, dedecus et scelus Galliarum, O nequissime omnium quos terra suffert, cur tam turpiter fugisti? Forsitan ob hoc quod uoluisti tradere hos milites et hostem Christi, sicut tradidisti alios in Hispania." qui omnino tacuit, et nullus sermo ex eius ore processit. Adunauerunt sese omnes fere Francigenae, rogaueruntque humiliter ne deterius ei facere permitteret. Annuit ille sereno uultu, et ait: "Hoc pro uestri amore libenter consentiam, si mihi toto corde et mente inrauerit quod nunquam recedet ab Hierosolimitano itinere siue bono siue malo; et Tancredus neque per se neque per suos aliquid contrarii ei consentiet fieri." Qui auditis his uerbis uoluntarie concessit. Ipse uero protinus dimisit eum. Postmodum uero Carpentarius maxima captus turpitudine, non diu morans furtim recessit.

Hanc paupertatem et miseriam pro nostris delictis concessit nos habere Deus. In tota namque hoste non ualebat aliquis inuenire mille milites, qui equos haberent optimos.

[xvi] Interea inimicus Tetigus audiens quod exercitus Turcorum uenissent super nos, ait se timuisse, arbitransque nos omnes perisse atque in manibus inimicorum incidisse, fingens omnia falsa, dixit: "Seniores et uiri prudentissimi, uidete quia nos sumus hic in maxima necessitate, et ex nulla parte nobis adiutorium succedit. Ecce modo sinite me in Romaniae patriam reuerti, et ego absque ulla dubitatione faciam huc multas naues uenire per mare, onustas frumento, uino, hordeo, carne, farina et caseis, omnibusque bonis quae sunt nobis necessaria. Faciam et equos conduci ad uendendum, et mercatum per terram in fidelitate imperatoris huc aduenire faciam. Ecce haec omnia uobis fideliter iurabo, et attendam. Adhuc quoque et domestici mei et papilio meus sunt in campo, unde et firmiter credite, quia quantocius redibo."

Sic itaque fecit finem dictis. Fuit ille inimicus, omnia sua dimisit in campo, et in periurio manet et manebit. Itaque tali modo inerat nobis maxima necessitas, quia Turci undique prestringebant nos, ita ut nullus nostrorum auderet iam exire extra tentoria. Nam illi constringebant nos ex una parte, et fames cruciabat ex alia. Succursus uero et adiutorium nobis deerat; gens minuta et pauperrima fugiebat Cyprum, Romaniam, et in montaneas. Ad mare utique non audebamus ire propter timorem pessimorum Turcorum; nusquam erat nobis uia patefacta.

[xvii] Itaque audiens dominus Boamundus innumerabilem gentem Turcorum uenientem super nos, caute uenit ad alios, dicens: "Seniores et prudentissimi milites, quid facturi erimus? Nos namque tanti non sumus, ut in duabus partibus pugnare ualeamus. Sed scitis quid faciemus? Faciamus ex nobis duas partes. Pars peditum remaneat iugiter custodire papiliones, et quibit nimis obsistere his qui in ciuitate sunt. Alia uero pars militum nobiscum ueniat obuiam inimicis nostris, qui hic hospitati sunt prope nos, in castello Areg ultra pontem Farreum."

Sero autem facto, exiit e tentoriis uir prudens Boamundus cum aliis prudentissimis militibus, iuitque iacere inter flumen et lacum. Summo diluculo iussit protinus exploratores exire, et uidere quot sunt Turcorum turmae, et ubi sint, aut certe quid agant. Exierunt illi, coeperuntque subtiliter inquirere, ubi essent acies Turcorum reconditae. Viderunt tandem Turcos innumerabiles segregatos uenire ex parte fluminis diuisos per duas acies; maxima uero uirtus illorum ueniebat retro. Reuersi sunt namque celeriter speculatores, dicentes: "Ecce, ecce ueniunt! Igitur estote omnes parati, quia iam prope nos sunt." Dixitque uir sapiens Boamundus aliis: "Seniores et inuictissimi milites, ordinate adinuicem bellum." Responderuntque illi: "Tu sapiens et prudens, tu magnus et magnificus, tu fortis et uictor, tu bellorum arbiter et certaminum iudex, hoc totum fac; hoc totum super te sit. Omne bonum quod tibi uidetur, nobis et tibi operare et fac." Tunc Boamundus iussit, ut unusquisque principum per se dirigeret aciem suam ordinatim. Feceruntque ita; et ordinatae sunt sex acies. Quinque uero ex eis ierunt adunatim inuadere illos. Boamundus itaque paulatim gradiebatur retro cum sua acie. Iunctis igitur prospere nostris, unus comminus percutiebat alium. Clamor uero resonabat ad celum. Omnes preliabantur insimul. Imbres telorum obnubilabant aerem. Postquam uenit maxima uirtus illorum quae erat retro, acriter inuasit nostros, ita ut nostri paululum iam cederent retro. Quod ut uidit uir doctissimus Boamundus, ingemuit. Tunc precepit suo conostabili scilicet Rotberto filio Girardi, dicens: "Vade quam citius potes ut uir fortis, et esto acer in adiutorium Dei Sanctique Sepulchri. Et reuera scias quia hoc bellum carnale non est sed spirituale. Esto igitur fortissimus athleta Christi. Vade in pace; Dominus sit tecum ubique." Fuit itaque ille, undique signo crucis munitus, qualiter leo perpessus famem per tres aut quatuor dies, qui exiens a suis cauernis, rugiens ac sitiens sanguinem pecudum sicut improuide ruit inter agmina gregum, dilanians oues fugientes huc et illuc; ita agebat iste inter agmina Turcorum. Tam uehementer instabat illis, ut linguae uexilli uolitarent super Turcorum capita.

Videntes autem aliae acies quod uexillum Boamundi tam honeste esset ante alios delatum, ilico redierunt retrorsum, nostrique unanimiter inuaserunt Turcos; qui omnes stupefacti arripuerunt fugam. Nostri itaque persecuti sunt illos et detruncauerunt usque ad pontem Farreum. Reuersi sunt autem Turci festinanter in castrum suum, acceperuntque omnia quae ibi reperire potuerunt, totumque castrum spoliauerunt, miseruntque ignem et fugerunt. Hermenii et Surani scientes Turcos omnino perdidisse bellum, exierunt et excubauerunt per arta loca, et occiderunt et apprehenderunt multos ex eis.

Superati sunt itaque, Deo annuente, in illo die inimici nostri. Satis uero recuperati sunt nostri de equis et de aliis multis quae erant illis ualde necessaria. Et centum capita mortuorum detulerunt ante portam ciuitatis, ubi legati ammirati Babyloniae castrametati fuerant, qui mittebantur senioribus. Illi qui remanserant in tentoriis, tota die preliati sunt cum illis qui erant in ciuitate, ante tres portas ciuitatis. Factum est hoc bellum in die martis ante caput ieiunii, quinto idus Februarii, fauente domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu Sancto uiuit et regnat Deus, per immortalia secula seculorum, Amen.

[Explicit liber VI. Incipit liber VII.]

Gesta Francorum Medieval Latin The Latin Library The Classics Page