EPISTULA PAULI AD COLOSSENSES

1 2 3 4

[1] 1 Paulus Apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater: 2 eis, qui sunt Colossis, sanctis, et fidelibus fratribus in Christo Iesu. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo.

3 Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes: 4 audientes fidem vestram in Christo Iesu, et dilectionem quam habetis in sanctos omnes 5 propter spem, quae reposita est vobis in caelis: quam audistis in verbo veritatis Evangelii: 6 quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audistis, et cognovistis gratiam Dei in veritate, 7 sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu, 8 qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu.

9 Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius, in omni sapientia et intellectu spiritali: 10 ut ambuletis digne Deo per omnia placentes: in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei: 11 in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius, in omni patientia et longanimitate cum gaudio, 12 gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine: 13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suae, 14 in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum: 15 qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae: 16 quoniam in ipso condita sunt universa in caelis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt: 17 et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant. 18 Et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primatum tenens: 19 quia in ipso complacuit, omnem plenitudinem inhabitare: 20 et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in terris, sive quae in caelis sunt.

21 Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici sensu in operibus malis: 22 nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem, exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso: 23 si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod praedicatum est in universa creatura, quae sub caelo est, cuius factus sum ego Paulus minister.

24 Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quae desunt passionem Christi, in carne mea pro corpore eius, quod est Ecclesia: 25 cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quae data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei: 26 mysterium, quod absconditum fuit a saeculis, et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis eius, 27 quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus, quod est Christus, in vobis spes gloriae, 28 quem nos annuntiamus, corripientes omnem hominem, et docentes omnem hominem, in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu: 29 in quo et laboro, certando secundum operationem eius, quam operatur in me in virtute.

[2] 1 Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciae, et quicumque non viderunt faciem meam in carne: 2 ut consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Iesu: 3 in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. 4 Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum. 5 Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum: gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum eius, quae in Christo est, fidei vestrae. 6 Sicut ergo accepistis Iesum Christum Dominum, in ipso ambulate, 7 radicati, et superaedificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione.

8 Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum: 9 quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter: 10 et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis: 11 in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi: 12 consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis. 13 Et vos cum mortui essetis in delictis, et praeputio carnis vestrae, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta: 14 delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci: 15 et expolians principatus, et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso.

16 Nemo ergo vos iudicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum: 17 quae sunt umbra futurorum: corpus autem Christi. 18 Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione angelorum, quae non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suae, 19 et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et coniunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei.

20 Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis huius mundi: quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis? 21 Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis: 22 quae sunt omnia in interitum ipso usu, secundum praecepta et doctrinas hominum: 23 quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione, et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.

[3] 1 Igitur, si consurrexistis cum Christo: quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: 2 quae sursum sunt sapite, non quae super terram. 3 Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. 4 Cum Christus apparuerit, vita vestra: tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.

5 Mortificate ergo membra vestra, quae sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est simulacrorum servitus: 6 propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis: 7 in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveritis in illis. 8 Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro. 9 Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, 10 et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit illum: 11 ubi non est gentilis et Iudaeus, circumcisio et praeputium, Barbarus et Scytha, servus et liber: sed omnia, et in omnibus Christus.

12 Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam: 13 supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos. 14 Super omnia autem haec, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis: 15 et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore: et grati estote. 16 Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo. 17 Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.

18 Mulieres, subditae estote viris, sicut oportet, in Domino. 19 Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas. 20 Filii, obedite parentibus per omnia: hoc enim placitum est in Domino. 21 Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant. 22 Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum. 23 Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus: 24 scientes quod a Domino accipietis retributionem haereditatis. Domino Christo servite. 25 Qui enim iniuriam facit, recipiet id quod inique gessit: et non est personarum acceptio apud Deum.

[4] 1 Domini, quod iustum est et aequum, servis praestate: scientes quod et vos Dominum habetis in caelo. 2 Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione: 3 orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi (propter quod etiam vinctus sum), 4 ut manifestem illud ita ut oportet me loqui. 5 In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt: tempus redimentes. 6 Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.

7 Quae circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister, et conservus in Domino: 8 quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscat quae circa vos sunt, et consoletur corda vestra, 9 cum Onesimo carissimo, et fideli fratre, qui ex vobis est. Omnia, quae hic aguntur, nota facient vobis.

10 Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, et Marcus consobrinus Barnabae, de quo accepistis mandata: si venerit ad vos, excipite illum: 11 et Iesus, qui dicitur Iustus: qui sunt ex circumcisione: hi soli sunt adiutores mei in regno Dei, qui mihi fuerunt solatio. 12 Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Iesu, semper sollicitus pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti, et pleni in omni voluntate Dei. 13 Testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciae, et qui Hierapoli. 14 Salutat vos Lucas, medicus carissimus, et Demas. 15 Salutate fratres, qui sunt Laodiciae, et Nympham, et quae in domo eius est, ecclesiam. 16 Et cum lecta fuerit apud vos epistola haec, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur: et eam, quae Laodicensium est, vos legatis. 17 Et dicite Archippo: Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas.

18 Salutatio, mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum. Amen.

The Bible Christian Latin The Latin Library The Classics Page