GESTA FRANCORUM
LIBER V

[xii] Cum coepissemus appropinquare ad Pontem Farreum, cursores nostri, qui semper solebant nos precedere, inuenerunt Turcos innumerabiles congregatos obuiam eis, qui dare adiutorium Antiochiae festinabant. Irruentes igitur nostri uno corde et mente super illos, superauerunt Turcos. Consternati sunt barbari dederuntque fugam, et multi mortui sunt ex eis in ipso certamine. Nostri igitur superantes illos Dei gratia, acceperunt spolia multa, equos, camelos, mulos, asinos, honustos frumento et uino. Venientes denique nostri, castrametati sunt super ripam fluminis. Protinus uir sapiens Boamundus cum quatuor milibus militum uenit ante portam ciuitatis, uigilare si forte aliquis nocte latenter exiret aut intraret ciuitatem. Crastina uero die peruenerunt usque ad Antiochiam media die, in quarta feria quae est XII kalendas Novembris, et obsedimus mirabiliter tres portas ciuitatis, quoniam in alia parte deerat nobis locus obsidendi, quia alta et nimis angusta montana nos coartabat. Tantum autem timebant nos undique inimici nostri Turci, qui erant intus in urbe, ut nemo eorum auderet offendere aliquem ex nostris, fere per spatium dierum quindecim. Mox hospitantes nos circa Antiochiam, repperimus illic omnem abundantiam, uidelicet uineas undique plenas, foueas plenas frumento, arbores refertas pomis, et alia multa bona corporibus utilia.

Hermenii et Suriani qui erant intus in urbe exeuntes et ostendentes se fugere, cotidie erant nobiscum, sed eorum uxores in ciuitate. Illi uero ingeniose inuestigabant nostrum esse nostramque qualitatem, referebantque omnia his qui erant in urbe inclusi. Postquam uero Turci fuerunt edocti de nostra essentia, coeperunt paulatim de urbe exire, nostros peregrinos undique coangustare, non solum ex una parte, sed undique erant latentes obuiam nobis ad mare et ad montanam.

Erat autem non longe castrum cui nomen Aregh, ubi erant congregati multi Turci fortissimi, qui frequenter conturbabant nostros. Audientes itaque nostri seniores talia, nimis doluerunt, miseruntque ex militibus suis qui diligenter explorarent locum ubi erant Turci. Reperto igitur loco ubi latebant, nostri milites qui quaerebant illos obuiant eis. At nostris paulatim retrogredientibus ubi sciebant Boamundum esse cum suo exercitu, statim fuerunt illic mortui duo ex nostris. Hoc audiens Boamundus surrexit cum suis ut fortissimus Christi athleta, et barbari irruerunt contra illos, eo quod nostri erant pauci; tamen simul iuncti inierunt bellum. Mortui sunt uero multi ex nostris inimicis, et capti alii ducti sunt ante portam urbis, ibique decollabantur, ut magis tristes fierent qui erant in urbe.

Exibant quidem alii de ciuitate, et ascendebant in quamdam portam, et sagittabant nos, ita ut sagittae eorum caderent in domini Boamundi plateam; et una mulier occubuit ictu sagittae.

[xiii] Congregati sunt itaque omnes maiores nostri, et ordinauerunt concilium dicentes: "Faciamus castrum in uertice montis Maregart, quo securi atque tuti possimus esse a Turcorum formidine." Facto itaque castro atque munito, omnes maiores illud inuicem custodiebant. Iamiam coeperant frumentum et omnia nutrimenta corporum nimis esse cara ante Natale Domini. Foras penitus non audebamus exire, nichilque penitus in terra Christianorum inuenire poteramus ad edendum. In Saracenorum namque terram nemo intrare audebat nisi cum magna gente. Ad ultimum statuerunt nostri seniores concilium, ordinando qualiter regerent tantas gentes. Inuenerunt in consilio, ut una pars nostri iret diligenter attrahere stipendium, et ubique custodire exercitum; alia quoque pars fiducialiter remaneret custodire hostem. Boamundus denique dixit: "Seniores et prudentissimi milites, si uultis et bonum uobis uidetur, ego ero cum Flandrensi comite, iturus cum eo." Celebratis itaque gloriosissimae solempnitatibus Natiuitatis in die lunae secunda scilicet feria egressi sunt illi et alii plus quam uiginti milia militum et peditum, ac sani et incolumes intrauerunt terram Saracenorum. Congregati quippe erant multi Turci et Arabes et Saraceni, ab Hierusalem et Damasco et Aleph, et ab alus regionibus, qui ueniebant fortitudinem Antiochiae dare. Audientes itaque isti Christianorum gentem conductam esse in illorum terram, illico preparauerunt se ad bellum contra Christianos; atque summo diluculo uenerunt in locum ubi gens nostra erat in unum. Diuiseruntque se barban et fecerunt duas acies, unam ante et aliam retro, cupientes ex omni parte circumcingere nos. Egregius itaque comes Flandrensis undique regimine fidei signoque crucis quam fideliter cotidie baiulabat armatus, occurrit illis una cum Boamundo. Irrueruntque nostri unanimiter super illos. Qui statim arripuerunt fugam, et festinanter uerterunt retro scapulas, ac mortui sunt ex illis plurimi, nostrique coeperunt equos eorum et alia spolia. Alii uero, qui uiui remanserant uelociter fugerunt, et in iram perditionis abierunt. Nos autem reuertentes cum magno tripudio, laudauimus et magnificauimus trinum et unum Deum, qui uiuit et regnat nunc et in aeuum. Amen.

Explicit liber V. Incipit liber VI.

Gesta Francorum Medieval Latin The Latin Library The Classics Page