EPISTULA PAULI AD EPHESIOS

1 2 3 4 5 6

[1] 1 Paulus Apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Iesu. 2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo.

3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in caelestibus in Christo, 4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate. 5 Qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum: secundum propositum voluntatis suae, 6 in laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo. 7 In quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius, 8 quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia: 9 ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae, secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo, 10 in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quae in caelis et quae in terra sunt, in ipso;

11 in quo etiam et nos sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae: 12 ut simus in laudem gloriae eius nos, qui ante speravimus in Christo; 13 in quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestrae, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto, 14 qui est pignus haereditatis nostrae, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriae ipsius.

15 Propterea et ego audiens fidem vestram, quae est in Domino Iesu, et dilectionem in omnes sanctos, 16 non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis: 17 ut Deus Domini nostri Iesu Christi, Pater gloriae, det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius, 18 illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quae sit spes vocationis eius, et quae divitiae gloriae haereditatis eius in sanctis, 19 et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos, qui credimus secundum operationem potentiae virtutis eius, 20 quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in caelestibus: 21 supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro. 22 Et omnia subiecit sub pedibus eius: et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam, 23 quae est corpus ipsius, et plenitudo eius, qui omnia in omnibus adimpletur.

[2] 1 Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, 2 in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris huius, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiae, 3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii irae, sicut et ceteri: 4 Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, 5 et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cuius gratia estis salvati), 6 et conresuscitavit, et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu: 7 ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae, in bonitate super nos in Christo Iesu. 8 Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est: 9 non ex operibus, ut ne quis glorietur. 10 Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Iesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus.

11 Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne, manu facta: 12 quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. 13 Nunc autem in Christo Iesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. 14 Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitias in carne sua, 15 legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem: 16 et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso. 17 Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope. 18 Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem.

19 Ergo iam non estis hospites, et advenae: sed estis cives sanctorum, et domestici Dei, 20 superaedificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu: 21 in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino, 22 in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu.

[3] 1 Huius rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Iesu, pro vobis gentibus, 2 si tamen audistis dispensationem gratiae Dei, quae data est mihi in vobis: 3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi, 4 prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi: 5 quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu, 6 gentes esse cohaeredes, et concorporales, et comparticipes promissionis eius in Christo Iesu per Evangelium: 7 cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei, quae data est mihi secundum operationem virtutis eius. 8 Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, 9 et illuminare omnes, quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit: 10 ut innotescat principatibus et potestatibus in caelestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei, 11 secundum praefinitionem saeculorum, quam fecit in Christo Iesu Domino nostro: 12 in quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem eius. 13 Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis: quae est gloria vestra.

14 Huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi, 15 ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur, 16 ut det vobis secundum divitias gloriae suae, virtute corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem, 17 Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in caritate radicati, et fundati, 18 ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum: 19 scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. 20 Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis: 21 ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Iesu, in omnes generationes saeculi saeculorum. Amen.

[4] 1 Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, 2 cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate, 3 solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis. 4 Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. 5 Unus Dominus, una fides, unum baptisma. 6 Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis. 7 Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. 8 Propter quod dicit: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus. 9 Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae? 10 Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret omnia.

11 Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores, 12 ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi: 13 donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi: 14 ut iam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris. 15 Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus: 16 ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem iuncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate.

17 Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut iam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui, 18 tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quae est in illis, propter caecitatem cordis ipsorum, 19 qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiae, in operationem immunditiae omnis in avaritiam.

20 Vos autem non ita didicistis Christum, 21 si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Iesu, 22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. 23 Renovamini autem spiritu mentis vestrae, 24 et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia, et sanctitate veritatis.

25 Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: quoniam sumus invicem membra. 26 Irascimini, et nolite peccare: sol non occidat super iracundiam vestram. 27 Nolite locum dare diabolo: 28 qui furabatur, iam non furetur: magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. 29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: sed si quis bonus ad aedificationem fidei ut det gratiam audientibus. 30 Et nolite constristare Spiritum Sanctum Dei: in quo signati estis in diem redemptionis.

31 Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. 32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.

[5] 1 Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi, 2 et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.

3 Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos: 4 aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quae ad rem non pertinet: sed magis gratiarum actio. 5 Hoc enim scitote intelligentes: quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei.

6 Nemo vos seducat inanibus verbis: propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae. 7 Nolite ergo effici participes eorum. 8 Eratis enim aliquando tenebrae: nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate: 9 fructus enim lucis est in omni bonitate, et iustitia, et veritate: 10 probantes quid sit beneplacitum Deo: 11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite. 12 Quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere. 13 Omnia autem, quae arguuntur, a lumine manifestantur: omne enim, quod manifestatur, lumen est. 14 Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.

15 Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis: non quasi insipientes, 16 sed ut sapientes: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. 17 Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quae sit voluntas Dei. 18 Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto, 19 loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino, 20 gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri, 21 subiecti invicem in timore Christi.

22 Mulieres viris suis subditae sint, sicut Domino: 23 quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiae: ipse, salvator corporis eius. 24 Sed sicut Ecclesia subiecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus.

25 Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, 26 ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquae in verbo vitae, 27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid huiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. 28 Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. 29 Nemo enim umquam carnem suam odio habuit: sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam: 30 quia membra sumus corporis eius, de carne eius et de ossibus eius. 31 Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. 32 Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. 33 Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat: uxor autem timeat virum suum.

[6] 1 Filii, obedite parentibus vestris in Domino: hoc enim iustum est. 2 Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione: 3 ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram. 4 Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sed educate illos in disciplina et correptione Domini.

5 Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo: 6 non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, 7 cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus: 8 scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber. 9 Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas: scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis: et personarum acceptio non est apud eum.

10 De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis eius. 11 Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli: 12 quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae, in caelestibus.

13 Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfeci stare. 14 State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam iustitiae, 15 et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis, 16 in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere: 17 et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei), 18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu: et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis: 19 et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii: 20 pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui.

21 Ut autem et vos sciatis quae circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino: 22 quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quae circa nos sunt, et consoletur corda vestra. 23 Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo. 24 Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione. Amen.

The Bible Christian Latin The Latin Library The Classics Page